Ferreus ad costas alto stat vulnere mucro. Labitur exsanguis, labuntur frigida leto Lumina; purpureus quondam color ora reliquit. Tùm sic exspirans Accam, ex æqualibus unam, Alloquitur, fida ante alias quæ sola Camillæ, Quîcum partiri curas; atque hæc ita fatur : Hactenus, Acca soror, potui: nunc vulnus acerbum Conficit, et tenebris nigrescunt omnia circùm. Effuge, et hæc Turno mandata novissima perfer : Succedat pugnæ, Trojanosque arceat urbe. Jamque vale. Simul his dictis linquebat habenas, Ad terram non sponte fluens. Tùm frigida toto Paulatim exsolvit se corpore, lentaque colla Et captum leto posuit caput, arma relinquens; Vitaque cum gemitu fugit indignata sub umbras.
Tùm verò immensus surgens ferit aurea clamor Sidera: dejectâ crudescit pugna Camilla. Incurrunt densi simul omnis copia Teucrûm, Tyrrhenûmque duces, Evandrique Arcadis alæ.
At Triviæ custos jamdudum in montibus Opis Alta sedet summis, spectatque interrita pugnas. Utque procul medio juvenum in clamore furentûm Prospexit tristi multatam morte Camillam; Ingemuitque, deditque has imo pectore voces: Heu! nimiùm, virgo, nimiùm crudele luisti Supplicium, Teucros conata lacessere bello! Nec tibi desertæ in dumis coluisse Dianam Profuit, aut nostras humero gessisse pharetras. Non tamen indecorem tua te regina reliquit Extremâ jam in morte; neque hoc sine nomine letum Per gentes erit, aut famam patieris inultæ. Nam quicunque tuum violavit vulnere corpus, Morte luet merita. Fuit ingens monte sub alto
Regis Dercenni terreno ex aggere bustum Antiqui Laurentis, opacâque ilice tectum. Hîc Dea se primùm rapido pulcherrima nisu Sistit, et Aruntem tumulo speculatur ab alto. Ut vidit fulgentem armis, ac vana tumentem : Cur, inquit, diversus abis? hùc dirige gressum, Hùc periture veni: capias ut digna Camillæ Præmia. Tune etiam telis moriere Dianæ ?
Dixit, et auratâ volucrem Threïssa sagittam Deprompsit pharetra, cornuque infensa tetendit, Et duxit longè, donec curvata coïrent Inter se capita, et manibus jam tangeret æquis, Lævâ aciem ferri, dextrâ nervoque papillam. Extemplò teli stridorem aurasque sonantes Audiit unà Aruns, hæsitque in corpore ferrum Illum exspirantem socii atque extrema gementem Obliti ignoto camporum in pulvere linquunt : Opis ad æthereum pennis aufertur Olympum.
Prima fugit, dominâ amissâ, levis ala Camillæ : Turbati fugiunt Rutuli; fugit acer Atinas; Disjectique duces desolatique manipli Tuta petunt, et equis aversi ad mænia tendunt. Nec quisquam instantes Teucros letumque ferentes Sustentare valet telis, aut sistere contrà: Sed laxos referunt humeris languentibus arcus; Quadrupedumque putrem cursu quatit ungula campum. Volvitur ad muros caligine turbidus atrâ Pulvis, et è speculis percussæ pectora matres Femineum clamorem ad cæli sidera tollunt.
Qui cursu portas primi irrupêre patentes, Hos inimica super mixto premit agmine turba : Nec miseram effugiunt mortem; sed limine in ipso, Mænibus in patriis, atque inter tuta domorum,
Confixi exspirant animas. Pars claudere portas; Nec sociis aperire viam, nec moenibus audent Accipere orantes; oriturque miserrima cædes Defendentûm armis aditus, inque arma ruentum. Exclusi, ante oculos lacrymantûmque ora parentum, Pars in præcipites fossas, urgente ruinâ, Volvitur; immissis pars cæca et concita frenis Arietat in portas, et duros objice postes.
Ipsæ de muris summo certamine matres (Monstrat amor verus patriæ) ut vidêre Camillam, Tela manu trepidæ jaciunt, ac robore duro Stipitibus ferrum sudibusque imitantur obustis Præcipites, primæque mori pro mœnibus ardent. Intereà Turnum in silvis sævissimus implet Nuncius, et juveni ingentem fert Acca tumultum : Deletas Volscorum acies, cecidisse Camillam, Ingruere infensos hostes, et Marte secundo Omnia corripuisse ; metum jam ad mænia ferri.
Ille furens (et sæva Jovis sic numina poscunt) Deserit obsessos colles, nemora aspera linquit. Vix è conspectu exierat, campumque tenebat, Cùm pater Æneas, saltus ingressus apertos, Exsuperatque jugum, silvâque evadit opacâ. Sic ambo ad muros rapidi, totoque feruntur Agmine, nec longis inter se passibus absunt. Ac simul Æneas fumantes pulvere campos Prospexit longè, Laurentiaque agmina vidit; Et sævum Ænean agnovit Turnus in armis, Adventumque pedum flatusque audivit equorum ; Continuòque ineant pugnas, et prælia tentent, Ni roseus fessos jam gurgite Phœbus Ibero Tingat equos, noctemque, die labente, reducat, Considunt castris ante urbem, et mænia vallant.
TURNUS ut infractos adverso Marte Latinos Defecisse videt, sua nunc promissa reposci, Se signari oculis; ultrò implacabilis ardet, Attollitque animos. Pœnorum qualis in arvis Saucius ille gravi venantûm vulnere pectus, Tùm demùm movet arma leo, gaudetque comantes Excutiens cervice toros, fixumque latronis Impavidus frangit telum, et fremit ore cruento: Haud secùs accenso gliscit violentia Turno. Tùm sic affatur regem, atque ita turbidus infit : Nulla mora in Turno; nihil est quòd dicta retractent Ignavi Æneadæ; nec, quæ pepigêre, recusent. Congredior. Fer sacra, pater, et concipe fœdus. Aut hâc Dardanium dextrâ sub Tartara mittam Desertorem Asiæ (sedeant, spectentque Latini), Et solus ferro crimen commune refellam: Aut habeat vietos, cedat Lavinia conjux.
Olli sedato respondit corde Latinus : O præstans animi juvenis, quantùm ipse feroci Virtute exsuperas, tantò me impensiùs æquum est Consulere, atque omnes metuentem expendere casus. Sunt tibi regna patris Dauni, sunt oppida capta Multa manu; nec non aurumque animusque Latino est: Sunt aliæ innuptæ Latio et Laurentibus agris, Nec genus indecores. Sine me hæc haud mollia fatu Sublatis aperire dolis: simul hæc animo hauri. Me natam nulli veterum sociare procorum
Fas erat; idque omnes Divique hominesque canebant. Victus amore tuî, cognato sanguine victus, Conjugis et mæstæ lacrymis, vincla omnia rupi; Promissam eripui genero; arma impia sumpsi.
Ex illo qui me casus, quæ, Turne, sequantur Bella, vides; quantos primus patiare labores. Bis magnâ victi pugnâ vix urbe tuemur Spes Italas; recalent nostro Tiberina fluenta Sanguine adhuc, campique ingentes ossibus albent.
Quò referor toties? quæ mentem insania mutat? Si, Turno exstincto, socios sum accire paratus, Cur non incolumi potiùs certamina tollo? Quid consanguinei Rutuli, quid cetera dicet Italia, ad mortem si te (fors dicta refutet) Prodiderim, natam et connubia nostra petentem? Respice res bello varias; miserere parentis Longævi, quem nunc mæstum patria Ardea longè Dividit. Haudquaquam dictis violentia Turni Flectitur: exsuperat magis, ægrescitque medendo. Ut primùm fari potuit, sic institit ore:
Quam pro me curam geris, hanc precor, optime, pro me Deponas', letumque sinas pro laude pacisci. - Et nos tela, pater, ferrumque haud debile dextrâ Spargimus, et nostro sequitur de vulnere sanguis. Longè illi Dea mater erit, quæ nube fugacem Femineâ tegat, et vanis sese occulat umbris.
At regina, novâ pugnæ conterrita sorte, Flebat, et ardentem generum moritura tenebat : Turne, per has ego te lacrymas, per si quis Amatæ Tangit honos animum, (spes tu nunc una, senectæ Tu requies miseræ, decus imperiumque Latini Te penes, in te omnis domus inclinata recumbit), Unum oro: desiste manum committere Teucris.
« PreviousContinue » |