Page images
PDF
EPUB

Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim.
Has herbas, atque hæc Ponto mihi lecta venena

Ipse dedit Mæris: nascuntur plurima Ponto.
His ego sæpè lupum fieri, et se condere silvis
Mærim, sæpè animas imis excire sepulcris,
Atque satas aliò vidi traducere messes.

Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim:
Fer cineres, Amarylli, foras, rivoque fluenti
Transque caput jace; nec respexeris. His ego Daphnim
Aggrediar: nihil ille Deos, nil carmina, curat.
Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim.
Aspice; corripuit tremulis altaria flammis
Sponte sua, dùm ferre moror, cinis ipse. Bonum sit!
Nescio quid certè est; et Hylax in limine latrat.
Credimus? an qui amant, ipsi sibi somnia fingunt?
Parcite, ab urbe venit, jam parcite, carmina, Daphnis.

[blocks in formation]

Quò te, Moæri, pedes? an, quò via ducit, in urbem?

MOERIS.

O Lycida, vivi pervenimus, advena nostri
(Quod nunquàm veriti sumus) ut possessor agelli
Diceret: Hæc mea sunt; veteres, migrate, coloni.
Nunc victi, tristes, quoniam sors omnia versat,
Hós illi, quod nec benè vertat! mittimus hædos.

LYCIDAS.

Certè equidem audieram, quà se subducere colles
Incipiunt, mollique jugum demittere clivo,

Usque ad aquam, et veteris jam fracta cacumina fagi,
Omnia carminibus vestrum servâsse Menalcam.

MOERIS.

Audieras, et fama fuit; sed carmina tantùm
Nostra valent, Lycida, tela inter Martia, quantùm
Chaonias dicunt, aquilâ veniente, columbas.
Quòd nisi me quacunquè novas incidere lites
Antè sinistra cavâ monuisset ab ilice cornix,
Nec tuus hic Moæris, nec viveret ipse Menalcas.

LYCIDAS.

Heu! cadít in quemquam tantum scelus! heu! tua nobis Penè simul tecum solatia rapta, Menalca! Quis caneret Nymphas? quis humum florentibus herbis Spargeret, aut viridi fontes induceret umbrâ? Vel quæ sublegi tacitus tibi carmina nuper, Cùm te ad delicias ferres Amaryllida nostras? << Tityre, dùm redeo, brevis est via, pasce capellas; <<< Et potum pastas age, Tityre; et inter agendum << Occursare capro, cornu ferit ille, caveto. »

MOERIS.

Imò hæc quæ Varo, necdum perfecta, canebat:
« Vare, tuum nomen (superet modo Mantua nobis,
« Mantua væ miseræ nimiům vicina Cremona !)
<< Cantantes sublimè ferent ad sidera cycni. »

[blocks in formation]

Sic tua Cyrneas fugiant examina taxos!
Sic cytiso pastæ distentent ubera vaccæ!
Incipe, si quid habes. Et me fecêre poëtam
Pierides; sunt et mihi carmina; me quoque dicunt
Vatem pastores: sed non ego credulus illis;
Nam neque adhuc Varo videor nec dicere Cinna
Digna, sed argutos inter strepere anser olores.

MOERIS.

Id quidem ago; et tacitus, Lycida, mecum ipse voluto, Si valeam meminisse; neque est ignobile carmen : << Hùc ades, ô Galatea! quis est nam ludus in undis? << Hic ver purpureum; varios hîc flumina circum << Fundit humus flores; hîc candida populus antro <<< Imminet, et lentæ texunt umbracula vites. <<< Hùc ades: insani feriant sine littora fluctus, >>>

LYCIDA S.

Quid, quæ te purâ solum sub nocte canentem
Audieram? numeros memini, si verba tenerem.

MOERIS.

<< Daphni, quid antiquos signorum suspicis ortus? «Ecce Dionæi processit Cæsaris astrum; << Astrum, quo segetes gauderent frugibus, et quo << Duceret apricis in collibus uva colorem. << Insere, Daphni, piros; carpent tua poma nepotes. » Omnia fert ætas, animum quoque. Sæpè ego longos Cantando puerum memini me condere soles. Nunc oblita mihi tot carmina; vox quoque Mærim Jam fugit ipsa : lupi Mærim vidêre priores. Sed tamen ista satis referet tibi sæpè Menalcas.

LYCIDAS.

Causando nostros in longum ducis amores:
Et nunc omne tibi stratum silet æquor, et omnes
(Aspice) ventosi ceciderunt murmuris aura:
Hinc adeò media est nobis via; namque sepulcrum
Incipit apparere Bianoris: hîc ubi densas
Agricolæ stringunt frondes; hîc, Moæri, canamus;
Hîc hædos depone; tamen veniemus in urbem.
Aut, si nox pluviam ne colligat antè veremur,
Cantantes licet usque (minùs via lædet) eamus:
Cantantes ut eamus, ego hoc te fasce levabo.

MOERIS.

Desine plura, puer; et quod nunc instat agamus.
Carmina tom meliùs, cùm venerit ipse, canemus.

ECLOGA X.

GALLUS.

EXTREMUM hunc, Arethusa, mihi concede laborem.
Pauca meo Gallo, sed quæ legat ipsa Lycoris,
Carmina sunt dicenda: neget quis carmina Gallo?
Sic tibi, cùm fluctus subter labere Sicanos,
Doris amara suam non intermisceat undam!
Incipe; sollicitos Galli dicamus amores,
Dùm tenera attondent simæ virgulta capellæ.
Non canimus surdis; respondent omnia silvæ.

Quæ nemora, aut qui vos saltus habuêre, puellæ
Naiades, indigno cùm Gallus amore periret?
Nam neque Parnassi vobis juga, nam neque Pindi
Ulla moram fecêre, neque Aonia Aganippe.
Illum etiam lauri, illum etiam flevêre myricæ;
Pinifer illum etiam solâ sub rupe jacentem
Mænalus, et gelidi fleverunt saxa Lycæi.
Stant et oves circum; nostri nec pœnitet illas :
Nec te pœniteat pecoris, divine Poëta;
Et formosus oves ad flumina pavit Adonis.

Venit et upilio; iardi venêre bubulci : Uvidus hibernâ venit de glande Menalcas. Omnes: Undè amor iste, rogant, tibi? venit Apollo: Galle, quid insanis? inquit; tua cura Lycoris Perque nives alium perque horrida castra secuta est. Venit et agresti capitis Silvanus honore,

Florentes ferulas et grandia lilia quassans.
Pan, Deus Arcadiæ, venit, quem vidimus ipsi
Sanguineis ebuli baccis minioque rubentem :
Ecquis erit modus? inquit; Amor non talia curat.
Nec lacrymis crudelis Amor, nec gramina rivis,
Nec cytiso saturantur apes, nec fronde capellæ.

Tristis at ille: Tamen cantabitis, Arcades, inquit,
Montibus hæc vestris : soli cantare periti
Arcades. O mihi tùm quàm molliter ossa quiescant,
Vestra meos olim si fistula dicat amores!
Atque utinam ex, vobis unus, vestrique fuissem
Aut custos gregis, aut maturæ vinitor uvæ!
Certè, sive mihi Phyllis, sive esset Amyntas,
Seu quicunque furor (quid tùm, si fuscus Amyntas?
Et nigræ violæ sunt, et vaccinia nigra),
Mecum inter salices lentâ sub vite jaceret :
Serta mihi Phyllis legeret, cantaret Amyntas.
Hîc gelidi fontes, hîc mollia prata, Lycori;
Hîc nemus : hîc ipso tecum consumerer ævo.

Nunc insanus amor duri me Martis in armis,
Tela inter media atque adversos detinet hostes,
Tu procul à patriâ (nec sit mihi credere tantùm!
Alpinas, ah dura! nives et frigora Rheni
Me sine sola vides. Ah! te ne frigora lædant!
Ah! tibi ne teneras glacies secet aspera plantas!
Ibo, et Chalcidico quæ sunt mihi condita versu
Carmina, pastoris Siculi modulabor avenâ.
Certum est in silvis, inter spelæa ferarum,
Malle pati, tenerisque meos incidere amores
Arboribus: crescent illæ; crescetis, amores,
Intereà mixtis lustrabo Mænala Nymphis,
Aut acres venabor apros; non me ulla vetabunt
Frigora Parthenios canibus circumdare saltus.

« PreviousContinue »