Page images
PDF
EPUB

Daphnin ad astra feremus; amavit nos quoque Daphnis.

MOPSUS.

An quidquam nobis tali sit munere majus?
Et puer ipse fuit cantari dignus, et ista

Jampridem Stimicon laudavit carmina nobis.

MENALCAS.

Candidus insuetum miratur limen Olympi,
Sub pedibusque videt nubes et sidera Daphnis.
Ergo alacris silvas et cetera rura voluptas
Panaque pastoresque tenet, Dryadasque puellas.
Nec lupus insidias pecori, nec retia cervis
Ulla dolum meditantur : amat bonus otia Daphnis.
Ipsi lætitiâ voces ad sidera jactant
Intonsi montes; ipsæ jam carmina rupes,
Ipsa sonant arbusta: Deus, Deus ille, Menalca!

Sis bonus ô felixque tuis! en quattuor aras :
Ecce duas tibi, Daphni, duoque altaria Phœbo.
Pocula bina novo spumantia lacte quotannis,
Craterasque duos statuam tibi pinguis olivi :
Et multo in primis hilarans convivia Baccho,
Ante focum, si frigus erit, si messis, in umbrâ,
Vina novum fundam calathis Arvisia nectar.
Cantabunt mihi Damætas et Lyctius Ægon;
Saltantes Satyros imitabitur Alphesibœus.
Hæc tibi semper erunt, et cùm solemnia vota
Reddemus Nymphis, et cùm lustrabimus agros.
Dùm juga montis aper, fluvios dùm piscis amabit,
Dùmque thymo pascentur apes, dùm rore cicadæ;
Semper honos, nomenque tuum, laudesque manebunt.
Ut Baccho Cererique, tibi sic vota quotannis
Agricolæ facient : damnabis tu quoque votis.

MOPSUS.

Quæ tibi, quæ tali reddam pro carmine dona ?

Nam neque me tantúm venientis sibilus austri,
Nec percussa juvant fluctu tam littora, nec quæ
Saxosas inter decurrunt flumina valles.

MENALCAS.

Hắc te nos fragili donabimus antè cicutâ :

Hæc nos : « Formosum Corydon ardebat Alexim : » Hæc eadem docuit : « Cujum pecus? an Melibœi? »

MOPSUS.

At tu sume pedum, quod, me cùm sæpè rogaret,
Non tulit Antigenes (et erat tùm dignus amari),
Formosum paribus nodis atque ære, Menalca.

ECLOGA VI.

SILENUS.

PRIMA Syracosio dignata est ludere versu
Nostra, nec erubuit silvas habitare, Thalia.
Cùm canerem reges et prælia, Cynthius aurem
Vellit, et admonuit: Pastorem, Tityre, pingues
Pascere oportet oves, deductum dicere carmen.
Nunc ego (namque super tibi erunt qui dicere laudes,
Vare, tuas cupiant, et tristia condere bella),
Agrestem tenui meditabor arundine musam.
Non injussa cano : si quis tamen hæc quoque, si quis
Captus amore leget; te nostræ, Vare, myricæ,
Te nemus omne canet: nec Phœbo gratior ulla est,
Quàm sibi quæ Vari præscripsit pagina nomen.

Pergite, Pierides. Chromis et Mnasylus in antro
Silenum pueri somno videre jacentem,
Inflatum hesterno venas, ut semper, laccho:
Serta procul tantùm capiti delapsa jacebant,

Et gravís attritâ pendebat cantharus ansâ.
Aggressi (nam sæpè senex spe carminis ambo
Luserat) injiciunt ipsis ex vincula sertis.
Addit se sociam, timidisque supervenit Ægle,
Ægle, Naïadum pulcherrima; jamque videnti
Sanguineis frontem moris et tempora pingit.
Ille dolum ridens: Quò vincula nectitis? inquit:
Solvite me, pueri; satis est potuisse videri.
Carmina quæ vultis cognoscite: carmina vobis;
Huic aliud mercedis erit. Simul incipit ipse.
Tùm verò in numerum Faunosque ferasque videres
Ludere, tùm rigidas motare cacumina quercus.
Nec tantùm Phœbo gaudet Parnassia rupes,
Nec tantùm Rhodope miratur et Ismarus Orphea.

Namque canebat uti magnum per inane coacta
Semina terrarumque, animæque, marisque fuissent,
Et liquidi simul ignis : ut his exordia primis
Omnia, et ipse tener mundi concreverit orbis :
Tùm durare solum, et discludere Nerea ponto
Cœperit, et rerum paulatim sumere formas :
Jamque novum ut terræ stupeant lucescere solem,
'Altiùs atque cadant submotis nubibus imbres :
Incipiant silvæ cùm primùm surgere, cùmque
Rara per ignotos errent animalia montes.

Hinc lapides Pyrrhæ jactos, Saturnia regna, Caucasiasque refert volucres, furtumque Promethei. His adjungit Hylan, nautæ quo fonte relictum Clamâssent; ut littus, Hyla, Hyla, omne sonaret. Et fortunatam, si nunquàm armenta fuissent, Pasiphaën nivei solatur amore juvenci. Ah! virgo infelix, quæ te dementia cepit! Prœtides implérunt falsis mugitibus agros; At non tàm turpes pecudum tamen ulla secuta est

Concubitus, quamvis collo timuisset aratrum,
Et sæpè in levi quæsisset cornua fronte.
Ah! virgo infelix, tu nunc in montibus erras :
Ille, latus niveum molli fultus hyacintho,
Ilice sub nigrâ pallentes ruminat herbas,

Aut aliquam in magno sequitur grege. Claudite, Nymphæ,
Dictææ Nymphæ, nemorum jam claudite saltus,
Si quà fortè ferant oculis sese obvia nostris
Errabunda bovis vestigia. Forsitan illum,
Aut herbâ captum viridi, aut armenta secutum,
Perducant aliquæ stabula ad Gortynia vaccæ.

Tùm canit Hesperidum miratam mala puellam :
Tùm Phaëtontiadas musco circumdat amaræ
Corticis, atque solo proceras erigit alnos.
Tùm canit errantem Permessi ad flumina Gallum
Aonas in montes ut duxerit una sororum ;
Utque viro Phœbi chorus assurrexerit omnis ;
Ut Linus hæc illi divino carmine pastor,
Floribus atque apio crines ornatus amaro,
Dixerit: Hos tibi dant calamos, en accipe, Musæ,
Ascræo quos antè seni; quibus ille solebat
Cantando rigidas deducere montibus ornos.
His tibi Grynæi nemoris dicatur origo,
Ne quis sit lucus quo se plus jactet Apollo.

Quid loquar? aut Scyllam Nisi, aut quam fama secuta est,
Candida succinctam latrantibus inguina monstris,
Dulichias vexâsse rates, et gurgite in alto
Ah! timidos nautas canibus lacerâsse marinis?
Aut ut mutatos Terei narraverit artus?

Quas illi Philomela dapes, quæ dona parârit?
Quo cursu deserta petiverit, et quibus antè
Infelix sua tecta supervolitaverit alis?

Omnia quæ, Phœbo quondam meditante, beatus

Audiit Eurotas, jussitque ediscere lauros..
Ille canit: pulsæ referunt ad sidera valles:
Cogere donec oves stabulis numerumque referre
Jussit, et invito processit Vesper Olympo.

ECLOGA VII.

MELIBOEUS, CORYDON, THYRSIS.

MELIBOE U S.

FORTÈ sub argutâ consederat ilice Daphnis ;
Compulerantque greges Corydon et Thyrsis in unum ;
Thyrsis oves, Corydon distentas lacte capellas :
Ambo florentes ætatibus, Arcades ambo,
Et cantare pares, et respondere parati.

Hîc mihi, dùm teneras defendo à frigore myrtos,
Vir gregis ipse caper deerraverat : atque ego Daphnim
Aspicio. Ille ubi me contrà videt: Ociùs, inquit,
Hùc ades, ô Melibœe; caper tibi salvus, et hædi;
Et, si quid cessare potes, requiesce sub umbrâ,
Hùc ipsi potum venient per prata juvenci;
Hic viridis tenerâ prætexit arundine ripas
Mincius, èque sacrâ resonant examina quercu.
Quid facerem? neque ego Alcippen, nec Phyllida, habebam,
Depulsos à lacte domi quæ clauderet agnos :
Et certamen erat, Corydon cum Thyrside, magnum.
Posthabui tamen illorum mea seria ludo.
Alternis igitur contendere versibus ambo
Cœpêre; alternos Musæ meminisse volebant.
Hos Corydon, illos referebat in ordine Thyrsis.

CORYDON.

Nymphæ, noster amor, Libethrides, aut mihi carmen,

« PreviousContinue »