Page images
PDF
EPUB

Advenit, et rigidâ Dryopen ferit eminùs hastâ
Sub mentum, graviter pressâ, pariterque loquentis
Vocem animamque rapit, trajecto gutture: at ille
Fronte ferit terram et crassum vomit ore cruorem.
Tres quoque Threicios, Boreæ de gente suprema,
Et tres, quos Idas pater et patria Ismara mittit,
Per varios sternit casus. Accurrit Halesus,
Auruncæque manus; subit et Neptunia proles,
Insignis Messapus equis: expellere tendunt
Nunc hi, nunc illi: certatur limine in ipso
Ausoniæ. Magno discordes æthere venti
Prælia ceu tollunt, animis et viribus æquis :
Non ipsi inter se, non nubila, non mare cedunt:
Anceps pugna diù; stant obnixi omnia contrà,
Haud aliter Trojanæ acies aciesque Latina
Concurrunt; hæret pede pes, densusque viro vir.
At parte ex aliâ, quà saxa rotantia latè
Impulerat torrens arbustaque diruta ripis,
Arcadas, insuetos acies inferre pedestres,
Ut vidit Pallas Latio dare terga sequaci,
Aspera queis natura loci dimittere quandò
Suasit equos; unum quod rebus restat egenis,
Nunc prece, nunc dietis virtutem accendit amaris:
Quò fugitis, socii? Per vos et fortia facta,
Per ducis Evandri nomen, devictaque bella,
Spemque meam, patriæ quæ nunc subit æmula laudi,
Fidite ne pedibus: ferro rumpenda per hostes
Est via, quà globus ille virum densissimus urget:
Hàc vos et Pallanta ducem patria alta reposcit.
Numina nulla premunt : mortali urgemur ab hoste
Mortales: totidem nobis animæque manusque.
Ecce maris magnâ claudit nos objice pontus;
Deest jam terra fugæ : pelagus, Trojamae petemus?

Hæc ait, et medius densos prorumpit în hostes. Obvius huic primùm, fatis adductus iniquis,

Fit Lagus: hunc, magno vellit dùm pondere saxumi, Intorto figit telo, discrimina costis

Per medium quà spina dedit, hastamqué receptat Ossibus hærentem. Quem non super occupat Hisbon, Ille quidem hoc sperans: nam Pallas antè ruentem, Dùm furit, incautum crudeli morte sodalis, Excipit, atque ensem tumido in pulmone recondit. Hinc Sthenelum petit, et Rhoeti de gente vetustâ Anchemolum, thalamos ausum incestare novercæ. Vos etiam gemini Rutulis cecidistis in arvis, `Daucia, Laride Thymberque, simillima proles, Indiscreta suis, gratusque parentibus error: At nunc dura dedit vobis discrimina Palias: Nam tibi, Thymbre, caput Evandrius abstulit ensis; Te decisa suum, Laride, dextera quærit; Semianimesque micant digiti, ferrumque retractant. Arcadas accensos monitu, et præclara tuentes Facta viri, mixtus dolor et pudor armat in hostes. Tum Pallas bijugis fugientem Rhotea præter Trajicit hoc spatium, tantùmque moræ fuit Ilo : Ilo namque procul validam direxerat hastam ;

:

Quam medius Rhoteus intercipit, optime Teuthra,
Te fugiens fratremque Tyren: curruque volutus
Cædit semianimis Rutulorum calcibus arva.
Ac velut optatò ventis æstate coortis,
Dispersa immittit silvis incendia pastor;
Correptis subitò mediis, extenditur unà
Horrida per latos acies Vulcania campos :
Ille sedens victor flammas despectat ovantes.
Non aliter sociûn virtus coit omnis in unum,
Teque juvat, Palla. Sed bellis acer Halesus

Tendit in adversos, seque in sua colligit arma.
Hic mactat Ladona, Pheretaque, Demodocumque;
Strymonio dextram fulgenti deripit ense
Elatam in jugulum; saxo ferit ora Thoantis,
Ossaque dispergit cerebro permixta cruento,
Fata canens silvis genitor celârat Halesum:
Ut senior leto canentia lumina solvit,
Injecêre manum Parcæ, telisque sacrârunt
Evandri; quem sic Pallas petit antè precatus :
Da nunc, Tybri pater, ferro, quod missile libro,
Fortunam atque viam duri per pectus Halesi :
Hæc arma exuviasque viri tua quercus habebit.
Audiit illa Deus; dùm texit Imaona Halesus,
Arcadio infelix telo dat pectus inermum.

At non cæde viri tantâ perterrita Lausus,
Pars ingens belli, sinit agmina. Primus Abantem
Oppositum interimit, pugnæ nodumque moramque.
Sternitur Arcadia proles; sternuntur Etrusci;

Et vos,
ô Graiis imperdita corpora, Teucri.
Agmina concurrunt, ducibusque et viribus æquis :
Extremi addensent acies; nec turba moveri
Tela manusque sinit. Hinc Pallas instat et urget,
Hinc contrà Lausus, nec multùm discrepat ætas,
Egregii formâ; sed queis fortuna negârat
In patriam reditus. Ipsos concurrere passus
Haud tamen inter se magni regnator Olympi :
Mox illos sua fata manent majore sub hoste.

Intereà soror alma monet succurrere Lauso
Turnum, qui volucri curru medium secat agmen.
Ut vidit socios: Tempus desistere pugnâ ;
Solus ego in Pallanta feror; soli mihi Pallas
Debetur : cuperem ipse parens spectator adesset.
Hæc ait; et socii cesserunt æquore jusso.

At Rutulum abscessu juvenis, tùm jussa superba Miratus, stupet in Turno, corpusque per ingens Lumina volvit, obitque truci procul omnia visu ; Talibus et dictis it contra dicta tyranni : Aut spoliis ego jam raptis laudabór opimis, Aut leto insigni: sorti pater æquus utrique est : Tolle minas. Fatus medium procedit in æquor. Frigidus Arcadibus coit in præcordia sanguis. Desiluit Turnus bijugis; pedes apparat ire Cominùs utque leo, speculâ cùm vidit ab altâ Stare procul campis meditantem prælia taurum, Advolat haud alia est Turni venientis imago. Hunc ubi contiguum missæ fore credidit hastæ, Ire prior Pallas, si quà fors adjuvet ausum Viribus imparibus; magnùmque ita ad æthera fatur : Per patris hospitium, et mensas quas advena adisti, Te precor, Alcide, cœptis ingentibus adsis : Cernat semineci sibi me rapere arma cruenta, Victoremque ferant morientia lumina Turni. Audiit Alcides juvenem, magnumque sub imo Corde premit gemitum, lacrymasque effundit inanes, Tùm genitor natum dictis affatur amicis : Stat sua cuique dies, breve et irreparabile tempus Omnibus est vitæ ; sed famam extendere factis, Hoc virtutis opus. Trojæ sub moenibus altis Tot nati cecidêre Deûm : quin occidit unà Sarpedon, mea progenies : etiam sua Turnum Fata vocant, metasque dati pervenit ad ævi. Sic ait, atque oculos Rutulorum rejicit arvis. At Pallas magnis emittit viribus hastam,› Vaginâque cavâ fulgentem deripit ensem. › Illa volans, humeri surgunt quà tegmina summa, Incidit, atque, viam clypei molita per oras,

[ocr errors]

Cæculus, et veniens Marsorum montibus Umbro. ::.
Dardanides contrà furit. Anxuris ense sinistram
Et totum clypei ferro dejecerat orbem,

Dixerat ille aliquid magnum, vimque affore verbo
Crediderat, coloque animum fortassè ferebat,
Canitiemque sibi et longos promiserat annos.
Tarquitus exsultans contrà fulgentibus armis,
Silvicolæ Fauno Dryope quem Nympha creârat,
Obvius ardenti sese obtulit: ille reductâ

Loricam clypeique ingens onus impedit hastâ :
Tùm caput orantis nequicquam, et multa parantis
Dicere, deturbat terræ; truncumque tepentem
Provolvens, super hæc inimico pectore fatur:
Istic nunc, metuende, jace: non te optima mater
Condet humi, patriove onerabit membra sepulcro;
Alitibus linquêre feris, aut gurgite mersum
Unda feret, piscesque impasti vulnera lambent.

Protinùs Antæum et Lycam, prima agmina Turni, Persequitur, fortemque Numam, fulvumque Camertem, Magnanimo Volscente satum, ditissimus agri

Qui fuit Ausonidûm, et tacitis regnavit Amyclis.
Ægæon qualis, centum cui brachia dicunt
Centenasque manus, quinquaginta oribus ignem
Pectoribusque arsisse, Jovis cùm fulmina contra
Tot paribus streperet clypeis, tot stringeret enses :
Sic toto Eneas desævit in æquore victor,
Ut semel intepuit mucro. Quin ecce Nyphæi
Quadrijuges in equos adversaque pectora tendit :
Atque illi longè gradientem et dira frementem
Ut vidêre, metu versi, retròque ruentes,
Effunduntque ducem, rapiuntque ad littora currus.
Intereà bijugis infert se Lucagus albis

In medios, fraterque Liger; sed frater habenis

« PreviousContinue »