P. Virgilii Maronis Ăneis. The Ăne´d of Virgil, with Engl. notes [&c.] by C. Anthon. Ed. with alterations by W. Trollope

Front Cover
 

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Common terms and phrases

Popular passages

Page 246 - Entellus vires in ventum effudit, et ultro Ipse gravis graviterque ad terram pondere vasto Concidit : ut quondam cava concidit aut Erymantho, Aut Ida in magna, radicibus eruta pinus.
Page 282 - Talibus orabat dictis arasque tenebat, cum sic orsa loqui vates : ' sate sanguine divum, Tros Anchisiade, facilis descensus Averno : noctes atque dies patet atri ianua Ditis; sed revocare gradum superasque evadere ad auras, hoc opus, hic labor est.
Page 13 - Unam, quae Lycios fidumque vehebat Oronten, ipsius ante oculos ingens a vertice pontus in puppim ferit: excutitur pronusque magister 115 volvitur in caput; ast illam ter fluctus ibidem torquet agens circum, et rapidus vorat aequore vertex.
Page 23 - Antenor potuit mediis elapsus Achivis Illyricos penetrare sinus atque intima tutus regna Liburnorum et fontem superare Timavi, unde per ora novem vasto cum murmure montis 245 it mare proruptum et pelago premit arva sonanti.
Page 294 - Quam multa in silvis autumni frigore primo Lapsa cadunt folia, aut ad terram gurgite ab alto 310 Quam multae glomerantur aves, ubi frigidus annus Trans pontum fugat et terris immittit apricis.
Page 386 - Ecce Sabinorum prisco de sanguine magnum agmen agens Clausus magnique ipse agminis instar, Claudia nunc a quo diffunditur et tribus et gens per Latium, postquam in partem data Roma Sabinis.
Page 431 - In summo custos Tarpeiae Manlius arcis Stabat pro templo et Capitolia celsa tenebat, Romuleoque recens horrebat regia culmo. Atque hie auratis volitans argenteus anser 655 Porticibus Gallos in limine adesse canebat...
Page 275 - Veneris monumenta nefandae ; hie labor ille domus et inextricabilis error ; magnum reginae sed enim miseratus amorem Daedalus, ipse dolos tecti ambagesque resolvit, caeca regens filo vestigia. Tu quoque magnam 30 partem opere in tanto, sineret dolor, Icare, haberes. bis conatus erat casus effingere in auro ; bis patriae cecidere manus.
Page 399 - Thybris ea fluvium, quam longa est, nocte tumentem Leniit, et tacita refluens ita substitit unda, Mitis ut in morem stagni placidaeque paludis Sterneret aequor aquis, remo ut luctamen abesset.
Page 294 - Cocyto eructat arenam. portitor has horrendus aquas et flumina servat terribili squalore Charon, cui plurima mento canities inculta jacet ; stant lumina flamma, 300 sordidus ex humeris nodo dependet amictus. ipse ratem conto subigit, velisque ministrat, et ferruginea subvectat corpora cymba — jam senior, sed cruda deo viridisque senectus.

Bibliographic information