Page images
PDF
EPUB

Curetibus seu Corybantibus ex Creta. Nam utrumque traditur. Locus classicus apud Strabon. lib. X, p. 466 sqq. Diodor. V, c. 64 sqq- A nostro proditum : e Creta cum Teucro sacra Cybeles, et quidem mystica, esse traducta; Hinc mater cultrix Cybele Corybantiaque æra Idæumque nemus; hinc fida silentia sacris Et juncti currum dominæ subiere leones. Repetiti autem communi opinione Teucri natales ex Creta; etsi Attici scriptores, Phanodemum Dionys. Halic. I, 61 excitat, Atticæ eos vindicabant. Multo sapientius illi, qui, Scamandri fluvii et Nymphæ Idææ filium eum prodentes (v. Apollodor. III, 12, 1), indigetem et ignotæ originis significare voluerunt, a quo exceptus Dardanus filiam Batiam (Barev) et regnum, h. e. agrum, quem ipse teneobtinuit.

bat,

EXCURSUS VI.

De Dardani originibus ex Arcadia vel ex Tyrrhenia et urbe Corytho.

III, 167 — 171. — hinc Dardanus ortus, Jasiusque pater, genus a quo principe nostrum Corythum terrasque requiras Ausonias. Traduntur de Dardano tam diversa, ut, in quo adquiescendum sit, non facile invenias. Investigemus paullisper fabulæ vestigia, ac diversitatem ad caussas et genera certa revocemus.

Homerus Iliad. U, 215 simpliciter Dardanum, Jovis filium, Dardaniam ante Ilium condidisse tradiderat.

Electram matrem addidere alii, Atlantis filiam, ut Lycophron (v. 1302 sqq.) apud Schol. ad e. 1. et Apollod. III, 12, 1. Uterque rem ita exponit, ut Dardanum, cum in Samothrace vixisset, in objectam continentem, Troadem, trajecisse, et a Teucro hospitio, filiæque Batiæ (Arisben Lycophron appellat 1. c. cum aliis v. Steph. Byz. h. v.) matrimonio exceptum, Dardaniam vel Dardanum ( de nomine v. Munck. ad Hygin. f. 275) condidisse dicat: cf. Not. ad Apollod. III, 12, I. Trajectum ratibus, exedia, factum, caussamque modo fratris Jasionis, nam sic alii scribunt pro Jasio, mortem, modo diluvium memorant cum üidem tum alii; v. Conon Narrat. 21. cf. Schol. Lycophr. v. 73. Eustath. ad Iliad. v, p. 1204, 1252, qui sua ex isto petiit, et p. 351 cum Schol. ad v, 215, Nonnus Dionys. III, 215-219, de quo loco v. Salmas. de L. Hellenist. P. II, c. 1. p. 333.

Quæ adhuc perstrinximus magis quam exposuimus, Samothracum fuere fabulæ; hoc intelliges ex Diodor. V, 48. 49, et IV, 75. Strab. P. 331. Dionys. I, 68. 69.

VII,

Quandoquidem Dardanus ex Electra, Atlantis f. fuit susceptus, enjus natales ad Cyllenen, Arcadia montem, referuntur, cujusque

omnis fabula Arcadiam tanquam sedem habet (v. Apollod. III, 10); accidit, ut etiam Dardani origo ad Arcadiam referretur. Græci et Varro Humanarum Rerum Dardanum de Arcadiæ urbe Pheneo oriundum dicunt, ait Serv. ad III, 167, et secundum Arcades totam fabulam exponit disertissime Dionys. Halic. I, 61. Fuit quoque ejus memoria in Elide Triphylia. v. Strab. VIII, p. 532 C.

Ex Arcadia Pelasgos Italiam incoluisse nota est narratio; translatus cum iisdem mythus Arcadum et origo Dardani in Italiam. Nunc Corythus aliquis excitatur; cujus vestigium in Arcadia non reperi, nisi in Tegeatarum demo Corythensium apud Pausan. VIII, 45. Atque hac in eum modum exornata fabula Virgilius egregie est usus ad argumentum suum summæ vetustatis auctoritate ornandum. Dardanus scilicet et Jasius frater ex Tyrrhenia, et quidem Corytho, vel Corythi sede, oriundi. Dardanus quidem Samothraciam et mox Phrygiam adiit, Dardaniamque condidit. Hactenus Virgilius III, 167 sqq. VII, 207 sqq. VIII, 134. Copiosius fabulam exponit Serv. ad e. 1. et Pompon. Sab. qui Diodorum exscripsit. De Jasio v. Muncker. ad Hygin. f. 270, et Astronom. II, 4.

Corythum, Etruriæ quæ urbs sit, in controversiam venit, sed satis jam Cluver. Ital. ant. p. 590 sqq., et nuper Gorius a Burmanno jam laudatus Inscr. Etrur. Tom. II, p. 364, qui tamen Cluverium fere sequitur, argumentis idoneis evicerunt, esse eam Cortonam. Quæ cum varie olim scriberetur, habereturque urbs Etruscorum antiquissima : vid. Dionys. I, 20, 26 (at in Herodoto I, 57 Cortonæ nullus locus esse potest, et mera somnia continet Ridolf. Venuti libellus de antiqua Cortona in Diss. dell' Accad. di Cortona T. IV, N. 1); nominis similitudo facile ad Corythum, Dardani patrem, ducere potuit, quasi is urbem condidisset eique imperasset. Hinc inter reges, et conditores Tyrrhenorum censeri cœpit Corythus; unde poeta Corythi urbes pro Tyrrhenia lib. IX, 10. X, 719, et eo, quem supra posuimus, loco : Corythum terrasque requirat Ausonias.

In recentioribus passim interpp., v. c. ad III, 167. multa perperam traduntur, quæ ex Anianis fabulis petita deprehendi. Ad Græculorum commenta pertinet, quod de galea Dardani (xópus) perstrepunt, et quod Corythum Tyrrheniæ ad Paridis ex OEnone filium referunt, quodque Dardanum ex Creta, unde Teucer profectus erat, repetunt, vel ad Idam et circa Scamandrum natum affirmant, et plura alia. Quam vellem, multas fabulas in hunc modum detexi liceret.

Ut autem iis adolescentibus, quibus libri, unde hæc peti possunt, non ad manus sunt, ad intelligendum hæc omnia satis sint obvia, progeniem Dardani et hic secundum Homer. Iliad. v, 214 sqq. Dionys. Halic. I, 62 et Apollodor. III, 12 repetere non pigebit. cf. Diodor. IV, 75. In iis tamen, quæ ab aliis diverse traduntur, v. c. a Dicty lib. I, c. 9, hic non morabimur.

Dardanus ex Batia, Teucri f., Flum et Erichthonium suscipit. Ilus sine prole moritur.

Erichthonius ex Callirrhoe Scamandri, ut Dionys., vel ex Astyoche Simoentis f. creat Troem.; a quo Troes dicti.

Tros ex Callirrhoe Scamandri, ut Apollod. et Conon c. 12 (ex Acallaride, Eumedis f. ut Dionys.) Ilum, Assaracum, Ganymedem, cum Cleopatra generat. Jam

Assaracus Hieromneme Simoentis f. vel Clytodora Laomedontis f.

Capys Themis Ili f. vel Nais nympha

Anchises -Venus

Æneas

Ili autem, a quo Ilium conditum, progenies Laomedon; Laomedontis Priamus, cum Tithono, Hesione et aliis ; Priami Helenus, Deiphobus, Paris, Hector, Troilus, Polites etc. Ilione, Creusa, Laodice, Cassan dra, Polyxena etc. cf. Not. ad Apollod. III, 12.

EXCURSUS VII.
De Harpy is.

:

III, 209 sqq. De Harpyiis fabula antiquissima, quippe jam Hesiodo Theogon. 267 memorata, qua meteori vel procellosi venti genus aliquod dearum specie induisse videntur primi homines: unde cum Iride e Thaumante et Electra natæ ferebantur ibid. et Apollod. I, 2, 6. Data hinc Harpyia Podarge in conjugium Zephyro ap. Homer. Iliad. 5, 150, ubi ea βοσκομένη λειμῶνι παρὰ ῥέον Ωκεανοῖο (adeoque monstri similis, dicta tamen dea, ut Echidna, Typhon et al.) peperit Zephyro Xanthum Baliumque, Achillis equos: suavi commento, ad celeritatem equorum horum declarandam. Allusum autem ad eandem fabulam in illa narratione, qua equi in Lusitania ex Favonio concipere narrantur: sup. ad Ge. III, 273. Ad priscam illam Harpyiarum, tanquam ventorum, ac procellarum, notionem spectat antiqua loquendi ratio, qua ii, qui evanuerant, ventis rapti dicuntur; tandem forma poetica etiam res, vota, preces a ventis feruntur. Ulyssem mari jactatum aproa ἀνηρείψαντο Odyss. α, 241, ut alias αναρπάξασα θύελλα Ωχετε φέρειν. Multo magis manifesta res ex Odyss. v, 77 comparato v. 63. 66 (cf. Eustath. ad illa loca), ubi Pandarei filias (de quibus v. ad Apollod. p. 843) evanuisse ex hominum conspectu declarare volebat poeta: Τόφρα δὲ τὰς κούρας "Αρπυιαι ανηρείψαντο. v. Paus. X, 30 pr. Sequutus hoc est Sophocles Philoct. 1120-1122. (1092—4.) Latonam ap. Hygin. f. 140. Jovis jussu ventus aquilo sublatam ad Neptunum pertulit.

In sequioribus poetis mira fabulæ varietas; hoc est, sæpe et a multis fabula tractata et pro cujusque ingenio vel argumento ornata et variata. Primum Argonauticorum scriptores de Harpyiis narrationem (Orphicorum tamen auctor eam omisit) intexuerunt, et quidem in Phinei historia. Itaque adhuc in Apollon. II, 178 sqq. 232 sq. copiose tractatam videas; nec non in Valer. Fl. IV, 425 sqq. adde Apollod. I, 9, 21 sqq., ubi cf. Not. p. 190 sq. et h. 1. Serv. cum Pompon. Sab. Hinc alii poetæ aliis argumentis, ut h. 1. Virgilius Æneidi, eam fabulam inseruere, et ex iis quidam ita, ut injuste factorum ultrices, tanquam Diras ac Furias, exhiberent, ut h. 1. 255—7. et apud Apollon. Arg. II, Phineum ulciscuntur; ubi v. 289 sunt Aids vues, ut Kñpes sunt 'Aidao xúves IV, 1665. quo factum, ut confusas passim cum his ipsis videas : etsi Homerus diserte eas distinxerat, Odyss. v, 77. 78. Hoc unum recte traditum in extrema parte notæ Servianæ et in nota Cerdana. Accessit in poeta et hoc, quod mala denuntiant et prædicunt. Nam sic Celano : Quæ Phobo pater omnipotens, mihi Phœbus Apollo Prædixit, vobis Furiarum ego maxima pando. Tandem etiam Parcarum et Fatorum loco habitæ sunt. Sic Herodes Atticus in Inscript. in Regillam: vs. 14. ouvexa οἱ παῖδας μὲν ἀμύμονας ἐκ μεγάροιο “Αρπυιαι Κλωθώες ανηρείψαντο sunt Meîpai. Cf. inf. ad XII, 845. Jecimus fundamenta fabulæ a viris doctis, qui veriora exquirere volent, accuratius dispescendæ et dilucidandæ. Vanis etymologiis implicitam rem nuper vidimus a Martorello super Colon. Euboic. Neapolim deducta p. 49 sqq. Ceterum mireris forte, tam casto, h. e. tam exquisiti circa to nanov naì πpérov sensus et subtilis judicii poetæ, fabulam tam parum jucundam potuisse probari. Cui enim non moveat nauseam fœdissima ventris proluvies et contactuque omnia fœdant Immundo et teter odor? Enimvero talium rerum judicia diversis in populis, diverso ævo, admodum diversa esse solent; quod Homius meminisse debebat, et a Lessingio olim monitum est. Tum, quod majus est, ea, quæ vetustatis auctoritatem habent, in talem censuram vix veniunt. Et habuit Virgilius, quem sequeretur, Apollonium II, 187 sqq. cf. Exc. XVI ad v. 623 sqq.

Superest, ut de forma Harpyiarum dispiciamus, paullo subtilius quam a Montfauc. et aliis factum vidimus. In Homero sunt Venti Júɛnha, a quibus in altum raptæ sunt Pandarei filiæ; nihil de forma additur. At ubi equos Harpyia Podarge Zephyro peperit Looxoμivn μãvi mapá jóov 'Queavoro, manifestum est, quod et Apollonius in Lexico Homer. statuit, formam equinam ei esse tributam : Iliad. 149. ad quem locum plura videbimus. Alas addidit Hesiodus Theog. 267. Electra Thaumanti peperit ηϋκόμους "Αρπυίας Αελλώ τ' Ωκυπέτην τε, Αἳ ῥ ̓ ἀνέμων πνοιῆσι καὶ οἰωνοῖς ἅμ ̓ ἕπονται Ωκείης πτερύγεσσι. μεταχθόνιαι γὰρ ἴαλλον. » » Si nxoμ sunt, pulchris comis, putes puellas fuisse; possunt tamen quoque pulchris jubis insignes esse æque. Apud Apollon. in Argon. I. I. II, 188. appositos Argonautis cibos raptant yquqnayoi, quod apud Homerum de maxillis, oragóoi, gévuoi, dictum, de rostris vulgo accipitur; advolant quoque illæ et edunt clangorem, xλajjav, vs. 269.

[ocr errors]
[ocr errors]

tanquam alites rapaces; ut apud Apollodor. I, 9, 21. ubi Argonautica exponit, πτερωταὶ sunt et σὺν βοῇ καθιστάμεναι. Omnino in Argonanticis fabula de Phineo et Harpyiis disertius exposita fuisse videtur. Hactenus Harpyias animantia alata monstrosa fuisse existimes Virgilius addidit plura; sunt ipsi Harpyia volucres, virgineo ore, manus unguibus curvis instructas habent, pedes uncos vocem diram, pallorem ex fame, corpus invulnerabile. (216. Virginei volucrum vultus — uncæque ·226. magnis quatiunt clangoribus alas- tum vox dira pedibus uncis.) ad hujus poetæ ductum cogitandum erit de alitibus virgineo ore insignibus. Convenit Schol. Lycophr. 653. omμara JuJŠI, πρόσωπα κορῶν ἐχουσαι, sed idem miro modo addit, τα άρκτων, αures ursinas eas habere.

manus

233.

Jam expressas videmus in numis ac gemmis formas volucrum capite virgineo instructarum : quas variis modis interpretari solent viri docti, modo Sirenes, modo Stymphalides, modo Harpyias. Posterius hoc cum aliqua probabilitate statui posse videtur: conveniunt enim formæ cum exemplo Virgiliano, nisi quod uncæ mánus absunt, et quod plerumque galea apposita est capiti: vide saltem Montfauc. Tom. I, pl. 222. vel Beger. Thes. Brand. T. III. p. 371. Proprius ad Virgilium expressa est facies in God. Vatic. ad Æn. VI, 289 ubi in locis inferis memorantur Harpyia; est virgo ibi alata in avem desinens cum manibus uncis. Verum in monumentis hæ absunt. Addita igitur est galea, nescio qua de caussa; aut dicendum est; merum phantasma artificum, symbolicum forte, eam speciem esse. Possunt quoque omnia hæc pariter esse vera, si recte ea constitueris.

Scilicet sunt haud pauca Græcorum, inprimis in Odyssea, monstra, quæ ab antiqua aliqua forma symbolica ducta sunt; nonnulla quoque conveniunt cum Ægyptiis hieroglyphis, seu casu, seu quod inde ducta erant, aliis tamen modis tractata et ornata. Ita Harpyias Egyptiis figuris alitibus cum capite virgineo (quales apud Montfauc. sunt) similes esse haud negem; potuere quoque ex Ægypto ductæ esse. Eadem forma serius superstitionibus amuletorum inserviit, varieque ea occurrit ornata in gemmis. v. Gorii Gemmas astrif. tab. 135. 6. 7. Extat numus Gabalensium apud Patinum in Numismat. Impp. p. 243. in quo Harpyia cum Sphinge efficta syr ',olicam speciem habet.

Cum ea forma semel instructa esset galea, adjecta fuere alia, ut clipeus ; hasta, ita ut tandem Palladis symbola ea referre videretur. Tale signum in donario gentis Valeria occurrit, quod, ductu duarum gemmarum (quas tamen pro amuletis, non pro vere græcis habere malim) apud Montfauc. tab. CXXII, 8. 9. ad Palladem revocabat Eckel Doctrina numor. Tom. V, p. 331. Nec tamen ultra opinationem progredi in his licet.

Sirenum species tam diversa est, ut eam cum Harpyiis confundi mireris. Sunt eæ virgines alatæ, inde a femoribus in volucres desinentes; repara, τà náτæ ópvídæv xova ut Schol. Lycophr. 653. et Apollon. IV, 898 άλλο μὲν οιωνοῖσιν, Αλλο δὲ παρθενικῆς ἐναλέγεται ἔσκετ

« PreviousContinue »