Per medios, miscetque viris; neque cernitur ulli. Lucus in urbe fuit mediâ, lætissimus umbrâ,
Quo primùm jactati undis et turbine Pœni Effodêre loco signum, quod regia Juno Monstrarat, caput acris equi: sic nam fore bello Egregiam, et facilem victu per secula gentem. Hic templum Junoni ingens Sidonia Dido Condebat, donis opulentûm et numine Divæ : Ærea cui gradibus surgebant limina, nexæque Ære trabes, foribus cardo stridebat ahenis.
Hoc primùm in luco nova res oblata timorem Leniit: hîc primùm Æneas sperare salutem Ausus, et afflictis melius confidere rebus. Namque, sub ingenti lustrat dùm singula templo, Reginam opperiens, dùm, quæ fortuna sit urbi, Artificumque manus inter se, operumque laborem, Miratur, videt Iliacas ex ordine pugnas, Bellaque jam famâ totum vulgata per orbem; Atriden, Priamumque, et sævum ambobus Achillem. Constitit; et lacrymans: Quis jam locus, inquit Achate, Quæ regio in terris nostri non plena laboris? En Priamus: sunt hîc etiam sua præmia laudi; Sunt lacrymæ rerum, et mentem mortalia tangunt. Solve metus: feret hæc aliquam tibi fama salutem.
Sic ait, atque animum picturâ pascit inani, Multa gemens, largoque humectat flumine vultum. Namque videbat uti bellantes Pergama circum Hàc fugerent Graii, premeret Trojana juventus; Hàc Phryges, instaret curru cristatus Achilles. Nec procul hinc Rhesi niveis tentoria velis Agnoscit lacrymans, primo quæ prodita somno Tydides multâ vastabat cæde cruentus; Ardentesque avertit equos in castra, priusqudm
Pabula gustâssent Trojæ, Xanthumque bibissent. Parte aliâ fugiens amissis Troilus armis, Infelix puer, atque impar congressus Achilli, Fertur equis, curruque hæret resupinus inani, Lora tenens tamen: huic cervixque comæque trahuntur Per terram, et versâ pulvis inscribitur hasta.
Intereà ad templum non æquæ Palladis ibant Crinibus iliades passis, peplumque ferebant Suppliciter tristes, et tunsæ pectora palmis. Diva solo fixos oculos aversa tenebat. Ter circum Iliacos raptaverat Hectora muros, Exanimumque auro corpus vendebat Achilles. Tùm verò ingentem gemitum dat pectore ab imo, Ut spolia, ut currus, utque ipsum corpus amici, Tendentemque manus Priamum conspexit inermes. Se quoque principibus permixtum agnovit Achivis, Eoasque acies, et nigri Memnonis arma. Ducit Amazonidum lunatis agmina peltis Penthesilea furens, mediisque in millibus ardet, Aurea subnectens exsertæ cingula mammæ Bellatrix, audetque viris concurrere virgo.
Hæc dùm Dardanio Æneæ miranda videntur, Dùm stupet, obtutuque hæret defixus in uno, Regina ad templum, formâ pulcherrima, Dido Incessit, magnâ juvenum stipante caterva. Qualis in Eurotæ ripis aut per juga Cynthi Exercet Diana choros, quam mille secutæ Hinc atque hinc glomerantur Oreades; illa pharetram Fert humero, gradiensque Deas supereminet omnes : Latonæ tacitum pertentant gaudia pectus. Talis erat Dido, talem se læta ferebat
Per medios, instans operi regnisque futuris. Tùm foribus Divæ, media testudine templi,
Septa armis solioque altè subnixa, resedit. Jura dabat legesque viris, operumque laborem Partibus æquabat justis, aut sorte trahebat; Cùm subitò Æneas concursu accedere magno Anthea Sergestumque videt, fortemque Cloanthum, Teucrorumque alios, ater quos æquore turbo Dispulerat, penitùsque alias advexerat oras. Obstupuit simul ipse, simul perculsus Achates Lætitiaque metuque: avidi conjungere dextras Ardebant; sed res animos incognita turbat. Dissimulant; et nube cavâ speculantur amicti, Quæ fortuna viris, classem quo littore linquant, Quid veniant: cunctis nam lecti navibus ibant Orantes veniam, et templum clamore petebant. Postquàm introgressi, et coràm data copia fandi, Maximus Ilioneus placido sic pectore cœpit : O Regina, novam cui condere Juppiter urbem, Justitiaque dedit gentes frenare superbas, Troës te miseri, ventis maria omnia vecti, Oramus: prohibe infandos à navibus ignes, Parce pio generi, et propiùs res aspice nostras. Non nos aut ferro Libycos populare Penates Venimus, aut raptas ad littora vertere prædas: Non ea vis animo, nec tanta superbia victis. Est locus, Hesperiam Graii cognomine dicunt, Terra antiqua, potens armis atque ubere glebæ; OEnotrii coluêre viri: nunc fama, minores Italiam dixisse ducis de nomine gentem. Húc cursus fuit:
Cùm subitò assurgens fluctu nimbosus Orion Wetu vada cæca tulit, penitusque procacibus Austris Perque undas, superante salo, perque invia saxa Dispulit: hùc pauci vestris adnavimus oris.
Quod genüs hoc hominum? quæve hunc tàm barbara morem Permittit patria? hospitio prohibemur arenæ Bella cient, primâque vetant consistere terra. Si genus humanum et mortalia temnitis arma, At sperate Deos memores fandi atque nefandi. Rex erat Æneas nobis, quo justior alter Nec pietate fuit, nec bello major et armis; Quem si fata virum servant, si vescitur aurâ Æthereâ, neque adhuc crudelibus occubat umbris, Non metus, officio nec te certâsse priorem Pæniteat. Sunt et Siculis regionibus urbes, Armaque, Trojanoque à sanguine clarus Acestes. Quassatam ventis liceat subducere classem, Et silvis aptare trabes, et stringere remos; Si datur Italiam, sociis et rege recepto, Tendere, ut Italiam læti Latiumque petamus : Sin absumpta salus, et te, pater optime Teucrûm, Pontus habet Libyæ, nec spes jam restat lüli; At freta Sicaniæ saltem, sedesque paratas, Undè hùc advecti, regemque petamus Acesten. Talibus Ilioneus: cuncti simul ore fremebant Dardanidæ.
Tùm breviter Dido, vultum demissa, profatur: Solvite corde metum, Teucri; secludite curas. Res dura et regni novitas me talia cogunt Moliri, et latè fines custode tueri.
Quis genus Æneadûm, quis Trojæ nesciat urbem, Virtutesque, virosque, et tanti incendia belli ? Non obtusa adeò gestamus pectora Pœni; Nec tam aversus equos Tyriâ sol jungit ab urbe. Seu vos Hesperiam magnam Saturniaque arva, Sive Erycis fines regemque optatis Acesten, 'Auxilio tutos dimittam, opibusque juvabo.
Vultis et his mecum pariter considere regnis? Urbem quam statuo, vestra est: subducite naves: Tros Tyriusque mihi nullo discrimine agetur. Atque utinam rex ipse Noto compulsus eodem Afforet Æneas! Equidem per littora certos Dimittam, et Libyæ lustrare extrema jubebo, Si quibus ejectus silvis aut urbibus errat.
His animum arrecti dictis, et fortis Achates, Et pater Æneas, jamdudum erumpere nubem Ardebant. Prior Æneam compellat Achates : Nate Deâ, quæ nunc animo sententia surgit? Omnia tuta vides, classem, sociosque receptos. Unus abest, medio in fluctu quem vidimus ipsi Submersum: dictis respondent cetera matris.
Vix ea fatus erat, cùm circumfusa repentè Scindit se nubes, et in æthera purgat apertum. Restitit Æneas, clarâque in luce refulsit, Os humerosque Deo similis: namque ipsa decoram Cæsariem nato genitrix, lumenque juventæ Purpureum, et lætos oculis afflârat honores. Quale manus addunt ebori decus, aut ubi flavo Argentum Pariusve lapis circumdatur auro.
Tùm sic Reginam alloquitur, cunctisque repentè Improvisus ait: Coràm, quem quæritis, adsum Troïus Æneas, Libycis ereptus ab undis. O sola infandos Trojæ miserata labores! Quæ nos, relliquias Danaûm, terræque marisque Omnibus exhaustos jam casibus, omnium egenos, Urbe, domo, socias! Grates persolvere dignas Non opis est nostræ, Dido, nec quidquid ubiquè est Gentis Dardaniæ, magnum quæ sparsa per orbem. Dî tibi (si qua pios respectant Numina, si quid Usquam justitiæ est) et mens sibi conscia recti,
« PreviousContinue » |