100 PUBLII VIRGILII GEORGICA. LIB. I. Hic verò, subitum ac dictu mirabile monstrum! Aspiciunt, liquefacta boum per viscera toto Stridere apes utero, et ruptis effervere costis, Immensasque trahi nubes; jamque arbore summâ Confluere, et lentis uvam demittere ramis. Hæc super arvorum cultu pecorumque canebam', Et super arboribus, Cæsar dùm magnus ad altum Fulminat Euphratem bello, victorque volentes Fer populos dat jura, viamque affectat Olympo, Illo Virgilium me tempore dulcis alebat Parthenope, studiis florentem ignobilis otî; Carmina qui lusi pastorum, audaxque juventâ, Tityre, te patulæ cecini sub tegmine fagi. ILLE ego qui quondam gracili modulatus avenâ ARMA MA virumque cano Troje qui primus ab oris Musa, mihi causas memora, quo numine læso, Impulerit. Tantæne animis coelestibus iræ! Urbs antiqua fuit (Tyrii tenuêre coloni) Carthago, Italiam contra, Tiberinaque longè Ostia, dives opum, studiisque asperrima belli : Quam Juno fertur terris magis omnibus unam Posthabitâ coluisse Samo. Hic illius arma, Hic currus fuit: hoc regnum Dea gentibus esse, Si quà fata sinant, jam tùm tenditque fovetque, Progeniem sed enim Trojano à sanguine duci Audierat, Tyrias olim quæ verteret arces, Hinc populum latè regem, belloque superbum, Venturum excidio Libyæ : sic volvere Parcas. Id metuens, veterisque memor Saturnia belli, Prima quod ad Trojam pro caris gesserat Argis; Necdùm etiam causæ irarum sævique dolores Exciderant animo: manet altâ mente repostum Judicium Paridis, spretæque injuria formæ, Et genus invisum, et rapti Ganymedis honores : His accensa super, jactatos æquore toto Troas, relliquias Danaûm atque immitis Achillei, Arcebat longè Latio; multosque per annos Errabant acti fatis maria omnia circum. Tantæ molis erat Romanam condere gentem!! Vix è conspectu Siculæ telluris in altum * Vela dabant læti, et spumas salis ære ruebant, Cùm Juno, æternum servans sub pectore vulnus,, Hæc secum: Mene incepto desistere victam? Nec posse Italiâ Teucrorum avertere regem? Quippè vetor fatis ! Pallasne exurere classem Argivûm, atque ipsos potuit submergere ponto, Unius ob noxam et furias Ajacis Oïlei? Ipsa, Jovis rapidum jaculata è nubibus ignem, Disjecitque rates, évertitque æquora ventis ; Illum exspirantem transfixo pectore flammas Talia flammato secum Dea corde volutans, Ad quem tùm Juno supplex his vocibus usa est : Eole (namque tibi Divûm pater atque hominum rex Et mulcere dedit fluctus, et tollere vento), Gens inimica mihi Tyrrhenum navigat æquor, Ilium in Italiam portans, victosque Penates : Incute vim ventis, submersasque obrue puppes; Aut age diversas, et disjice corpora ponto. Sunt mihi bis septem præstanti corpore Nymphæ, Quarum, quæ formâ pulcherrima, Deïopeiam Connubio jungam stabili, propriamque dicabo ; Omnes ut tecum meritis pro talibus annos Exigat, et pulchrâ faciat te prole parentem. Eolus hæc contrà : Tuus, ô regina, quid optes Explorare labor; mihi jussa capessere fas est. Tu mihi quodcunque hoc regni, tu sceptra Jovemque Concilias tu das epulis accumbere Divûm, : Nimborumque facis tempestatumque potentem. Hæc ubi dicta, cavum conversâ cuspide montem Impulit in latus; ac venti, velut agmine facto, Quà data porta, ruunt, et terras turbine perf.ant. Incubuêre mari, totumque à sedibus imis Unà Eurusque Notusque ruunt, creberque procellis Extemplò Æneæ solvuntur frigore membra : Non potuisse, tuâque animam hanc effundere dextrâ, |