Page images
PDF
EPUB

II. Tityrus hinc aberat. Ipsæ te, Tityre, pinus, Ipsi te fontes , ipsa hæc arbusta , vocabant.

7

TITYRUS.

• Arfections

Quid facerem ? Neque servitio me exire licebat,
Nec tàm præsentes alibi cognoscere Divos
Hîc illum vidi juvenem, Melihæe , quotannis
Bis senos cui nostra dies altaria fumant.
Hîc mihi responsum primus dedit ille petenti :
Pascite, ut antè, boves, pueri; submittite tauros.

[ocr errors]
[ocr errors]

MELIB OE U S.

[ocr errors]

Fortunate senex! ergo tua rura manebunt!
Et tibi magna satis, quamvis lapis omnia nudus
Limosoque palus obducat pascua junco.
Non insueta graves tentabunt pabula fetas,
Nec mala vicini pecoris contagia lædent.
Fortupate senex ! hîc, inter flumina nota
Et fontes sacros, frigus captabis opacum.
Hinc tibi quæ semper vicino ab limite sepes
Hyblæis apibus florem depasta salicti
Sæpè levi somnum suadebit inire susurro;
Hinc altâ sub rupe canet frondator ad auras :
Nec tamen intereà raucæ, tua cura, palumbes,
Nec gemere aëriâ cessabit turtur ab ulmo.

TITYRUS.

Antè leves ergo pascentur in æthere cervi,
Et freta destituent nudos in littore pisces ;
Antè, pererratis amborum finibus, exul
Aut Ararim Parthus bibet, aut Germania Tigriin,
Quàm nostro illius labatur pectore vultus.

MELIB OE U S.
At nos hinc alii sitientes ibimus Afros;
Pars Scythiam, et rapidum Cretæ veniemus Oaxem,
Et penitùs toto divisos orbe Britannos.

En unquàm patrios longo póst tempore fines,
Pauperis et tuguri eongestum cespite culmen,
Post aliquot , mea regna videns, mirabor aristas ?
Impius hæc tàm culta novalia miles habebit !
Barbarus has segetes ! En quò discordia cives
Perduxit miseros ! En queis consevimus agros!
Insere nunc, Melibce, pyros! pone ordine vites !
Ite meæ, felix quondam pecus, ite capellæ :
Non ego vos posthàc, viridi projectus in antro,
Dumosâ pendere procul de rupe videbo:
Carmina nulla canam : non, me pascente, capellæ,
Florentem cytisum et salices carpetis amáras.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

TITYRUS.

Hîc tamen hâc mecum poteris requiescere nocte
Fronde super

viridi. Sunt nobis mitia poma,
Castaneæ molles, et pressi copia lactis :
Et jam summa procul villarum culmina fumant,
Majoresque cadunt altis de montibus umbræ.

massa

ECLOGA I I.

ALEXIS.

[ocr errors]

FORMOSOM

ORMOSUM pastor Corydon ardebat Alexim,
Delicias domini; nec quid speraret habebat.
Tantùm inter densas, umbrosa cacumina, fagos
Assiduè veniebat : ibi hæc incondita solus
Montibus et silvis studio jactabat inani :
O crudelis Alexi, nihil mea carmina curas;
Nil nostrî miserere : mori me deniquè coges !
Nunc etiam pecudes umbras et frigora captant;
Nunc virides etiam occultant spineta lacertos ;

:

[ocr errors]

Thestilis et rapido fessis messoribus æstu
Allia serpyllumque herbas contundit olentes.
At mecum raucis, tua dùm vestigia lustro,
Sole sub ardenti resonant arbusta cicadis.
Nonne fuit satiùs tristes Amaryllidis iras
Atque superba pati fastidia ? nonne Menalcam,
Quamvis ille niger, quamvis tu candidus esses ?
o formose puer nimiùm ne crede colori :
Alba ligustra cadunt, vaccinia nigra leguntur.
Despectus tibi sum, nec qui sim quæris , Alexi;
Quàm dives pecoris, nivei quàm lactis abundans.
Mille meæ Siculis errant in montibus agnæ;
Lac mihi, non æstate , novum, non frigore, defit.
Canto quæ solitus, si quandò armenta vocabat,
Amphion Dircæus in Actæo Aracyntho.
Nec sum adeò informis : nuper me in littore vidi,
Cùm placidum ventis staret mare; non ego Daphnim,
Judice te, metuam, si nunquàm fallat imago.

O tantùm libeat mecum tibi sordida rura
Atque humiles habitare casas ,,et figere cervos,
Hædorumque gregem viridi compellere hibisco !
Necum unà in silvis imitabere Pana canendo.
Pan primus calamos cerâ conjungere plures
Instituit; Pan curat oves, oviumque magistro's.
Nec te pæniteat calamo trivisse labellum;
Hæc eadem ut sciret, quid non faciebat Amyntas ?
L'st mihi disparibus septem compacta cicutis
Fistula , Damætas dono mihi quam dedit olim,
Et dixit moriens : Te nunc habet ista secundum.
Dixit Damoetas ; invidit stultus Amyntas.
Prætereà duo, nec tutâ mihi valle reperti,
Capreoli, sparsis etiam nunc pellibus albo,
Dina die siccant ovis ubera; quos tibi servo.

2

[ocr errors]
[ocr errors]

Jampridem à me illos abducere Thestilis orat;
Et faciet , quoniam sordent tibi munera nostra.

Hùc ades, ô formose puer : tibi lilia plenis
Ecce ferunt Nympliæ calathis; tibi candida Nais,
Pallentes violas et summa papavera carpens ,
Narcissum et florem jungit benè olentis anethi;
Tùm, casiâ atque aliis intexens suavibus herbis ,
Mollia luteolâ pingit vaccinia calthâ,
Ipse ego cana legam tenerâ lanugine mala,
Castaneasque nuces, mea quas Amaryllis amabat :
Addam cerea pruna; et honos erit huic quoque pomo :
Et vos, ô lauri, carpam, et te, proxima myrte;
Sic positæ quoniam suaves miscetis odores.

Rusticus es, Corydon , nec munera curat Alexis; Nec, si muneribus certes, concedat lolas. Eheu! quid volui misero mihi? floribus Austrum, Perditus , et liquidis immisi fontibus apros. Quem fugis? ah demens! Habitârunt Di quoque silvas, Dardaniusque Paris. Pallas quas condidit arces Ipsa colat; nobis placeant ante omnia silvæ. Torva leæna lupum sequitur; lupus ipse capellam; Florentem cytisum sequitur lasciva capella ; Te Corydon, ô Alexi! trahit sua quemque voluptas. Aspice, aratra jugo referunt suspensa juvenci, Et sol crescentes decedens duplicat umbras; Me tamen urit amor : quis enim modus adsit amori?

Ah ! Corydon, Corydon, quæ te dementia cepit! Semiputata tibi frondosâ vitis ip ulmo est. Quin tu aliquid saltem potiùs , quorum indiget usus , Viminibus mollique paras detexere junco ? Invenies alium, si te hic fastidit, Alexim.

[merged small][ocr errors][ocr errors][merged small]

:

Dic mihi, Damceta, cujum pecus? an Meliboei!

DAM OET AS.
Non; verùm Ægonis : nuper mihi tradidit Ægon.

MENALCAS.
Infelix ô
semper,

oves, pecus ! ipse Neæram
Dùm fovet, ac, ne me sibi præferat illa, veretur,
Hic alienus oves custos bis mulget in horå :
Et succus pecori, et lac subducitur agnis.

DAM OET AS.
Parciùs ista viris tamen objicienda memento.
Novimus et qui te. ... transversa tuentibus hircis,
Et quo, sed faciles Nymphæ risêre , sacello.

MENALCAS.
Tùm, credo, cùm me arbustum vidêre Myconis
Atque malâ vites incidere falce novellas.

DAMOET AS.
Aut hîc ad veteres fagos, cùm Daphnidis arcum
Fregisti et calamos ; quæ tu, perverse Menalca ,
Et cùm vidisti puero donata, dolebas :
Et si non aliquâ nocuisses , mortuus esses.

MENALCAS.
Quid domini facient, audent cùm talia fures ? -
Non ego te vidi Damonis , pessime, caprum
Excipere insidiis, multùm latrante Lyciscà ?
Et cùm clamarem : Quò nunc se proripit ille ?
Tityre, coge pecus : tu post carecta latebas.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
« PreviousContinue »