Bucolica, Georgica, et neis

Front Cover
ex officina stereotypa Herhan, 1806 - 403 pages
 

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Contents

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 231 - Tantum effata furens antro se immisit aperto: ille ducem haud timidis vadentem passibus aequat. Di, quibus imperium est animarum, umbraeque silentes, et Chaos et Phlegethon, loca nocte tacentia late, 265 sit mihi fas audita loqui, sit numine vestro pandere res alta terra et caligine mersas. Ibant obscuri sola sub nocte per umbram perque domos Ditis vacuas et inania regna: quale per incertam lunam sub luce maligna 270 est iter in silvis, ubi caelum condidit umbra luppiter et rebus nox abstulit atra...
Page 244 - Aenean, alacris palmas utrasque tetendit, 685 effusaeque genis lacrimae, et vox excidit ore : ' venisti tandem, tuaque exspectata parenti vicit iter durum pie-tas ? datur ora tueri, nate, tua, et notas audire et reddere voces ? sic equidem ducebam animo rebarque futurum 690 tempora dinumerans, nee me mea cura fefellit. quas ego te terras et quanta per aequora vectum accipio ! quantis iactatum, nate, periclis ! quam metui, ne quid Libyae tibi regna nocerent ! ' ille autem : ' tua me, genitor, tua...
Page 203 - Qualis spelunca subito commota columba, Cui domus et dulces latebroso in pumice nidi, Fertur in arva volans, plausumque exterrita pennis 215 Dat tecto ingentem, mox aere lapsa quieto Radit iter liquidum, celeres neque commovet alas : Sic Mnestheus, sic ipsa fuga secat ultima Pristis Aequora, sic illam fert impetus ipse volantem.
Page 272 - Ecce Sabinorum prisco de sanguine magnum agmen agens Clausus magnique ipse agminis instar, Claudia nunc a quo diffunditur et tribus et gens per Latium, postquam in partem data Roma Sabinis.
Page 381 - Accepit vocem lacrimis Lavinia matris flagrantes perfusa genas, cui plurimus ignem 65 subiecit rubor et calefacta per ora cucurrit Indum sanguineo veluti violaverit ostro si quis ebur, aut mixta rubent ubi lilia multa alba rosa : tales virgo dabat ore colores.
Page 43 - Officiunt, aut umbra nocet. Pater ipse colendi Haud facilem esse viam voluit, primusque per artem Movit agros, curis acuens mortalia corda ; Nee torpere gravi passus sua regna veterno.
Page 75 - Nunc caput objectare fretis, nunc currere in undas, Et studio incassum videas gestire lavandi. Tum cornix plena pluviam vocat improba voce, Et sola in sicca secum spatiatur arena.
Page 118 - Instant ardentes Tyrii, pars ducere muros Molirique arcem et manibus subvolvere saxa, Pars optare locum tecto et concludere sulco ; 415 Jura magistratusque legunt sanctumque senatum ; Hie portus alii effodiunt : hie alta theatri Fundamenta locant alii, immanesque columnas Rupibus excidunt, scenis decora alta futuris.
Page 277 - ... lamque tibi, ne vana putes haec fingere somnum, litoreis ingens inventa sub ilicibus sus, triginta capitum fetus enixa, iacebit alba, solo recubans, albi circum ubera nati : 45 [hic locus urbis erit, requies ea certa laborum,] ex quo ter denis urbem redeuntibus annis Ascanius clari condet cognominis Albam.
Page 94 - Sunt quibus ad portas cecidit custodia sorti, 165 inque vicem speculantur aquas et nubila caeli, aut onera accipiunt venientum, aut agmine facto ignavum fucos pecus a praesepibus arcent. Fervet opus, redolentque thymo fragrantia mella.

Bibliographic information