Page images
PDF
EPUB

Sacra manu, victosque deos, parvumque nepotem
Ipse trahit, cursuque amens ad limina tendit.

Quo res summa loco, Panthu? quam prendimus arcem?
Vix ea fatus eram, gemitu quum talia reddit:
Venit summa dies et ineluctabile tempus

Dardaniæ. Fuimus Troes; fuit Ilium, et ingens

320

325

Heins. Otriades, Otyriades,OE triades male vulgo hic et infra 'Opuádns.-320. jactos tert. Rottend. victus Gud., sed v. Burm. 321. cursumque Moret. qu. et sic legabatur Servii ætate. cursusque Menag. pr. et Witt. Eadem varietas et alibi v. Burm. Utrumque autem recte etiam in poeta dicitur, videtur tamen cursum remotius a vulgari esse―ad litora paucissimorum librorum videtur esse lectio; unum Hamburg. pr. laudat. Heins. Ceteri, quotquot inspecti sunt, etiam e nostris unus (in duobus lumina) et vett. edd. ; porro Servius, Donatus, Pomponius, ad limina præ se ferunt: quod adstipulante Brunckio recepi. Alterum illud ex solenni lapsu in h. v. ortum videri potest, et subiisse primum Aldinam; unde in Juntina, quam ex illa expressam conjicio, et in al. excusum video. At eam deservit Rob. Stephan. Consensum librorum firmat ipsa rerum ratio et ordo. Nondum consilia exsequi cœperat Æneas: vide v. 314 —-317, antequam domo exeat, ecce tibi offert se ei Panthus, qui ad ejus domum, quippe in remota urbis parte sitam (vide v. 299. 300), confugiebat. Forte et hoc ipsum pocta ad Æneæ pietatem retulit, ut religionum minister ad eum confugiat. Pomponius hæc habet: limina domus meæ : in hoc auctoritas et dignitas Æneæ videtur. Servius autem : Æneæ et religio laudatur et virtus. limina igitur ipsa re satis definita, quod sint Eneæ. Sic XI, 267. Quæ pro altera lectione dici possint, v. ap. Burm. 322. Quo res s. loci? pr. Rottend. ; sed v. Burm. Idem vir doctissimus conj.: qua prendimus arcem? qua via, ratione, ad arcem pervenire possumus? Mihi quidem hoc tenuiter dictum videtur; et adi notas. qua tendimus arcem conj. Jo. Schrader. Panthu: ex Пávcos. cs.co eram gemitu, cum distinguit Leidens. — 324. ineluctabile fatum Macrob. V, 1 recitat; ex lib. VIII, 334 inevitabile tempus ed. Ven., quod et in Witt. Cod. suprascriptum. -325. Dardanida Moret. tert. Ilion nonnulli, ut sup. 241.

sacra, et tum finitius, deos, h. e. simulacrum Apollinis absportal; ut v. 293 Sacra suosque - Penates. Non ignoro, vasa et utensilia sacra ab aliis intelligi. At victos quam invidiose! Deorum autem simulacrum in excidio templi et urbis ex more secum ferre et servare studet sacerdos, ut Æneas Penates, ne in hostium potestatem veniant. Nota res est, sed semel monenda. trahit cum dilectu positum pro ducit. ad limina, Eneæ.

322. Frustra laborant in inter

323.

pretatione, qui arcem de Pergamo accipiunt. Optimum factu, ut arcem pro perfugio accipias: quo confugimus?

394 sqq. Admirabilis oratio, gravitatis et doloris plena, et ea quidem sacerdotis Apollinis, et in tali rerum conditione! Euripidis illa Troad. 581 si respexit poeta : Πρίν ποτ' ἦμεν. Βέβακεν ὀλβος. Βέβακε Tecía, quantum ille de suo attulisse videri debet! ineluctabile, fatale. Euripideum: rixa, ruxe δυσπάλαιστος ἥκει. Alcest. 892.

Gloria Teucrorum. Ferus omnia Juppiter Argos
Transtulit. Incensa Danai dominantur in urbe.
Arduus armatos mediis in moenibus adstans
Fundit equus, victorque Sinon incendia miscet,
Insultans. Portis alii bipatentibus adsunt,
Millia quot magnis unquam venere Mycenis.
Obsedere alii telis angusta viarum
Oppositi; stat ferri acies mucrone corusco
Stricta, parata neci; vix primi prælia tentant
Portarum vigiles, et cæco Marte resistunt.

330

335

326. omina Bigot. pro var. lect. Et sunt, quæ pro hac lectione dici possint. conf. sup. ad 178. Transferuntur enim auspicia, et auspiciorum habendorum jus, cum imperio; sed argute magis, quam vere. — 328. medüsque aliquot ap. Burm. 329. fudit nonnulli codd. Heins. et Burm., nec male hoc. Servius vulgatam lect. interpretatur; et habet fundit grandius quid, quam fudit. Nimis argute to fundere h. 1. a partu repetunt, quia v. 238. feta armis. Est simpl. emittit. Odyss. →, 515 ¡TTÓDev Exxúμevoi. que abest Regio. fictorque Sinon conj. Waddelius; sed v. Burmann. victor, propositi effector, recte interpretatur Servius. 330. Exultans Menag. pr., quod minus esset. alii portis sec. Moret. et Leid. unus. portisque ali Menag. et Sprot. alibi patentibus Gud. alii patentibus Rottend. a m. pr. alii in bipatentibus Leid. et Moret. tert. aliique petentibus ed. Venet.—331. unquam Heins. cum libris potioribus; alii, ut vulgo, nunquam, quod et Priscianus lib. XVII habet. Sed totum versum abesse malim : quot enim ex illis millibus per decem annos casos esse pu tare licet! Etiam Jac. Bryant V. C. suspectum habebat versum. Ut defendas, dicendum: alii ad portas ruunt, tanto numero, ut vix plures prima statim profectione e Græcia exiisse putares. 332. Obsidere sec. Morct. et Goth. tert. a m.

pr. inf. v. 450. 333. oppositis Gud. cum magna parte codd. Heins. et Pierian., quod Heinsio non displicebat. Etiam Pomponius telis oppositis exponit. Videtur tamen alterum, quod etiam Goth. pr. et sec. habent, exquisitius, poeticaque adeo dictione dignius esse. Adhæserat s ex sequenti voc., v. Burm. ferrca acies Hamb. pr. v. Heins. stat pernicies nonnulli codd. ap. Pierium cum Donato. start Goth. sec. umbone corusco ed. Ven. 335. resistent sec. Rottend.

326. Ferus Jupiter, ut alias sævus, h. e. iratus, crudelis. omnia Argos transtulit, Argivis victoriam et rerum summam permisit, Troja

nunc eversa.

329–335. Mediis in mœnibus, in media urbe, nam in arce. cf. 240. 252. incendia miscet, plus, quam promiscue, passim, facit. ita miscere cædes. hærent in h. v. interpretes. 330. alii, — millia

quot, h. e. tot millia, quot eorum etc. pro vulg. reliqui omnes. portis bipatentibus, variatum pro simplici: patentes, apertæ. Intelligendæ autem portæ Scææ. cf. sup. v. 266 portisque patentibus omnes Accipiunt socios. Alii vss. 332. 3. 4. vias angustas obsident strictis ensibus. Obsedere oppositi ornate et hoc adjectum. stat stricta pro stricta est; stat, quippe sublatus

Talibus Othryadæ dictis et numine divom

In flammas et in arma feror, quo tristis Erinnys,
Quo fremitus vocat, et sublatus ad æthera clamor.
Addunt se socios Rhipeus, et maxumus armis
Epytus; oblati per lunam Hypanisque Dymasque;
Et lateri adglomerant nostro; juvenisque Corcbus
Mygdonides. Illis ad Trojam forte diebus
Venerat, insano Cassandra incensus amore;

Et gener auxilium Priamo Phrygibusque ferebat.
Infelix, qui non sponsæ præcepta furentis

[ocr errors]

340

345

338. quod fr. Gud. quo gemitus Dorvill. et Witt. in æthere sec. Hamb. ab æthere pr. Moret. 339. socüs Menag. pr., sed Ecl. VI, 20 addit se sociam. Mox Ripheus, Repheus, Rypheus, scribitur. 'Piñeùs est. Quæ sequuntur, obscura nomina sunt, nec in iis morandum. maximus annis, quod a nonnullis legi Pierius et Ge. Fabricius testantur, interpolatum per eos, qui v. 435 Iphitus ævo Jam gravior meminerant, quasi idem cum Epyto esset. 340. Epytus ("HAUTOS) ex libris Heins. restituit. Medic. Æpitus (Epytus, Aiutos non minus recte diceretur), in aliis vitiose: Epitus, Epithus, Ephitus, 'Ephitus, Iphytus. Et Pythus; et mox Hyphanis, Hipanis et Dimas, Dumas. cf. inf. 394. “Yπavis. Aúμas. oblecti Wall. a m. pr. per lucem conj. Waddelius; at v. Burm. Forte autem suavior junctura erit, si interpungas: addunt se socios Rhipeus et Epytus, oblati per Lunam, Hypanisque Dymasque, Et lateri agglomerant nostro. – 341. glomerant Reg. Coræbus unice vere; ab Heinsio restitutum ex Képoßos. Vulgo fere Choræbus, Chorebus, Corebus. Puget. Thorebus. 342. Mirdoneis Goth. tert. in litura. Est Magdovidns. illis qui ante Heins., qui Medicei et vetust. libb. (adde Servii) auctoritate qui sustulit; ut jam Pierius e suis libris auctor fuerat. Suadet idem poetici sermonis genius. cf. sup. ad I, 378. illi qui Trojam Parrhas. — 343. Casandre in multis scribitur; et sic fere in geminanda litera semper variant vetercs. conf. Heins. neque in eo hærendum, modo teneas, antiquiores unam literam pinxisse, sequiores adjecisse alteram. accensus quatuor ap Burm. captus amore quinque ibid.

et erectus ensis. cæco Marte, nocturno prælio, quo cerni ac discerni hostis nequit.

336-358. Numine divom tanquam a deo aliquo actus - in medium incendium et pugnas ruit Eneas. Erinnys, quæ ante Furor, h. e. animi impetus.

340-346. De Eneæ pugna lege Quintum XII, 300 sq. — per lunam docte adjecit poeta : v. narrata de tempore excidii inf. Exc. II. ad lib.

III pr. Adglomerant, docte, se
adjungunt. sup. 315. glomerare
manum adjungere manus, sociare.
Suaviter rerum miserabilis facies
distinguitur episodio brevi de Co-
robo Mygdonis filio, de quo v.
Exc. X ad h. v. —344. gener autem
h. 1. spe.
345. præcepta h. I.
sunt monita vatis a deo actæ ; scil.
ne communi Trojanorum cladi
ipse tanquam pars accederet, nec
suas nuptias speraret. Infelix sua-

Audierit.

Quos ubi confertos audere in prælia vidi :
Incipio super his : Juvenes, fortissima frustra
Pectora, si vobis audentem extrema cupido
Certa sequi: quæ sit rebus fortuna videtis;
Excessere omnes adytis arisque relictis
Di, quibus imperium hoc steterat; succurritis urbi

[ocr errors]

350

346. audierit concinnius Heins. e Medic. et melioribus; adde Colot. Ursini. Vulgo audierat. Etsi aliis in locis contrarium sequuntur critici, et indicativum vindicant poetæ, ubi exquisitior Ciceronis oratio subjunctivum ponere solet. Tam incerta sunt plurima in verborum critica. - 347. concretos Goth. tert. a m. pr. confectos Franc. consertos Wall. et Witt. cum aliis apud Pierium, qui e melioribus libris confertos tuetur. v. Burm., qui et conj. ardentem in P., quia audentem v. 349 statim redit. - 348. Quæ sequuntur, meo judicio aut sic, ut feci, sunt interpungenda, ut parenthesis intra (quæ sit succurritis urbi Incense) contineatur; ut sit : si vobis cupido est audentem extrema sequi, moriamur; caussis a principio statim, ut plerumque fit, commemoratis; aut sic sunt constituenda sine parenthesi: Juvenes, fortissima frustra Pectora, si vobis audentem extrema cupido Certa sequi (agite, sequimini me; quod membrum orationis ita omitti sæpe videas), quæ sit rebus fortuna, videtis; Excessere Di, quibus im perium hoc steterat; Succurritis urbi incense. Moriamur et in media arma ruamus. Explicationem v. in notis. In vulgari ratione et interpunctione, quæ hæc erat: (que sit rebus f. v. Di quibus imperium hoc steterat( in hac, inquam, succur ritis nihil habet, quicum commode copuletur. Servius quidem frustra succurritis jungit parenthesi incipienda a si vobis. Sed intricate et contorte omnia fortissima frustra separanda non sunt. - 349. nobis Goth. tert. audendi duo Goth., aliquot ap. Heins. et apud Servium nonnulli audendi vel audenti; etiam Donatus audendi interpretatur. in extrema Franc. ut 347. cupido est etiam tres. — 351. adytis omnes Zulich. Versus est ap. Macrob. III, 9.

viter, ut sæpe poetæ per epiphonema. Sic vios, ut statim Iliad. §, 38.

347-354. Audere in prælia exquisite, cum audacia procedere in pugnam. super his, simpl. pro posthæc, inde. Quæ sequuntur, 348 sic ordinare juvat: O juvenes, frustra fortes! si vobis cupido certa est, sequi audentem extrema, h. e. s. me, s. omnino aliquem, qui extrema mortis pericula adeat, agedum! moriamur, et in media arma ruamus; nam videtis, quæ sit rerum fortuna et conditio; vi

352. hoc aberat sec. Rottend. et

detis, deos tutelares ac præsides Troja nos plane deseruisse; succurritis urbi Incense! sero ad patriam defendendam properatis, quippe jam captam et incensam. Nihil superest, quam honeste mori. Moriamur etc. v. 351 ex veteri superstitione satis nota interpretandus, qua urbes captæ vel capiendæ a diis deseri credebantur. v. Ursin. Muret. Var. Lect. V, 19. qui tamen argutatur, et Cerda ad h. 1. Euripidis locum e Troad. 23. jam Macrob. V cap. extr. comparavit. cf. Tryphiod. v. 496. 497

Incense: moriamur, et in media arma ruamus.
Una salus victis, nullam sperare salutem.

Sic animis juvenum furor additus. Inde, lupi ceu
Raptores atra in nebula, quos improba ventris
Exegit cæcos rabies, catulique relicti

Faucibus exspectant siccis; per tela, per hostis

Vadimus haud dubiam in mortem; mediæque tenemus
Urbis iter. Nox atra cava circumvolat umbra.
Quis cladem illius noctis, quis funera fando
Explicet, aut possit lacrimis æquare labores?

355

360

Leid. a m. pr. succurrimus Parrhas. - 354. superare Goth. tert. - 356. in deest fragm. Moret. et uni Leidensi. · 359. in mortem haud dubiam Oudart. et Leid. un.- 360. Nox a. - umbra. Hæc assuta esse et versum imperfectum reliquisse Virgilium, credebat Ortuinus ap. Burm. At optimo poeta hoc hemistichium admodum dignum videtur. Nisi quod atra redit post 356.- 361. fœnera alter Mentel. vulnera Sprot., perpetua variatione. talia Dorvill. ex hujus libri initio. — 362. lacrimis possit Ven. per lacrimas Dorvill. e glossa. possit animis æquare ed. Ven. lacrimis explere Sprot. pro var. lect. Porro labores, Tóvous, mala; at dolores

Hinc evocatio deorum, de qua h. 1. Servius et Macrob. III, 9 qui locum laudat.—354. Una salus, int. honestam mortem, qua se ab hostium potestate liberent.-355. Furor additus. Incensi sunt eorum animi. Laudat Burmann. Statium V Theb. 33 O miseræ, quibus hic furor additus.

355-360. Homerus comparatione luporum sæpe utitur v. C. Hliad. λ, 72 οἱ δὲ, λύκοι ὡς, Θῦνον. inde et alii, ut Apollon. II, 123 sqq. lupi raptores ex epitheto σίνται Iliad., 353 natum videtur. et %, 56 λύκοι ὡς, Ωμοφάγοι. item Odyss. 3, 133 de leone : κέλεται δέ ὁ γαστήρ Μήλων πειρήσοντα ἐλθεῖν. Propius tamen est ; λύκοι αρπακτῆρες. Etiama ap. Quintum sunt norai avaidsis μήλων. 356. quos improba (magna) ventris Exegit ( egit, quia prodeunt ex latebris) cæcos rabies; quantum ornatius! ut etiam reli

qua: atra in nebula, ex observatione sagacitatis in talibus animantibus. Sic Apollon. a Burmanno laudatus II, 124 йμarı xeyμuspía lupos prædari facit, et Homerus Bav ῥ ̓ ἵμεν, ὥστε λέοντε δύω διὰ νύκτα μέτ λαιναν ̓Αμφόνον, ἀννέκυας, διά τ ̓ ἔντεα nai μiñav aîμa (per tela, per hostes) Iliad. x, 297. 298. Comparatio autem tantum ad impetum et rabiem irruentium referenda; nil amplius, ne cum Trappio hæreas. 359. Vadimus, impetum et furorem notare verbum notat Burm. Saltem tali in contexto, puta. Ita et ire et ii et alia. 360. Nox circumvolat, quippe alata inf. VIII, 396, ut Somnus, Somnia. v. ad Tibull. II, 1. 89. cava umbra. quatenus ipsi ea circumdantur, quasi tecti; puto equidem.

[ocr errors]

361. Odyss. 7, 114 Tis nev ensiva Πάντα γε μυθήσαιτο καταθνητῶν ἀν per; imitatus Silius V, 421 897

« PreviousContinue »