Hæc loquitur, juguloque haud inscius accipit ensem, Undantique animam diffundit in arma cruore.
OCEANUM intereà surgens Aurora reliquit. Æneas (quanquam et sociis dare tempus humandis Præcipitant curæ, turbataque funere mens est) Vota Deûm primo victor solvebat Eoo. Ingentem quercum, decisis undiquè ramis, Constituit tumulo, fulgentiaque induit arma, Mezentî ducis exuvias, tibi, magne, tropæum, Bellipotens: aptat rorantes sanguine cristas, Telaque trunca viri, et bis sex thoraca petitum Perfossumque locis clypeumque-ex ære sinistræ Subligat, atque ensem collo suspendit eburnum.
Tùm socios (namque omnis eum stipata tegebat Turba ducum) sic incipiens hortatur ovantes : Maxima res effecta, viri: timor omnis abesto, Quod superest. Hæc sunt spolia et de rege superbo Primitiæ: manibusque meis Mezentius hîc est. Nunc iter ad regem nobis murosque Latinos. Arma parate, animis et spe præsumite bellum; Ne qua mora ignaros, ubi primùm vellere signa Annuerint Superi, pubemque educere castris, Impediat, segnesque metu sententia tardet. Intereà socios inhumataque corpora terræ Mandemus; qui solus honos Acheronte sub imo est. Ite, ait, egregias animas, quæ sanguine nobis
Hanc patriam peperêre suo, decorate supremis Muneribus; mœstamque Evandri primus ad urbem Mittatur Pallas, quem non virtutis egentem Abstulit atra dies, et funere mersit acerbo.
Sic ait illacrymans, recipitque ad limina gressum, Corpus ubi exanimi positum Pallantis Acetes Servabat senior, qui Parrhasio Evandro Armiger antè fuit ; sed non felicibus æquè Tùm comes auspiciis caro datus ibat alumno. Circùm omnes famulumque manus, Trojanaque turba, Et mæstum Iliades crinem de more solutæ. Ut verò Æneas foribus sese intulit altis, Ingentem gemitum tunsis ad sidera tollunt Pectoribus, mœstoque immugit regia luctu. Ipse caput nivei fultum Pallantis et ora Ut vidit, levique patens in pectore vulnus Cuspidis Ausoniæ, lacrymis ita fatur obortis : Tene, inquit, miserande puer, cùm læta veniret, Invidit fortuna mihi, ne regna videres
Nostra, neque ad sedes victor veherere paternas? Non hæc Evandro de te promissa parenti Discedens dederam, cùm me complexus euntem Mitteret in magnum imperium, metuensque moneret Acres esse viros, cum durâ prælia gente.
Et nunc ille quidem, spe multùm captus inani, Fors et vota facit, cumulatque altaria donis : Nos juvenem exanimum, et nil jam cœlestibus ullis Debentem, vano mæsti comitamur honore. Infelix, nati funus crudele videbis ! Hi nostri reditus, exspectatique triumphi! Hæc mea magna fides! At non, Evandre, pudendis Vulneribus pulsum aspicies; nec sospite dirum Optabis nato funus pater. Hei mihi, quantum
Præsidium, Ausonia, et quantum tu perdis, Iüle! Hæc ubi deflevit, tolli miserabile corpus
Imperat; et toto lectos ex agmine mittit Mille viros, qui supremum comitentur honorem, Intersintque patris lacrymis : solatia luctûs Exigua ingentis, misero sed debita patri. Haud segnes alii crates et molle feretrum Arbuteis texunt virgis et vimine querno, Exstructosque toros obtentu frondis inumbrant. Hic juvenem agresti sublimem stramine ponunt : Qualem virgineo demessum pollice florem, Seu mollis violæ, seu languentis hyacinthi, Cui neque fulgor adhuc, nec dùm sua forma recessit; Non jam mater alit tellus, viresque ministrat.
Tùm geminas vestes, ostroque auroque rigentes, Extulit Æneas, quas illi læta laborum Ipsa suis quondam manibus Sidonia Dido Fecerat, et tenui telas discreverat auro. Harum unam juveni supremum mæstus honorem Induit, arsurasque comas obnubit amietu : Multaque prætereà Laurentis præmia pugnæ Aggerat, et longo prædam jubet ordine duci. Addit equos et tela, quibus spoliaverat hostem. Vinxerat et post terga manus, quos mitteret umbris Inferias, cæso sparsuros sanguine flammam; Indutosque jubet truncos hostilibus armis Ipsos ferre duces, inimicaque nomina figi. Ducitur infelix ævo confectus Acoetes,
Pectora nunc fœdans pugnis, nunc unguibus ora : Sternitur et toto projectus corpore terræ. Ducunt et Rutulo perfusos sanguine currus. Pèst bellator equus, positis insignibus, Æthon It lacrymans, guttisque humectat grandibus ora.
Hastami alii galeamque ferunt; nam cetera Turnus Victor habet. Tùm mæsta Phalanx Teucrique sequuntur Tyrrhenique duces, et versis Arcades armis. Postquàm omnis longè comitum processerat ordo, Substitit Æneas, gemituque hæc addidit alto : Nos alias hinc ad lacrymas eadem horrida belli Fata vocant. Salve æternum mihi, maxime Palla, Æternùmque vale. Nec plura effatus, ad altos Tendebat muros, gressumque in castra ferebat. Jamque oratores aderant ex urbe Latinâ, Velati ramis oleæ veniamque rogantes: Corpora, per campos ferro quæ fusa jacebant, Redderet, ac tumulo sineret succedere terræ ; Nullum cum victis certamen et æthere cassis; Parceret hospitibus quondam socerisque vocatis.
Quos bonus Æneas, haud aspernanda precantes, Prosequitur veniâ, et verbis hæc insuper addit: Quænam vos tanto fortuna indigna, Latini, Implicuit bello, qui, nos fugiatis amicos? Pacem me exanimis et Martis sorte peremptis Oratis? equidem et vivis concedere vellem. Nec veni, nisi fata locum sedemque dedissent; Nec bellum cum gente gero. Rex nostra reliquit Hospitia, et Turni potiùs se credidit armis. Æquiùs huic Turnum fuerat se opponere morti. Si bellum finire manu, si pellere Teucros Apparat, his mecum decuit concurrere telis : Vixet, cui vitam Deus aut sua dextra dedisset. Nunc ite, et miseris supponite civibus ignem. Dixerat Æneas: olli obstupuêre silentes, Conversique oculos inter se atque ora tenebant. Tùm senior, semperque odiis et crimine Drances Infestus juveni Turno, sic ore vicissim
Orsa refert: O famâ ingens, ingentior armis, Vir Trojane, quibus cælo te laudibus æquem? Justitiæne priùs mirer, belline laborum? Nos verò hæc patriam grati referemus ad urbem, Et te, si qua viam dederit fortuna, Latino Jungemus regi : quærat sibi fœdera Turnus. Quin et fatales murorum attollere moles, Saxaque subvectare humeris Trojana juvabit. Dixerat hæc, unoque omnes eadem ore fremebant. Bis senos pepigêre dies; et pace sequestrâ Per silvas Teucri, mixtique impunè Latini, Erravêre jugis. Ferro sonat icta bipenni Fraxinus; evertunt actas ad sidera pinus; Robora nec cuneis et olentem scindere cedrum, Nec plaustris cessant vectare gementibus ornos. Et jam fama volans, tanti prænuntia luctûs, Evandrum Evandrique domos et mænia complet, Quæ modò victorem Latio Pallanta ferebat. Arcades ad portas ruêre, et de more vetusto Funereas rapuêre faces: lucet via longo Ordine flammarum, et latè discriminat agros. Contrà turba Phrygum veniens plangentia jungunt Agmina. Quæ postquam matres succedere tectis Viderunt, mœstam incendunt clamoribus urbem. At non Evandrum potis est vis ulla tenere ; Sed venit in medios : feretro Pallanta reposto Procumbit super, atque hæret lacrymansque gemensque; Et via vix tandem voci laxata dolore est : Non hæc, ô Palla, dederas promissa parenti, Cautiùs ut sævo velles te credere Marti! Haud ignarus eram quantùm nova gloria in armis, Et prædulce decus primo certamine posset. Primitiæ juvenis miseræ, bellique propinqui
« PreviousContinue » |