Page images
PDF
EPUB

Dejecit voltum, et demissa voce locuta est:
O felix una ante alias Priameïa virgo,
Hostilem ad tumulum Trojæ sub moenibus altis
Jussa mori, quæ sortitus non pertulit ullos,
Nec victoris heri tetigit captiva cubile!

Nos, patria incensa, diversa per æquora vectæ,
Stirpis Achilleæ fastus, juvenemque superbum,
Servitio enixa, tulimus; qui deinde, secutus

[ocr errors]

320

325

duo, pr. Hamb. et Exc. Burm. ut sit : quæ digna satis Fortuna revisit Hectoris Andromachen? Pyrrhi quatuor ap. Burm. et Pirri duo Goth. Pyrrhi an c. aliquot Pieriani. servat Gud. a m. pr. Omnia deteriora. Vulgatam exhibet etiam fragm. Vatic. Dubito tamen an n? ab epico poeta sit. 320. dimissa alii, ut solet. submissa Exc. Burm.321. alios Montalb. 325. vecti fragm. Vatic. 326. fastum aliquot Pier., minus poetice. fatus alter Mentel. a m. pr. forte et Zulich., unde Heins. conj. flatus: sed v. Burm. 327. enixe tres Burm. et sic Donatus inter

tenemur et obnoxii sumus; pro, matrimonio juncta es, haberis. Utitur voce honestiore connubii, vere enim, tanquam captiva, corporis sui usum præbebat, pellicis vel concubinæ loco. Versus pulcherrimus habet tamen, quod offendat: Rogat Æneas, an Pyrrho juncta sit Andromache. Atqui 296. jam audierat Heleno eam cessisse. Hoc erat, cur illum versum deletum esse volebam: Nec succedit, si dixeris esse: quid? tu non amplius Pyrrho juncta es? Quippe nec verba conveniunt huic sententiæ, nec sententia antecedentibus convenit.

320 sqq. Artem poetæ jam Scaligero III Poet, 14 aliisque observatam facile assequeris. Andromache, casta et pudica femina, virique amantissima, non nisi per ambages respondet. Felicem prædicat Polyxenam, quæ ad Achillis tumulum cæsa servitutem morte anteverterit. Hæc præmittit iis quæ de se captiva a victore in ample

xus accepta narratura est. Ad sequ. cf. Excursum XI. Versuum 321 sqq. color similis illi, qui erat lib. II, 785 non ego M. et I, 94. 323. Sortitio captivarum in partitione prædæ : obvia in Homero et in Tragicis. cf. Excurs. XI sub. f. In v. 324 nec- tetigit captiva cubile, potuit respicere Homericum illud λέχος ἀντιόωσαν Iliad. α, 31, (h. e. κατὰ, πρὸς λέχος ) et similia. Solet fortuna captivarum plerumque a tristi hac necessitate designari.

325-327. At ego captiva Pyrrhi ex eo parere coacta. Cf. Eurip. Androm. 109 sq. diversa æquora longinqua v. sup. v. 4. enixæ de partu accipiendum, ut jam post Pompon. Sab. Cerda et Heins. docuere. Nam Andromache serva Neoptolemo filium Molossum pepererat, ut vel ex Euripidis An¬ dromacha notum.

327. Is deinde Hermionem He lenæ filiam Sparta conjugem ad duxit, mèque Heleno in conjugium

Ledæam Hermionen Lacedæmoniosque Hymenæos,
Me famulo famulamque Heleno transmisit habendam.
Ast illum, ereptæ magno inflammatus amore
Conjugis, et scelerum Furiis agitatus, Orestes
Excipit incautum, patriasque obtruncat ad aras.
Morte Neoptolemi regnorum reddita cessit
Pars Heleno; qui Chaonios cognomine campos,
Chaoniamque omnem Trojano a Chaone dixit,
Pergamaque Iliacamque jugis hanc addidit arcem.
Sed tibi qui cursum venti, quæ fata dedere?

[ocr errors]

33.

335

pretatus est; male. v. Heins. et Burm. et Pier. - 328. que abest ab uno Leid. 329. Me famulo famulamque Heins. recepit; ita enim fere omnes Pieriani et Heinsiani omnes, cum Donato (adde fragm. Vatic.), excepto Hamb. pr., cui adde Goth. sec. et tert., qui tuentur id, quod olim legebatur: Me famulam famuloque. Ingratum tamen utrumque. Non male itaque Heins. conj. Me famulo famulam Heleno; ut hiatum imperiti librarii ferre noluerint: etsi hiatui intercedit Schrader. Emendatt. p. 138, nec tamen aliam medelam apponit. Ingratus est versus, quocunque te vertas. Poterat tamen poeta refingere: me famulo famulam dominus transmisit habendam. Me famulamque famulo ed. Mediol. transmittit Sprot. concessit pr. Hamb. permisit Goth. tert. 330. flammatus Gud. et fragm. Vatic. conf. Burm. 331. Furis scelerum Ven. -332. Excipit incautum insidiis Serv. citat ad III Ecl. 18 cum interpretamento. Mox que deest binis Burmann. 334. Sors Heleno Voss., haud dubie elegantius. ef. Burm. 335. Ch. urbem pr. Hamb. a Trojano tert. Rottend. dixi sec. — - 436. Pergameamque Medic. Lectum scilicet olim fuit a nonnullis Pergameam Įliacamque, ut ex Servio patet. Unde autem lectio illa fuerit, Pomponius Sab. memoriæ reliquit; sed Apronianus, inquit, Pergamiam legit; is scilicet, e cujus recensione Codic. Medic. habemus. 337. Burm. in difficultates hic nescio quas se induerat, et conj. vel qui cursum huc venti vel quo cursum venti, quo f. d. Potuisse enim Andromachen satis scire, qui venti ex Troade ferrent. Enimvero sic argutari possis et in vulgari : quomodo

dedit. Cf. Eurip. Androm. 1244 Tuvaina d' ai. - 330. Pyrrhum autem Orestes, cui Hermione illa, Helenæ filia, Ledæque adeo neptis, jam olim promissa fuerat, interemit patrias ad aras, Delphis, ante aram patri Achilli, tanquam heroi, factam. De reliquis circa hos versus v. Excurs. XII.

333-336. pars reddita simpl. data. ut Serv. pars autem, respectu alterius partis Phthiæ in Thessalia. In v. 334, 335 poetą inservit argu

[ocr errors]

mento, ut Trojanorum nomen per totum terrarum orbem clarum ac celebre habeatur, dum fabulam hanc de Chaonum nomine amplectitur. Chaones enim longe ante Chaonem Trojanum (de quo Serviana consule) et Helenum fuerunt, ex antiquissima scilicet Pelasgorum stirpe. - 336. addidit, imposuit monti arcem Pergami nomine, tanquam in novo Ilio.

337-343. Affectus hæc muliebris plena et Andromaches inge

Aut quisnam ignarum nostris deus adpulit oris?
Quid puer Ascanius; superatne, et vescitur aura?
Quem tibi jam Troja

Ecqua tamen puero est amissæ cura parentis;

340

huc venisti? et in Odyss. a, 171 πs di σe vaûrai “Hyazov eis 'Idánnv etc.; scilicet si vulgari sermone usa est Andromache, quæsivisset illa sic: quo casu ad has terras accessisti? Jam hoc poterat factum videri vel tempestate vel fato vel deorum numine. Et hæc, ut vides, expressit poeta. 338. Quisnam Heins., ut fere omnes libri etiam Pieriani cum fragin. Vatic. Vulgo quis te ex glossa. quis jam ed. Ven. · 339. aut v. Exc. Burm. vescitur auras plerique codd. Pier., nec improbat Heins. Fuit etiam in Parrhas. a m. sec. et in fragm. Vatic., ubi v. p. 174. cf. ad Tibull. II, 5, 63, et sup. I, 546. — 340. Quæ tibi alter Menag. In melioribus, inter quos Medic. Gud. fragm. Vatic., versus mancus est relictus; in aliis varie suppletus: Quem tibi jam Troja peperit fumante Creusa. obsessa est enixa Creusa. Troja est obsessa enixa Cr. Troja natum fumante reliqui; inepte omnia. vid. Burmann. post Pier. Ex uno Guelpherb, in Exc. Cort. notatum video Troja-peperit florente Cre 1. Scilicet Ascanii ætas id postulare visa erat. Duhito equidem, an ex Virgilii schedis hoc fragmentum servatum sit; haud dubie enim illud rescissuri fuissent Tucca et Varius. Probabilius mihi sit, fuisse olim in margine ab aliquo versificatore varia in h. 1. tentata; unde sequens librarius expedire se non posset. Ceterum etiam hic locus docet, ex uno aliquo transcripto exemplo omnia fluxisse exemplaria Maronis. -341. Et quæ jam ante Heins. legebatur. At meliores Heins. et Pier. cum Donato et Carisio: Et qua tamen vel Ec qua tamen; hoc et fragm. Vatic. habet. Alii Etque tamen, Et quæ vel Ecquæ tam, Quæ tamen et p. Qua tamen et ; ut in talibus errari fere solet. Ecquænam Goth. pr. Ecqua Pompon. Sab. interpretatur. amissi parentis apud Carisium. v. Pierium ad h. 1. Probat hoc etiam Markland., invito Burm. amissæ est c. etiam nonnulli. Equidem hunc versum dudum suspectum habui ; et adhuc persuasum mihi habeo, e vetere quidem libro eum ad nos pervenisse, sed aliquando ad marginem aliena manu adscriptum adhæsisse, una cum fragmento superioris versus, cujus reliqua pars obliterata erat; et, si bene auguror, a poeta tantum illa scripta erant: Quid puer Ascanius. Ecquid in antiquam v. Brunckius utrumque versum a poeta temere in chartam conjectum fuisse existimabat, ut olim ab eo retractaretur. Vix tamen hæc omnino poetæ in animum venire potuere, cum aliena sint a re et loco.

nio consentanea! De Ascanio sollicita est, ex tacita Astyanactis sui memoria. cf. inf. v. 489 sq. superatne et vescitur aura ex antiquo sermone. cf. sup. I, 546. Sane interrogationem illam v. 341 de desiderio amissæ matris Creusæ per se non malam (cf. Eurip. Hecub. 997 εἰ τῆς τεκούσης τῆσδε μέμνηταί τί

, adde Electr. 351 ) tamen hic forte abesse malis; vix enim An

dromache Creusæ fatum rescivisse aut poterat, aut post illa v. 3108q. 337 sq. debebat. Manifeste tamen poeta ponit, Creusæ fatum Andromachæ jam aliunde innotuisse; et, cum de Ascanio quæratur, recto ordine procedit interrogatio primum de pietate in matris memoriam, tum de exemplo patris et avi, quam illud ad pueri ani: mum vim habeat! Parentem de

Ecquid in antiquam virtutem animosque virilis
Et pater Æneas et avunculus excitat Hector?

Talia fundebat lacrimans, longosque ciebat
Incassum fletus: quum sese a mœnibus heros
Priamides multis Helenus comitantibus adfert,
Adgnoscitque suos, lætusque ad limina ducit,
Et multum lacrimas verba inter singula fundit.
Procedo, et parvam Trojam, simulataque magnis
Pergama, et arentem Xanthi cognomine rivum
Adgnosco, Scææque amplector limina porta.
Nec non et Teucri socia simul urbe fruuntur.

345

350

342. Et quid multi, ut solent. —343. avonculus Gud., ut semper et similibus. — 344. multosque c. Menag. pr. jamnosque alter Hamb., unde Heins. conj. lar gosque. - 345. In casum Zulich. cum glossa: Æneæ et Trojanorum. cf. Burm. —346. Priamides Helenus multis duo Burm. aliquotque Pieriani; quod simplicius, ut sup. v. 295. conf. Pier. adfert Heins. e codd. suis omnibus. Vulgo offert. Tres effert. 347. agnovitque alter Hamb. ad limina Heins. cum majore codd. parte. Sic et omnes Goth., nisi quod unus lumina. Vulgo ad mœnia, quod in paucis recent. ille repererat. -348. lacrimans aliquot Pier., aliquot Heins., et edd. vett. nonnullæ ; manifesto sed proclivi lapsu. Nec aliter fuerat, puto, in Gudiano, qui lituram hic habebat, e qua Heins. tamen excitabat: multum lacrimæ pro lacrimarum curiose potius quam vere. Nam multum Homericum oxλòv est, pro valde, admodum, et talia amare Virgilium satis constat. lacrimis Exc. Burmann. Porro fudit plerique Pier. et aliquot Heins., tert. Goth., male; idem tamen Pompon. Sab. interpretatur. — 349. ad parvam Sprot. et patriam Zulich. et Leid. a m. pr. s. multis Perg. Witt, a pr. m. —— 352. feruntur Ven. et alter Hamb. pro

patria accipere, importunum. 342. 343 generosi versus! ex communi illa sententia, ut, qui magni viri filium se esse meminerit, plus ad virtutem incitamenti habeat. in, h. e. ad, antiquam virtutem int. majorum. avunculus Hector, latius dictum pro consanguineo. cf. inf. XII, 439. Nam Ilus et Assaracus, a quo Hector et Æneas genus ducebant, erant Trois filii. Notatu dignum, quod hic in Servianis Quidam avunculus humiliter in heroico carmine dictum accipiunt.

345-348. a manibus, via ex

urbe. se affert v. sup. v. 310, inf. VIII, 477, ut ferre se, inferre se, efferre se, offerre se. πposipa, προσάγεσθαι, pro προσέρχεσθαι. cf. h. 1. Heins. suos, populares. Recte Serv. addit: Et bene verba Heleno post Andromacham non dedit, ne frigeret; sicut in libro V Acesta (v. 41).

349-351. Cf. sup. v. 302 et adde Excurs. I de Error. Æn., ubi de accessu ad Epirum. Trojam alteram adstare putasses. simulata magnis, assimulata. cf. inf. IV, 512. amplector sc. ut exosculari solent postes in patriam reduces.

Illos porticibus rex adcipiebat in amplis.
Aulai in medio libabant pocula Bacchi,
Impositis auro dapibus, paterasque tenebant.

Jamque dies, alterque dies processit: et auræ
Vela vocant; tumidoque inflatur carbasus austro.
His vatem adgredior dictis, ac talia quæso :'
Trojugena, interpres divom, qui numina Phœbi,
Qui tripodas, Clarii lauros, qui sidera sentis,

355

360

var. lect.. 353. 354. 355. Hos tres versus ab aliena manu insertos esse vidit Jac. Bryant, quia cum reliquis non bene cohærent. Patrocinium eorum quomodo agi possit, vide in Notis. Erit tamen imputandum aliquid fortunæ carminis, cui secunda poetæ manus haud obtigit; ultimus utique versus friget. 353. Illas Montalb. 354. in deest optimis; sed tuetur Heins. grammaticorum auctoritate. 355. Impositisque Witt. tenebat Ven. 356. præcessit Leid. inflatus alter Menag. que abest a sec. Rottend. 358. Hic edd. ante Pier. et talia Witt. 359. qui n. divum Witt. a m. pr. - 360. Clarü et lauros Medic. Pierii, Witt.

354. 355. Nec moratur in convivii descriptione poeta, nec plane intactum dimittit, sed obiter intexit pauca, quæ ad convivii magnificentiam declarandam valere possint et quidem religiosam rem, libationem, et vasorum 70λυτέλειαν. Ultima tamen paterasque tenebant vereor ne frigeant, etiamsi ad sacrum factum revoces. Porticus autem puta aulam circumdedisse.

356. 357. auræ Vela vocant, inyitat ventus secundus, ut vela expandantur. Male hypallagen advocant. Variat hæc oratio poetica: modo vela, aut nautæ (ut sup. 253) vocant auras vel ventos, modo auræ vela vel nautas; et inf. 454 ipsa navigatio et cursus vocat vela. Conf. sup. 61, inf. 454. 455. tumidoque inflatur carbasus austro. Iliad. α, 481 Εν δ ̓ ἄνεμος πρῆσεν μέσ soy lotion. et similiter aliis locis. 359-361. Helenus oivoaWV aporos jam Homer. Iliad. 3, 76.

[ocr errors]

qui sentis, intelligis, ad plura h. l. refertur, de quibus singulis diverso modo dicitur. Aliter sentit aliquis deum, aliter sidera et avium cantus. sentit vates Phœbum, cum deum pectore recipit, seu, dei afflatu tactus, divinoque furore plenus, futura prædicit et oracula edit; hoc poeta exornavit: qui numina Phœbi, Qui tripodas, ( tripodi insidens Delphis Pythia vaticinabatur) Clarii lauros (quatenus, ut fere omnia antiquissima fana, religionis et caloris caussa, sacro luco inclusum erat templum Apollinis Clarii apud Colophonem. v. Strab. XIV, p. 442 ), h. e. qui vim divinam animo capis, quam Delphis Pythia, et apud Claron sacerdos, mente recipere solet. sentis sidera, noti quæ ex iis ad futura prævidenda intelligi possint. Hoc in Homericis occurrere in vatum laudibus non memini; neque astrologiæ omnino studium in vita heroica est frequentatuin; at os

« PreviousContinue »