Page images
PDF
EPUB

ECLOGA II I.

MENALCAS, DAMOETAS, PALÆMON.

MENALCAS.

Dic mihi, Damceta, cujum pecus ? an Meliboei!

DAM OET AS.

Non;

verùm Ægonis : nuper mihi tradidit Ægon.

MEN ALCAS.

Infelix Ô semper , oves, pecus ! ipse Neæram
Dùm fovet, ac, ne me sibi præserat illa, veretur,
Hic alienus oves custos bis mulget in horâ :
Et succus pecori, et lac subducitur agnis.

DAMOET AS.
Parciùs ista viris tamen objicienda memento.
Novimus et qui te. ... transversa tuentibus hircis,
Et quo, sed faciles Nymphæ risêre , sacello.

MENALCA S.
Tùm, credo, cùm me arbustum vidêre Myconis
Atque malâ vites incidere falce novellas.

DAM ET AS.

Aut hic ad veteres fagos, cùm Daphnidis arcum
Fregisti et calamos ; quæ tu, perverse Menalca,
Et cùm vidisti puero donata , dolebas :
Et si non aliquâ nocuisses , mortuus esses.

MEN ALCAS.

Quid domini facient, audent cùm talia fures ? -
Non ego te vidi Damonis, pessime, caprum
Excipere insidiis, multùm latrante Lycisca ?
Et cùm clamarem : Qud nunc se proripit ille ?
Tityre, coge pecus : tu post carecta latebas.

DAMOET AS.

An mihi, cantando victus , non redderet ille
Quem mea carminibus meruisset fistula caprum?
Si nescis, meus ille caper fuit; et mihi Damon
Ipse fatebatur, sed reddere posse negabat.

MENALCAS.
Cantando tu illum ? Aut unquàm tibi fist

cera
Juncta fuit? Non tu in triviis, indocte, solebas
Stridenti miserum stipula disperdere carmen?.

DAM OE TAS.

[ocr errors]

let

Vis ergo inter nos quid possit uterque vicissim
Experiamur ? Ego hanc vitulam (ne fortè recuses,
- Bis venit ad mulctram, binos alit ubere fetus)
Depono : tu dic mecum quo pignore certes.

MENALCAS.
De grege non ausim quidquam deponere tecum :
Est mihi namque domi pater, est injusta noverca ;
Bisque die numerant ambo pecus , alter et hædos.
Verùm, id quod multò tute ipse fatehere majus,
Insanire libet quoniam tibi, pocula ponam
Fagina, cælatum divini

opus Alcimedontis;
Lenta quibus torno facili superaddita vitis
Diffiisos hederâ vestit pallente corymbos.
In medio duo signa : Conon, et.... quis fuit alter?
Descripsit radio totum qui gentibus orbem,
Tempora quæ inessor, quæ curvus arator haberet.
Necdùm illis labra admovi, sed condita servo.

[ocr errors]

DAMOET AS.

Et nobis idem Alcimedon duo pocula fecit,
Et molli circùm est ansas amplexus acantho;
Orpheaque in medio posuit, silvasque sequentes.
Necdùm illis labra admovi, sed condita servo.
Si ad vitulam spectes, nihil est quòd pocula laudes.

MENALCAS.

Nunquàm hodiè effugies : veniam quocunque vocâris. Audiat hæc tantùm, vel qui venit : ecce Palæmon. Efficiam posthac ne quemquam voce lacessas.

D AMOET AS. Quin age, si quid habes : in me mora non erit ulla; .Nec quemquam fugio. Tantùm, vicine Palæmon, Sensibus hæc imis, res est non parva, reponas.

PALEMON. Dicite : quandoquidem in molli consedimus herbâ; Et nunc omnis ager , nunc omnis parturit arbos; Nunc frondent silvæ, nunc formosissimus annus. Incipe, Damoeta ; tu deindè sequêre, Menalca. Alternis dicetis : amant alterna Camoenæ.

DAM OET AS.

Áb Jove principium, Musæ; Jovis omnia plena:
Ille colit terras ; illi mea carmina curæ.

MENALCAS.

Et me Phoebus amat : Phoebo sua semper apud me Munera sunt; lauri, et suavè rubens hyacinthus.

DAMOET AS.

Malo me Galatea petit, lasciva puella ;
Et fugit ad salices, et se cupit antè videri.

MENALCAS.

At mihi sese offert ultrò, meus ignis, Amyntas;
Notior ut jam sit canibus non Delia nostris.

DAM OET AS.
Parta meæ Veneri sunt munera; namque

notavi Ipse locum aëriæ quò congessêre palumbes.

MENALCAS.
Quod potui, puero, silvestri ex arbore lecta,
Aurea mala decem misi : cras altera mittam.

DAMOET AS

O quoties, et quæ nobis Galatea locuta est !
Partem aliquam, venti, Divûm referatis ad aures.

MENALCAS.

Quid prodest quòd me ipse animo non spernis, Amynta, Si, dùm tu sectaris apros, ego

retia servo ?

DAMOET AS.

Phyllida mitte mihi, meus est natalis, Iola :
Cùm faciam vitulâ pro frugibus, ipse venito.

MENALCAS.

Phyllida amo ante alias; nam me discedere flevit,
Et longum, formose, vale, vale, inquit, Iola.

DAM OET A S.

Triste lupus stabulis, maturis frugibus imbres,
Arboribus venti, nobis Amaryllidis iræ.

MENALCAS.

Dulce satis humor, depulsis arbutus hædis,
Lenta salix feto pecori, mihi solus Amyntas.

DAM OET AS.

Pollio amat nostram , quamvis est rustica, musam:
Pierides , vitulam lectori pascite vestro.

MENALCAS.

Pollio et ipse facit nova carmina : pascite taurum,
Jam cornu petat, et pedibus qui spargat arenam.

DA MOET AS.

Qui te, Pollio, amat, veniat quò te quoque gaudet;
Mella fluant illi , ferat et rubus asper amomum.

MENALCAS.

Qui Bavium non odit, amet tua carmina, Mævi;
Atque idem jungat vulpes, et mulgeat hircos.

DAM OET AS.

Qui legitis flores et humi nascentia fraga,
Frigidus, ô pueri, fugite hinc, latet anguis in herbâ.

MENALCAS.

Parcite, oves, uimiùm procedere; non benè ripæ Creditur : ipse aries etiam nunc vellera siccat.

DAM OF TAS.

Tityre, pascentes à flumine reice capellas :
Ipse, ubi tempus erit, omnes in fonte lavabo.

MENALCAS.

Cogite, oves, pueri : si lac præceperit æstus,
Ut nuper, frustrà pressabimus ubera palmis.

DA MOET AS.

Eheu! quàm pingui macer est mihi taurus in arvo ! Idem amor exitium est pecori, pecorisque magistro.

MENALCAS.

His certè neque amor causa est ; vix ossibus hærent : Nescio quis teneros oculus mihi fascinat agnos.

DAM OET AS.

Dic quibus in terris, et eris mihi magnus Apollo,
Tres pateat coeli spatium non ampliùs ulnas.

MENALCAS.

Dic quibus in terris inscripti nomina regum
Nascantur flores; et Phyllida solus habeto.

PALEMON.

Non nostrum inter vos tantas componere lites.
Et vitulâ tu dignus, et hic, et quisquis amores
Aut metuet dulces, aut experietur amaros.
Claudite jam rivos, pueri; sat prata biberunt.

ECLOGA IV.

POLLIO.
SICELIDES Musæ , paulò majora canamus ;
Non omnes arbusta juvant, humilesque myricæ.

« PreviousContinue »