Page images
PDF
EPUB

Jampridem à me illos abducere Thestilis orat;
Et faciet, quoniam sordent tibi munera nostra.
Huc ades, ô formose puer: tibi lilia plenis
Ecce ferunt Nymphæ calathis; tibi candida Naïs,
Pallentes violas et summa papavera carpens,
Narcissum et florem jungit benè olentis anethi;
Tùm, casiâ atque aliis intexens suavibus herbis,
Mollia luteolâ pingit vaccinia calthâ,

Ipse ego cana legam tenerâ lanugine mala,
Castaneasque nuces, mea quas Amaryllis amabat :
Addam cerea pruna; et honos erit huic quoque pomo :
Et vos, ô lauri, carpam, et te, proxima myrte ;
Sic positæ quoniam suaves miscetis odores.

Rusticus es, Corydon, nec munera curat Alexis ;
Nec, si muneribus certes, concedat Iolas.

vas,

Eheu! quid volui misero mihi? floribus Austrum,
Perditus, et liquidis immisi fontibus apros.
Quem fugis? ah demens! Habitârunt Di quoque silva
Dardaniusque Paris. Pallas quas condidit arces
Ipsa colat; nobis placeant ante omnia silvæ.
Torva leæna lupum sequitur; lupus ipse capellam;
Florentem cytisum sequitur lasciva capella;
Te Corydon, ô Alexi! trahit sua quemque voluptas.
Aspice, aratra jugo referunt suspensa juvenci,
Et sol crescentes decedens duplicat umbras;
Me tamen urit amor : quis enim modus adsit amori?
Ah! Corydon, Corydon, quæ te dementia cepit!
Semiputata tibi frondosâ vitis in ulmo est.

Quin tu aliquid saltem potiùs, quorum indiget usus,
Viminibus mollique paras detexere junco ?

Invenies alium, si te hic fastidit, Alexim.

ECLOGA III.

MENALCAS, DAMOETAS, PALEMON.

MENALCAS.

Dic mihi, Damota, cujum pecus? an Melibci !

DAMOETAS.

Non; verùm Ægonis: nuper mihi tradidit Ægon.

MENALCAS.

Infelix ô semper, oves, pecus! ipse Neæram
Dùm fovet, ac, ne me sibi præferat illa, veretur,
Hic alienus oves custos bis mulget in horâ :
Et succus pecori, et lac subducitur agnis.

DAMOETAS.

Parciùs ista viris tamen objicienda memento.
Novimus et qui te.... transversa tuentibus hircis,
Et quo, sed faciles Nymphæ risére, sacello.

MENALCAS.

Tùm, credo, cùm me arbustum vidêre Myconis
Atque malâ vites incidere falce novellas.

DAMCETAS.

Aut hîc ad veteres fagos, cùm Daphnidis arcum
Fregisti et calamos; quæ tu, perverse Menalca,
Et cùm vidisti puero donata, dolebas:
Et si non aliquâ nocuisses, mortuus esses.

MENALCAS.

Quid domini facient, audent cùm talia fures?
Non ego te vidi Damonis, pessime, caprum
Excipere insidiis, multùm latrante Lyciscâ?
Et cùm clamarem: Quò nunc se proripit ille?
Tityre, coge pecus: tu post carecta latebas.

fet

DAMOETAS.

An mihi, cantando victus, non redderet ille
Quem mea carminibus meruisset fistula caprum?
Si nescis, meus ille caper fuit; et mihi Damon
Ipse fatebatur, sed reddere posse negabat.

MENALCAS.

Cantando tu illum? Aut unquàm tibi fistula cerâ
Juncta fuit? Non tu in triviis, indocte, solebas
Stridenti miserum stipulâ disperdere carmen?

DAM OF TA S.

Vis ergo inter nos quid possit uterque vicissim
Experiamur? Ego hanc vitulam (ne fortè recuses,
Bis venit ad mulctram, binos alit ubere fetus)
Depono : tu dic mecum quo pignore certes.

MENALCAS.

De grege non ausim quidquam deponere tecum:
Est mihi namque domi pater, est injusta noverca;
Bisque die numerant ambo pecus, alter et hædos.
Verùm, id quod multò tute ipse fatehere majus,
Insanire libet quoniam tibi, pocula ponam
Fagina, cælatum divini opus Alcimedontis ;
Lenta quibus torno facili superaddita vitis
Diffusos hederâ vestit pallente corymbos.
In medio duo signa: Conon, et. . . . quis fuit alter?
Descripsit radio totum qui gentibus orbem,
Tempora quæ messor, quæ curvus arator haberet.
Necdùm illis labra admovi, sed condita servo.

DAMOETAS.

Et nobis idem Alcimedon duo pocula fecit,
Et molli circùm est ansas amplexus acantho;
Orpheaque in medio posuit, silvasque sequentes.
Necdum illis labra admovi, sed condita servo.
Si ad vitulam spectes, nihil est quòd pocula laudes.

sion

MENALCAS.

Nunquàm hodiè effugies: veniam quocunquè vocâris. Audiat hæc tantùm, vel qui venit: ecce Palæmon. Efficiam posthac ne quemquam voce lacessas.

DAMCETA S.

Quin age, si quid habes : in me mora non erit ulla; Nec quemquam fugio. Tantùm, vicine Palæmon, Sensibus hæc imis, res est non parva, reponas.

PALEMON.

Dicite: quandoquidem in molli consedimus berbâ; Et nunc omnis ager, nunc omnis parturit arbos; Nunc frondent silvæ, nunc formosissimus annus. Incipe, Damota; tu deindè sequêre, Menalca. Alternis dicetis: amant alterna Camoenæ.

DAMOETA S.

Áb Jove principium, Muse; Jovis omnia plena:
Ille colit terras; illi mea carmina curæ.

MENALCAS.

Et me Phoebus amat : Phœbo sua semper apud me Munera sunt; lauri, et suavè rubens hyacinthus.

DAMOETAS.

Malo me Galatea petit, lasciva puella;
Et fugit ad salices, et se cupit antè videri.

MENALCAS.

At mihi sese offert ultrò, meus ignis, Amyntas;
Notior ut jam sit canibus non Delia nostris.

DAMOET AS.

Parta meæ Veneri sunt munera ; namque notavi
Ipse locum aëriæ quò congessêre palumbes.

MENALCAS.

Quod potui, puero, silvestri ex arbore lecta,
Aurea mala decem misi : cras altera mittam.

DA MOET AS

O quoties, et quæ nobis Galatea locuta est!

Partem aliquam, venti, Divûm referatis ad aures.

[merged small][ocr errors]

Quid prodest quòd me ipse animo non spernis, Amynta, Si, dùm tu sectaris apros, ego retia servo?

DAMOETAS.

Phyllida mitte mihi, meus est natalis, Iola:
Cùm faciam vitulâ pro frugibus, ipse venito.

MENALCAS.

Phyllida amo ante alias; nam me discedere flevit,
Et longum, formose, vale, vale, inquit, Iola.

DAM OE TAS.

Triste lupus stabulis, maturis frugibus imbres,
Arboribus venti, nobis Amaryllidis iræ.

MENALCAS.

Dulce satis humor, depulsis arbutus hædis,
Lenta salix feto pecori, mihi solus Amyntas.

DAM OETAS.

Pollio amat nostram, quamvis est rustica, musam:
Pierides, vitulam lectori pascite vestro.

MENALCAS.

Pollio et ipse facit nova carmina: pascite taurum,
Jam cornu petat, et pedibus qui spargat arenam.

DAMOETAS.

Qui te, Pollio, amat, veniat quò te quoque gaudet;
Mella fluant illi, ferat et rubus asper amomum.

MENALCAS.

Qui Bavium non odit, amet tua carmina, Mævi;
Atque idem jungat vulpes, et mulgeat hircos.

DAMCETAS.

Qui legitis flores et humi nascentia fraga,

Frigidus, ô pueri, fugite hinc, latet anguis in herbâ.

« PreviousContinue »