Page images
PDF
EPUB

Alterum in alterius mactatos sanguine cernam?
Arma, viri, ferte arma: vocat lux ultima victos.
Reddite me Danais, sinite instaurata revisam

667

Prælia: nunquàm omnes hodiè moriemur inulti. 670

68.0

Hic ferro accingor rursùs, clypeoque sinistram
Insertabam aptans, meque extra tecta ferebam.
Ecce autem complexa pedes in limine conjux
Hærebat, parvumque patri tendebat Iülum.
Si periturus abis, et nos rape in omnia tecum;
Sin aliquam expertus sumptis spem ponis in armis.
Hanc primùm tutare domum, cui parvus lülus,
Cui pater, et conjux quondam tua dicta relinquor !
Talia vociferans, gemitu tectum omne replebat,
Cùm subitum dictuque oritur mirabile monstrum.
Namque, manus inter moestorumque ora parentum,
Ecce levis summo de vertice visus Iüli
Fundere lumen apex, tactuque innoxia molli
Lambere flamma comas, et circum tempora pasci
Nos pavidi trepidare metu, crinemque flagrantem
Excutere, et sanctos restinguere fontibus ignes.
At pater Anchises oculos ad sidera lætus
Extulit, et cœlo palmas cum voce tetendit.
Juppiter omnipotens, precibus si flecteris ullis
Aspice nos; hoc tantùm : et, si pietate meremur,
Da deindè auxilium, Pater, atque hæc omnia firma.
Vix ea fatus erat senior, subitoque fragore
Intonuit lævum, et de cœlo lapsa per umbras
Stella facem ducens multâ cum luce cucurrit.
Illam, summa super labentem culmina tecti,
Cernimus Idæâ claram se condere silvâ,
Signantemque vias: tùm longo limite sulcus
Dat lucem, et latè circùm loca sulfure fumant.
Hic verò victus genitor se tollit ad auras,

v. 699.

804 649 37:55

512

13

فریح کے

Affaturque Deos, et sanctum sidus adorat.

Jam jam nulla mora est : sequor, et, quà ducitis, adsum.

Dî patrii, servate domum, servate nepotem :

Vestrum hoc augurium, vestroque in numine Trója est.
Cedo equidem; nec, nate, tibi comes ire recuso.
Dixerat ille; et jam per moenia clarior ignis
Auditur, propiusque æstus incendia volvunt.
Ergo age, care pater, cervici imponere nostræ :
Ipse subibo humeris, nec me labor iste gravabit.
Quò res cumque cadent, unum et commune periclum,
Una salus ambobus erit: mihi parvus Iülus
Sit comes, et longè servet vestigia conjux,
Vos, famuli, quæ dicam animis advertite vestris.
Est urbe egressis tumulus, templumque vetustum
Desertæ Cereris, juxtàque antiqua cupressus,
Relligione patrum multos servata per annos:
Hanc ex diverso sedem veniemus in unam.
Tu, genitor, cape sacra manu, patriosque Penates:
Me, bello è tanto digressum et cæde recenti,
Attrectare nefas, donec me flumine vivo
Abluero.

Hæc fatus, latos humeros subjectaque colla.
Veste super fulvique insternor pelle leonis,
Succedoque oneri: dextræ se parvus Jülus
Implicuit, sequiturque patrem non passibus æquis.
Ponè subit conjux. Ferimur per opaca locorum;
Et me, quem dudum non ulla injecta movebant
Tela, neque adverso glomerati ex agmine Graii,
Nunc omnes terrent auræ, sonus excitat omnis
Suspensum, et pariter comitique onerique timentem.
Jamque propinquabam portis, omnemque videbar
Evasisse viam; subitò cùm creber ad aures

Visus adesse pedum sonitus: genitorque per umbram ঠ.732

Prospiciens, Nate, exclamat, fuge, nate; propinquant :
Ardentes clypeos atque æra micantia cerno.

Hîc mihi nescio quod trepido malè numen amicum
Confusam eripuit mentem. Namque avia cursu
Dùm sequor, et notâ excedo regione viarum,
Heu! misero conjux fatone erepta Creüsa
Substitit, erravitne viâ, seu lassa resedit,
Incertum ; nec pòst oculis est reddita nostris.
Nec priùs amissam respexi, animumque reflexi,
Quàm tumulum antiquæ Cereris sedemque sacratam
Venimus: hîc demùm collectis omnibus una
Defuit, et comites natumque virumque fefellit.
Quem non incusavi amens hominumque Deorumque?
Aut quid in eversâ vidi crudelius urbe ?

Ascanium, Anchisenque patrem, Teucrosque Penates
Commendo sociis, et curvâ valle recondo:
Ipse urbem repeto, et cingor fulgentibus armis.
Stat casus renovare omnes, omnemque reverti ·
Per Trojam, et rursùs caput objectare periclis.
Principio muros, obscuraque limina portæ,
Quà gressum extuleram, repeto; et vestigia retrò,
Observata sequor per noctem, et lumine lustro.
Horror ubiquè animos, simul ipsa silentia terrent.
Indè domum, si fortè pedem, si fortè tulisset,

[ocr errors]

Me refero irruerant Danai, et tectum omne tenebant.
Ilicet ignis edax summa ad fastigia vento

Volvitur; exsuperant flammæ: furit æstus ad auras.
Procedo, et Priami sedes arcemque reviso.
Et jam porticibus vacuis Junonis asylo
Custodes lecti Phoenix et dirus Ulysses

Prædam asservabant : hùc undiquè Troïa gaza
Incensis erepta adytis, mensæque Deorum,
Crateresque auro solidi, captivaque vestis

[ocr errors]

Congeritur: pueri et pavidæ longo ordine matres
Stant circùm.

Ausus quin etiam voces jactare per umbram,

Implevi clamore vias, moestusque Creüsam
Nequicquam ingeminans, iterùmque iterùmque vocavi.
Quærenti et tectis urbis sine fine furenti,
Infelix simulacrum atque ipsius umbra Creüsæ
Visa mihi ante oculos, et notâ major imago.
Obstupui, steteruntque comæ, et vox faucibus hæsit.
Tùm sic affari, et curas his demere dictis :
Quid tantùm insano juvat indulgere labori,
O dulcis conjux ? non hæc sine numine Divûm
Eveniunt ; nec te hinc comitem asportare Creüsam
Fas, aut ille sinit superi regnator Olympi.

Longa tibi exilia, et vastum maris æquor arandum.
Ad terram Hesperiam venies, ubi Lydius, arva
Inter opima virum, leni fluit agmine Tibris.
Illic res lætæ, regnumque, et regia conjux
Parta tibi : lacrymas dilectæ pelle Creüsæ.
Non ego Myrmidonum sedes Dolopumve superbas
Aspiciam, aut Graiis servitum matribus ibo,
Dardanis, et divæ Veneris nurus :

Sed me magna Deûm genitrix his detinet oris.

Jamque vale, et nati serva communis amorem.

Hæc ubi dicta dedit, lacrymantem et multa volentem
Dicere deseruit, tenuesque recessit in auras.
Ter conatus ibi collo dare brachia circum;
Ter frustrà comprensa manus effingit imago,
Par levibus ventis, volucrique simillima somno.
Sic demùm socios, consumptâ nocte, reviso.

Atque hîc ingentem comitum affluxisse novorum
Invenio admirans numerum, matresque, virosque,
Collectam exilio pubem, miserabile vulgus.

Undiquè convenêre, animis opibusque parati,
In quascunque velim pelago deducere terras.

Jamque jugis summæ surgebat Lucifer Idæ,
Ducebatque diem, Danaique obsessa tenebant
Limina portarum; nec spes opis ulla dabatur.
Cessi, et sublato montem genitore petivi.

LIBER TERTIUS.

POSTQUAM res Asiæ Priamique evertere gentem
Immeritam visum Superis, ceciditque superbum
Ilium, et omnis humo fumat Neptunia Troja,
Diversa exilia et desertas quærere terras
Auguriis agimur Divûm, classemque sub ipsâ
Antandro et Phrygiæ molimur montibus Idæ,
Incerti quò fata ferant, ubi sistere detur;
Contrahimusque viros. Vix prima inceperat æstas,
Et pater Anchises dare fatis vela jubebat.
Littora tùm patriæ lacrymans, portusque relinquo,
Et campos ubi Troja fuit : feror exul in altum
Cum sociis, natoque, Penatibus, et magnis Dîs.

Terra procul vastis colitur Mavortia campis,
Thraces arant, acri quondam regnata Lycurgo:
Hospitium antiquum Troja, sociique Penates,
Dùm fortuna fuit. Feror hùc, et littore curvo
Moenia prima loco, fatis ingressus iniquis;
Eneadasque meo nomen de nomine fingo.

Sacra Dionææ matri Divisque ferebam Auspicibus cœptorum operum; superoque nitentem

[ocr errors]
« PreviousContinue »