Page images
PDF
EPUB

MELIB OE U S.

nickat

hreat

Non equidem invideo; miror magis, undique totis
Usque aded turbatur agris. En ipse capellas
Protinùs æger ago : hanc etiam yix, Tityre, duco;
Hic inter densas corylos modò namque gemellos,
Spem gregis, ah! silice in nudâ connixa reliquit.
Sæpè malum hoc nobis, si mens non læva fuisset,
De cælo tactas memini prædicere quercus ;
Sæpè sinistra cavå prædixit ab ilicé cornix.
Sed tamen, iste Deus qui sit, da, Tityre, nobis.

TITYRUS.

Urbem quam

dicunt Romam, Meliboee , putavi
Stultus ego huic nostræ similem, qud sæpè solemus
Pastores ovium teneros depellere fetus.
Sic canibus catulos similes, sic matribus hædos
Nôram ; sic parvis componere magna solebam.
Verùm hæc tantùm alias inter caput extulit urbes,
Quantùm lenta solent inter viburna cupressi.

MELIB OE U S.
Et quæ tanta fuit Romam tibi causa videndi ?

TITYRUS.
Libertas : quæ, sera, tamen respexit inertem,
Candidior postquàm tondenti barba cadebat ;
Respexit tamen, et longo post tempore venit,
Postquàm nos Amaryllis habet, Galatea reliquit.
Namque, fatebor enim, dùm me Galatea tenebat,
Nec spes libertatis erat, nec cura peculî :
Quamvis multa meis exiret victima septis,
Pinguis et ingratæ premeretur caseus urbi,
Non unquàm gravis ære domum mihi dextra redibat.

MELIB OE U S.

Mirabar quid moesta Deos, Amarylli , vocares,
Cui pendere suâ patereris in arbore poma :

IĮ. Tityrus hinc aberat. Ipsa te, Tityre, pinus, Ipsi te fontes, ipsa hæc arbusta , vocabant.

TITYRUS.

• Arrutions

Quid facerem ? Neque servitio me exire licebat,
Nec tàm præsentes alibi cognoscere Divos.
Hîc illum vidi juvenem, Melihæe , quotannis
Bis senos cui nostra dies altaria fumant.
Hîc mihi responsum primus dedit ille petenti :
Pascite, ut antè, boves, pueri; submittite tauros.

MELIB OE U S.

Fortunate senex! ergo tua rura manebunt!
Et tibi magna satis, quamvis lapis omnia nudus
Limosoque palus obducat pascua junco.
Non insueta graves tentabụnt pabula fetas,
Nec mala vicini pecoris contagia lædent.
Fortunate senex ! hîc, inter flumina nota
Et fontes sacros, frigus captabis opacum.
Hinc tibi quæ semper vicino ab limite sepes
Hyblæis apibus florem depasta salicti
Sæpè levi somnum suadebit inire susurro;
Hinc altâ sub rupe canet frondator ad auras :
Nec tamen intereà raucæ, tua cura, palumbes,
Nec gemere aëriâ cessabit turlur ab ulmo.

TITYRUS.

Antè leves ergo pascentur in æthere cervi,
Et freta destituent nudos in littore pisces;
Antè, pererratis amborum finibus, exul
Aut Ararim Parthus bibet, aut Germania Tigrin,
Quàm nostro illius labatur pectore vultus.

MELIB OE U S.
At nos hinc alii sitientes ibimus Afros;
Pars Scythiam, et rapidum Cretæ veniemus Oaxem,
Et penitùs toto divisos orbe Britannos.

En unquàm patrios longo post tempore fines ,
Pauperis et tugurî congestum cespite culmen,
Post aliquot , mea regna videns , mirabor aristas ?
Impius hæc tàm culta novalia miles habebit!
Barbarus has segetes ! En quò discordia cives
Perduxit miseros ! En queis consevimus agros!
Insere nunc, Melibce,

pyros!

pone

ordine vites !
Ite meæ, felix quondam pecus, ite capellæ :
Non ego vos posthàc, viridi projectus in antro,
Dumosâ pendere procul de rupe

videbo:
Carmina nulla canam : non, me pascente , capellæ ,
Florentem cytisum et salices carpetis amáras.

TITYRUS.
Hîc tamen hâc mecum poteris requiescere nocte
Fronde

super

viridi. Sunt nobis mitia poma,
Castaneæ molles, et pressi copia lactis :
Et jam summa procul villarum culmina fumant,
Majoresque cadunt altis de montibus umbræ.

[ocr errors][merged small][merged small]

FORMOSUM

pastor Corydon ardebat Alexim, Delicias domini; nec quid speraret

habebat.
Tantùm inter densas, umbrosa cacumina , fagos
Assiduè veniebat : ibi hæc incondita solus
Montibus et silvis studio jactabat inani :
O crudelis Alexi, nihil mea carmina curas ;
Nil nostrî miserere : mori me deniquè coges !
Nunc etiam pecudes umbras et frigora captant;
Nunc virides etiam occultant spineta lacertos;

Thestilis et rapido fessis messoribus æstu
Allia serpyllumque herbas contundit olentes.
At mecum raucis , tua dùm vestigia lustro,
Sole sub ardenti resonant arbusta cicadis.
Nonne fuit satiùs tristes Amaryllidis iras
Atque superba pati fastidia ? nonne Menalcam,
Quamvis ille niger, quamvis tu candidus esses?
O formose puer nimiùm ne crede colori :
Alba ligustra cadunt, vaccinia nigra leguntur.
Despectus tibi sum, nec qui sim quæris, Alexi;
Quàm dives pecoris, nivei quàm lactis abundans.
Mille meæ Siculis errant in montibus agnæ ;
Lac mihi, non æstate, novum, non frigore, defit.
Canto quæ solitus, si quandò armenta vocabat,
Amphion Dircæus in Actæo Aracyntho.
Nec sum adeò informis : nuper me in littore vidi,
Cùm placidum ventis staret mare; non ego Daphnim,
Judice te, metuam,

si nunquàm fallat imago.
O tantùm libeat mecum tibi sordida rura
Atque humiles habitare casas , et figere cervos,
Hædorumque gregem viridi compellere hibisco !
Mecum unà in silvis imitabere Pana canendo.
Pan primus calamos cerâ conjungere plures
Instituit; Pan curat oves, oviumque magistro's.
Nec te pæniteat calamo trivisse labellum;
Hæc eadem ut sciret, quid non faciebat Amyntas ?
L'st mihi disparibus septem compacta cicutis
Fistula , Damætas dono mihi quam dedit olim,
Et dixit moriens : Te nunc habet ista secundum.
Dixit Damcetas; invidit stultus Amyotas.
Prætereà duo, nec tutâ mihi valle reperti,
Capreoli, sparsis etiam nunc pellibus albo,
Dina die siccant ovis ubera; quos tibi servo.

Jampridem à me illos abducere Thestilis orat;
Et faciet , quoniam sordent tibi munera nostra.

Hùc ades, ô formose puer : tibi lilia plenis
Ecce ferunt Nymphæ calathis; tibi candida Nais,
Pallentes violas et summa papavera carpens,
Narcissum et florem jungit benè olentis anethi;
Tům, casiâ atque aliis intexens suavibus herbis,
Mollia luteolâ pingit vaccinia calthâ,
Ipse ego cana legam tenerâ lanugine mala,
Castaneasque nuces , mea quas Amaryllis amabat :
Addam cerea pruna; et honos erit huic quoque pomo :
Et vos, ô lauri, carpam, et te, proxima myrte;
Sic positæ quoniam suaves miscetis odores.

Rusticus es, Corydon , nec munera curat Alexis; Nec, si muneribus certes, concedat lolas. Eheu! quid volui misero mihi? floribus Austrum, Perditus, et liquidis immisi fontibus apros. Quem fugis? ah demens! Habitârunt Di quoque silvas, Dardaniusque Paris. Pallas quas condidit arces Ipsa colat; nobis placeant ante omnia silvæ. Torva leæna lupum sequitur; lupus ipse capellam; Florentem cytisum sequitur lasciva capella ; Te Corydon, ô Alexi! trahit sua quemque voluptas. Aspice, aratra jugo referunt suspensa juvenci, Et sol crescentes decedens duplicat umbras ; Me tamen urit amor : quis enim modus adsit amori?

Ah! Corydon, Corydon, quæ te dementia cepit! Semiputata tibi frondosâ vitis ip ulmo est. Quin tu aliquid saltem potiùs , quorum indiget usus , Viminibus mollique paras detexere junco ? Invenies alium, si te hic fastidit, Alexim.

« PreviousContinue »