Page images
PDF
EPUB

Ferreus ad costas alto stat vulnere mucro.

[ocr errors]

Labitur exsanguis, labuntur frigida leto
Lumina; purpureus quondam color ora reliquit.
Tùm sic exspirans Accam, ex æqualibus unam,
Alloquitur, fida ante alias quæ sola Camillæ,
Quîcum partiri curas; atque hæc ita fatur :

Hactenus, Acca soror, potui: nunc vulnus acerbum
Conficit, et tenebris nigrescunt omnia circùm.
Effuge, et hæc Turno mandata novissima perfer :
Succedat pugnæ, Trojanosque arceat urbe.
Jamque vale. Simul his dictis linquebat habenas,
Ad terram non sponte fluens. Tùm frigida toto
Paulatim exsolvit se corpore, lentaque colla
Et captum leto posuit caput, arma relinquens ;
Vitaque cum gemitu fugit indignata sub umbras.

Tùm verò immensus surgens ferit aurea clamor Sidera: dejectâ crudescit pugna Camillâ. Incurrunt densi simul omnis copia Teucrum, Tyrrhenûmque duces, Evandrique Arcadis alæ.

At Triviæ custos jamdudùm in montibus Opis Alta sedet summis, spectatque interrita pugnas. Utque procul medio juvenum in clamore furentûm Prospexit tristi multatam morte Camillam; Ingemuitque, deditque has imo pectore voces: Heu! nimiùm, virgo, nimiùm crudele luisti Supplicium, Teucros conata lacessere bello ! Nec tibi desertæ in dumis coluisse Dianam Profuit, aut nostras humero gessisse pharetras. Non tamen indecorem tua te regina reliquit Extremâ jam in morte; neque hoc sine nomine lètum Per gentes erit, aut famam patieris inultæ. Nam quicunque tuum violavit vulnere corpus, Morte luet meritâ. Fuit ingens monte sub alto

Regis Dercenni terreno ex aggere bustum
Antiqui Laurentis, opacâque ilice tectum.
Hic Dea se primùm rapido pulcherrima nisu
Sistit, et Aruntem tumulo speculatur ab alto.
Ut vidit fulgentem armis, ac vana tumentem :
Cur, inquit, diversus abis? hùc dirige gressum,
Hùc periture veni: capias ut digna Camille
Præmia. Tune etiam telis moriere Dianæ ?

Dixit, et auratâ volucrem Threïssa sagittam
Deprompsit, pharetrâ, cornuque infensa tetendit,
Et duxit longè, donec curvata coïrent

Inter se capita, et manibus jam tangeret æquis,
Lævâ aciem ferri, dextrâ nervoque papillam.
Extemplò teli stridorem aurasque sonantes
Audiit unà Aruns, hæsitque in corpore ferrum
Illum exspirantem socii atque extrema gementem
Obliti ignoto camporum in pulvere linquunt :
Opis ad æthereum pennis aufertur Olympum.

Prima fugit, dominâ amissâ, levis ala Camillæ :
Turbati fugiunt Rutuli; fugit acer Atinas;
Disjectique duces desolatique manipli

Tuta petunt, et equis aversi ad moenia tendunt.
Nec quisquam instantes Teucros letumque ferentes
Sustentare valet telis, aut sistere contrà :

Sed laxos referunt humeris languentibus arcus;
Quadrupedumque putrem cursu quatit ungula campui.
Volvitur ad muros caligine turbidus atrâ
Pulvis, et è speculis percussæ pectora matres
Femineum clamorem ad cœli sidera tollunt.
Qui cursu portas primi irrupêre patentes,
Hos inimica super mixto premit agmine turha :
Nec miseram effugiunt mortem; sed limine in ipso,
Mœnibus in patriis, atque inter tuta domorum,

Confixi exspirant animas. Pars claudere portas;
Nec sociis aperire viam, nec moenibus audent
Accipere orantes; oriturque miserrima cædes
Defendentûm armis aditus, inque arma ruentûm.
Exclusi, ante oculos lacrymantûmque ora parentum,
Pars in præcipites fossas, urgente ruinâ,
Volvitur; immissis pars cæca et concita frenis
Arietat in portas, et duros objice postes.

Ipsæ de muris summo certamine matres
(Monstrat amor verus patriæ) ut vidêre Camillam,
Tela manu trepida jaciunt, ac robore duro
Stipitibus ferrum sudibusque imitantur obustis
Præcipites, primæque mori pro mœnibus ardent.
Intereà Turnum in silvis sævissimus implet
Nuncius, et juveni ingentem fert Acca tumultum:
Deletas Volscorum acies, cecidisse Camillam,
Ingruere infensos hostes, et Marte secundo
Omnia corripuisse; metum jam ad mœnia ferri.

Ille furens (et sæva Jovis sic numina poscunt)
Deserit obsessos colles, nemora aspera linquit.
Vix è conspectu exierat, campumque tenebat,
Cùm pater Æneas, saltus ingressus apertos,
Exsuperatque jugum, silvâque evadit opacâ.
Sic ambo ad muros rapidi, totoque feruntur
Agmine, nec longis inter se passibus absunt.
Ae simul Æneas fumantes pulvere campos
Prospexit longè, Laurentiaque agmina vidit ;
Et sævum Ænean agnovit Turnus in armis,
Adventumque pedum flatusque audivit equorum ;
Continuòque ineant pugnas, et prælia tentent,
Ni roseus fessos jam gurgite Phoebus Ibero
Tingat equos, noctemque, die labente, reducat,
Considunt castris ante urbem, et monia vallant.

LIBER DUODECIMUS.

TURNUS ut infractos adverso Marte Latinos
Defecisse videt, sua nunc promissa reposci,
Se signari oculis; ultrò implacabilis ardet,
Attollitque animos. Pœnorum qualis in arvis
Saucius ille gravi venantûm vulnere pectus,
Tùm demùm movet arma leo, gaudetque comantes
Excutiens cervice toros, fixumque latronis
Impavidus frangit telum, et fremit ore cruento:
Haud secùs accenso gliscit violentia Turno.
Tùm sic affatur regem, atque ita turbidus infit:
Nulla mora in Turno; nihil est quòd dicta retractent
Ignavi Æneadæ; nec, quæ pepigêre, recusent.
Congredior. Fer sacra, pater, et concipe foedus.
Aut hâc Dardanium dextrâ sub Tartara mittam
Desertorem Asiæ (sedeant, spectentque Latini),
Et solus ferro crimen commune refellam:
Aut habeat vietos, cedat Lavinia conjux.

Olli sedato respondit corde Latinus:

O præstans animi juvenis, quantùm ipse feroci
Virtute exsuperas, tantò me impensiùs æquum est
Consulere, atque omnes metuentem expendere casus.
Sunt tibi regna patris Dauni, sunt oppida capta
Multa manu; nec non aurumque animusque Latino est:
Sunt aliæ innuptæ Latio et Laurentibus agris,
Nec genus indecores. Sine me hæc haud mollia fatu
Sublatis aperire dolis : simul hæc animo hauri
Me natam nulli veterum sociare procorum

Fas erat ; idque omnes Divique hominesque canebant.
Victus amore tuî, cognato sanguine victus,
Conjugis et moestæ lacrymis, vincla omnia rupi ;
Promissam eripui genero; arma impia sumpsi.

Ex illo qui me casus, quæ, Turne, sequantur
Bella, vides; quantos primus patiare labores.
Bis magnâ victi pugnâ vix urbe tuemur
Spes Italas; recalent nostro Tiberina fluenta
Sanguine adhuc, campique ingentes ossibus albent.
Quò referor toties? quæ mentem insania mutat?
Si, Turno exstincto, socios sum accire paratus,
Cur non incolumi potiùs certamina tollo?
Quid consanguinei Rutuli, quid cetera dicet
Italia, ad mortem si te (fors dicta refutet )
Prodiderim, natam et connubia nostra petentem?
Respice res bello varias; miserere parentis
Longævi, quem nunc moestum patria Ardea longè
Dividit. Haudquaquàm dictis violentia Turni
Flectitur exsuperat magis, ægrescitque medendo.
Ut primùm fari potuit, sic institit ore :

:

Quam pro me curam geris, hanc precor, optime, pro me Deponas', letumque sinas pro laude pacisci.

Et nos tela, pater, ferrumque haud debile dextrâ
Spargimus, et nostro sequitur de vulnere sanguis.
Longè illi Dea mater erit, quæ nube fugacem
Femineâ tegat, et vanis sese occulat umbris.

At regina, novâ pugnæ conterrita sorte,
Flebat, et ardentem generum moritura tenebat :
Turne, per has ego te lacrymas, per si quis Amatæ
Tangit honos animum, (spes tu nunc una, senectæ
Tu requies miseræ, decus imperiumque Latini
Te penes, in te omnis domus inclinata recumbit),
Unum oro: desiste manum committere Teucris.

« PreviousContinue »