Page images
PDF
EPUB

Ire;

Jam mihi per rupes videor, lucosque sonantes
libet Partho torquere Cydonia cornu
Spicula: tanquam hæc sint nostri medicina furoris,
Aut Deus ille malis hominum mitescere discat!
Jam neque Hamadryades rursùm, nec carmina nobis
Ipsa placent: ipsæ rursùm concedite silvæ.
Non illum nostri possunt mutare labores;
Nec si frigoribus mediis Hebrumque bibamus,
Sithoniasque nives hiemis subeamus aquosæ ;
Nec si, cùm moriens altâ liber aret in ulmo,
Æthiopum versemus oves sub sidere Cancri.
Omnia vincit Amor, et nos cedamus Amori.

Hæc sat erit, Divæ, vestrum cecinisse poëtam,
Dùm sedet, et gracili fiscellam texit hibisco,
Pierides: vos hæc facietis maxima Gallo;
Gallo cujus amor tantùm mihi crescit in horas,
Quantùm vere novo viridis se subjicit alnus.

Surgamus; solet esse gravis cantantibus umbra; Juniperi gravis umbra : nocent et frugibus umbræ. Ite domum saturæ, venit Hesperus, ite, capellæ.

PUBLII

VIRGILII MARONIS

GEORGICA.

LIBER PRIMUS.

QUID faciat lætas segetes, quo sidere terram
Vertere, Mæcenas, ulmisque adjungere vites
Conveniat; quæ cura boum, qui cultus habendo
Sit pecori, atque apibus quanta experientia parcis;
Hinc canere incipiam. Vos, ô clarissima mundi
Lumina, labentem coelo quæ ducitis annum,
Liber, et alma Ceres, vestro si munere tellus ❤
Chaoniam pingui glandem mutavit aristâ,
Poculaque inventis Acheloïa miscuit uvis;
Et vos, agrestum præsentia numina, Fauni,
Ferte simul, Faunique, pedem, Dryadesque puellæ :
Munera vestra cano. Tuque ô, cui prima frementem
Fudit equum magno tellus percussa tridenti,
Neptune; et cultor nemorum, cui pinguia Cea
Ter centum nivei tondent dumeta juvenci ;
Ipse, nemus Linquens patrium, saltusque Lycæi,

[ocr errors]

Pan, ovium custos, tua si tibi Mænala curæ,
Adsis, ô Tegeæe, favens; oleæque Minerva
Inventrix; uncique puer monstrator aratri;
Et teneram ab radice ferens, Silvane, cupressum;
Dique, Deæque omnes, studium quibus arva tueri,
Quique novas alitis non ullo semine fruges,
Quique satis largum cœlo demittitis imbrem.

Tuque adeò, quem mox quæ sint habitura Deorum
Concilia incertum est; urbesne invisere, Cæsar,
Terrarumque velis curam, et te maximus orbis
Auctorem frugum, tempestatumque potentem
Accipiat, cingens maternâ tempora myrto :
An Deus immensi venias maris, ac tua nautæ
Numina sola colant; tibi serviat ultima Thule;
Teque sibi generum Tethys emat omnibus undis :
Anne novum tardis sidus te mensibus addas,
Quà locus Erigonen inter Chelasque sequentes
Panditur; ipse tibi jam brachia contrahit ardens
Scorpius, et cœli justâ plus parte relinquit:
Quidquid eris (nam te nec sperent Tartara regem,
Nec tibi regnandi veniat tàm dira cupido,
Quamvis Elysios miretur Græcia campos,
Nec repetita sequi curet Proserpina matrem),
Da facilem cursum, atque audacibus annue cœptis;
Ignarosque viæ mecum miseratus agrestes,
Ingredere, et votis jam nunc assuesce vocari.

Vere novo, gelidus canis cùm montibus humor
Liquitur, et zephyro putris sè gleba resolvit,
Depresso incipiat jam tùm mihi taurus aratro
Ingemere, et sulco attritus splendescere vomer,
Illa
seges demùm votis respondet avari

Agricolæ, bis quæ solem, bis frigora sensit;
Illius immensæ ruperunt horrea messes.

At priùs ignotum ferro quàm scindimus æquor,
Ventos et varium coeli prædiscere morem
Cura sit, ac patrios cultusque habitusque locorum,
Et quid quæque ferat regio, et quid quæque recuset.
Hic segetes, illic veniunt feliciùs uvæ;

Arborei fetus alibi, atque injussa virescunt
Gramina. Nonne vides croceos ut Tmolus odores,
India mittit ebur, molles sua tura Sabæi;
At Chalybes nudi ferrum, virosaque Pontus
Castorea, Eliadum palmas Epirus equarum?
Continuò has leges æternaque fœdera certis
Imposuit natura locis, quo tempore primùm
Deucalion vacuum lapides jactavit in orbem;
Undè homines nati, durum genus. Ergo age, terræ
Pingue solum, primis extemplò à mensibus anni,
Fortes invertant tauri, glebasque jacentes
Pulverulenta coquat maturis solibus æstas;
At, si non fuerit tellus fecunda, sub ipsum
Arcturum tenui sat erit suspendere sulco:
Illic, officiant lætis ne frugibus herbæ;
Hic, sterilem exiguus ne deserat humor arenam.
Alternis idem tonsas cessare novales,

Et segnem patiere situ durescere campur;
Aut ibi flava seres, mutato sidere, farra,
Undè priùs lætum siliquâ quassante legumen,
Aut tenues fetus viciæ, tristisque lupini

;

Sustuleris fragiles calamos, silvamque sonantem:
Urit enim lini campum seges, urit avenæ
Urunt lethæo perfusa papavera somno.
Sed tamen alternis facilis labor; arida tantùm
Ne saturare fimo pingui pudeat sola, neve
Effetos cinerem immundum jactare per agros,
Sic quoque mutatis requiescunt fetibus arva:

« PreviousContinue »