Page images
PDF
EPUB

ad Iliad. XXIV, 257 suspicari licet: Troilus in Thymbræo equestris cursus exercitationi vacans a superveniente Achille occisus erat. Observabimus tandem recentiorum quoque fabularum factum esse Troilum argumentum, Lollii quidem Urbinatis, et Guidonis de Colonna. Unde Chaucer duxit suum Troilum et Cressida. Extat quoque ms. Alberti Stadensis carmen elegiacum historiam belli Trojani complexum, Troili nomine inscriptum in bibliotheca ducali Guelpherb.

EXCURSUS XVIII.

De Hectore circa Trojam raptato.

I, 483. Ter circum Iliacos raptaverat Hectora muros Achilles. Observatum et hic et ad Homerum jam ab aliis, Homerum raptati circa Trojan Hectoris non meminisse. Ter circa urbis muros fugit Hector (Iliad. x, 208), cæsus autem e curru ligatus statim ad naves trahitur, v. Iliad. x, 399 sqq., ubi ter quotidie circa Patrocli tumulum raptare eum solebat Achilles, Iliad. ∞, 14 sqq. Tractum igitur Hectoris cadaver circa muros aut uni ex Cyclicis aut ex Tragicis deberi puto, qui omnia fere belli Iliaci facta variis modis tractata et ornata pro consilii ratione sæpe inflexerant et variaverant. v. Excurs. ad Æn. II, pr. Fuere autem hujus argumenti tragœdiæ olim plures Eschyli, Timesithei, Dionysii Tyranni, Ennii, Εκτορος λύτρα inscriptæ, aliorum Πρίαμος, Αχιλλεύς. Virgilius tamen inprimis ante oculos habuisse videtur Euripidem, quem inter ceteros ille probavit, Androm. v. 105. 106. Hanc Ennius latinam fecerat, ex eaque hic ipse locus de miserabili Hectoris cæde superest: v. Fragm. Ennii pag. 239. Est ex ea vox sonora et splendida raptaverat petita. cf. inf. II, 272. Virgilium, non Homerum, sequutus est auctor Epitomes Iliados 1004. ubi cf. Wernsdorf. Poet. min. To. IV p. 742. Actum est nuper pluribus de raptato Hectore ad Ilium non circa Ilium ad libellum Lechevalerii, qui Descriptio Troadis inscribitur.

EXCURSUS XIX.

De Memnone.

1, 489. Eoasque acies et nigri Memnonis arma: Memnonis ad Trojam adventus, et pugna cum Achille ac cædes, inter res Iliacas post Iliadem celebre argumentum, quod inprimis nobilitaverat Arctinus Milesius, cujus Ethiopis libris V olim fuit lectitata: Ejus argumentum a Proclo servatum e cod. Vatic. datum vid. in Biblioth. ant. litt. et art. unde intelliges, carmen illud initium cepisse ab Penthesileæ accessu

ad urbem, atque etiam post Memnonis mortem complexum esse Achillis extrema, ludos funebres ei factos et judicium armorum inter Ulyssem et Ajacem. Nihil itaque mirum, quod Schol. Pindar. I, 4, 58 Ajacis aurozepíav ex illo carmine docet. Etiam in Tabula Iliaca a Fabretto edita Αιθιοπὲς κατὰ ̓Αρκτῖνον τὸν Μιλήσιον adscripta, tanquam ex qua rerum expressarum pars petita sit. Arctinum ad Olymp. IX Suidas, ad IV refert Eusebius Hieronymi MCCLIV, ubi v. Pontac. Scalig. Vallars. item Salmas. ad Solin. p. 599. 600 Ryck. de prim. Ital. colon. p. 440. Eidem nxícu Пépois tributa, de qua v. Excurs. I ad lib. II pr. Secundum veteres, quos amisimus, late describitur Memnonis fatum a Quinto Paralip. lib. II et Dicty IV, 4. VI, 10. et ultimo loco a Tzetza in Posthom. 212 sqq. ubi v. Jacobsii nota, qui Sturzium quoque excitat ad Hellanici fragm. p. 149. Multis etiam olim tragœdiis fuit celebratus Memnon, Eschyli inprimis et Sophoclis, cujus Aidione ejusdem argumenti fuisse videntur, et, quod probabile fit, una eademque cum Memnone fabula. Memnonem etiam Homerus ipse memoravit Odyss., 188. ubi Nestor filium Antilochum ab eo cæsum prodit; est ibi 'Hous patins ágræòs viós. Et x, 521 Ulysses Neoptolemum prædicat κάλλιστον μετα Μέμνονα δίον. Fuit itaque Memnon pulcherrimus juvenis. Virgilius tamen nigrum appellat. Scilicet Tithoni et Auroræ filius indos et Æthiopes adduxisse fertur: ut Trojanis opem ferret: sive quod fama acceptum erat, venisse Trojanis socios et auxilia ex terris ad orientem Troadis sitis, sive quod a Cyclicis tota illa narratio fuit illata rebus Troicis. Obscurior est de Memnone fabula, et quæ modo ad Ægyptum superiorem, modo ad Assyriorum adeo origines revocetur. Vide a Pocokio congesta ad Memnonis signum illustrandum in ruinis Thebarum (Descript. of the East Tom. I, p. 101 sqq. et in Inscription. ant. græcis p. 80 sqq. 91 sqq.). Sed ne poetæ absurda commenti esse videantur, hoc saltem monebimus, Assyriorum imperium videri illo tempore usque in Asiam minorem prolatum, atque ex iis finibus, adeoque ex Oriente (hinc Eow acies), non vero ex Assyria proprie dicta, potuisse fingi vel tradi aliquem Memnonem, Aurora, 'Hous, filium, copias Trojanis adduxisse; Indos et Æthiopes poetæ vocant; quo nomine omnes ad Orientem sitos populos, in australibus inprimis plagis, declarabant veteres. Ornata deinde variis modis et amplificata fabula. cf. Pausan. X, 31 p. 875. Schol. Pind. Nem. 6, 85. 3, 106 add. inf. ad v. 751. Fuit quoque Memnonis sepulcrum haud longe ab Esepo ad septentrionem Troadis finium: Strab. XIII p. 878 C. Confusa tandem cum alio Memnone Egyptio, Pha-menopha apud Paus. I, 42 p. 101, alibi Amenophis, f. Amun-no-phi, secundum Jablonsk. de Memnone p. 31. Erat is sol oriens: id quod statua quoque sub orientem solem vocalis declarabat.

EXCURSUS XIX*.

De Amazonibus auxilium Ilio ferentibus.

1,490. Ducit Amazonidum lunatis agmina peltis Penthesilea furens, mediisque in millibus ardet, Aurea subnectens exertæ cingula mammæ, Bellatrix, audetque viris concurrere virgo. Quæ mythi de Amazonibus origines fuerint, incertum est: fuisse tamen fundum aliquem historicum, famam antiquam, multa arguunt. Verum de his disputandi locus hic non est. Vide notata ad Apollod. II, 5, 9. Not. p. 372 sq. Quæ cum Virgiliano loco conjuncta sunt, partim e belli Trojani historiis, partim ex Amazonum specie et habitu repetam.

Induxerant Amazones in belli Trojani historias poetæ, qui post Homerum scripsere, et in his primo, ut suspicor, loco Arctinus in Ethiopide, quantum ex Proclo colligere licet, (Biblioth. d. a. Litt. P. I. p. 33 Ined.) quia antiquiore aliqua fama celebratæ erant Amazonum irruptiones in Asiam minorem factæ, inprimis in Lydiam et Phrygiam; quarum una in Priami tempora inciderat: Il. 7, 189. Intulere hine Amazones in heroum tempora et facta Cyclici propter rei novitatem admodum licenter; memoratæ adeo Amazonum pugnæ sunt in Argonanticis, Heraclea, Theseide, etiam in Bacchi profectione ad Indos: quæ omnia fuere poetarum commenta; at illud, quod in Homero memoratum erat, a fama profectum. Priamus adversus eas arma tulerat; at Penthesilea auxilio Trojanis fuit accita. Post eos, qui periere, exponit cyclicorum narrata Quintus lib. I. et pleraque ex eo Tzetza in Posthomericis pr.

Virgilii locus inprimis disertus est in specie et habitu Amazonum reddendo. Satis notæ sunt earum peltæ lunatæ. Quod ex equis pugnarunt, non attigit. At mammam nudam memorat.

Dextra fuit ea mamma, fabulis et arte celebrata; fabulis quidem, quod exusta fuisse fertur, arte, quod ea exerta est, non exusta, quod visu ingratum respuerat ars. Verum et ipsa res docere potest, dextram fuisse, quæ exureretur, ne arcui intendendo et remittendo tumor esset impedimento. Inf. XI, 649. Amazon dicta Camilla est unum exerta latus, quod Silius imitatus lib. II, 79. reddit dextrum nuda latus.

De Amazonum specie in prisca artis monumentis obvia, plura nunc in vulgus innotuerunt quam illis annis, cum prioribus vicibus commentabamur in poetam. Neque adeo necesse est, nunc multa commemorare. Attingam tantum potiora, quæ iis, quorum studia in ea antiquitatis parte collocata haud fuere, prodesse possunt. Antiquæ artis frequens fuit argumentum jam inde a Phidia, sculptum in scuto Minervæ Athenis, Amazonum prælium ( Plin. XXXVI, 4, 4) et in basi simulacri Jovis Olympii ( Pausan. V, 11. p. 402 ). In lorica autem seu

humili pariete, ante Jovis simulacrum ducto, Penthesilea vulnerata, picta a Panano, Phidiæ fratre (ibid.). Alia erat Penthesilee pictura Polygnoti Delphis (ibid. X, 31. p. 875 f.) et pugna Thesei cum Amazonibus, picta in Pœcile a Micone (ibid. I, 15). Certamen artificum in dedicando ex ære signo in templo Ephesiorum v. ap. Plin. XXXIV, 19 pr. Fuere ii artifices Polycletus, Phidias, Ctesilaus, Cydon et Phradmon. Præterea Plinius Desilai Amazonem vulneratam, (XXXIV, 19,. 15) et Strongylionis Amazonem eucnemon (ibid. s. 21.) utramque ex ære, memorat. Debuit Phidiæ alia esse Athenis Amazon hastæ innixa, si vera dixit Lucian. Imagg. 4. Antiquius omnibus enumeratis signum fuit Aristoclis Cydoniatæ ultra Ol. XXIX. assurgens ævo, (Paus. V, 25, p. 445. ) Olympiæ positum, Herculis cum Amazone equestri pugnantis. Narrata hæc sunt eo consilio, ut quam vulgatum artis argumentum hoc fuerit, appareat, utque recte hoc a Marone inter picturas referri intelligatur. Ex iis monumentis, quæ ad nostra tempora servata sunt, facile princeps est signum e marmore, cum titulo: translata de schola Medicorum, (ix xiox") olim in hortis Matthæiorum, nunc in Museo PioClementino (Vol. II, 38) in pulcherrimis habitum; mamma dextra nudata stans. Sunt alia in Museo Capitolino, alia aliis in locis, præclara Amazon equestris ex ære inter Herculanensia; sed ad locum nostrum facit anaglyphum in Villa Borghesia apud Winckelmann. ( Monum. ined. CXXVII.) in quo Penthesileæ adventus ad Priamum exhibetur. Amazonum imagines frequentes sunt in numis multarum Asiæ urbium, quæ origines suas ab Amazonibus repetebant.

EXCURSUS XX.

Dianæ et Nympharum choreœ.

I, 498-503. Qualis in Eurotæ ripis aut per juga Cynthi Exercet Diana choros, quam mille secutæ Hinc atque hinc glomerantur Oreades, illa pharetram Fert humero, gradiensque deas supereminet omnes; Latona tacitum pertentant gaudia pectus. Talis erat Dido; talem se læta ferebat Per medios. Expressa suavissima formæ Didonis et speciei corporis proceræ cum Diana comparatio, cujus semina jam in nobilissimo illo versu de Helena Odyss. ♪, 121. 122 'Ex d' 'Erin Jaraμsio θυώδεος υψορόφοιο Ηλυθεν, Αρτέμιδι χρυσολακάτῳ εἰκυῖα latent, et Odyss. ζ. 101 sqq. Τήσι δὲ Ναυσικάα λευκώλενος ἤρχετο μολπῆς. Οἵη δ' Αρτεμις εἶσι κατ' οὔριος ιοχέαιρα, Η κατὰ Ταύγετον περιμήκετον ἢ Ερύμανθον, Τερπομένη κάπροισι καὶ ὠκείης ἐλάφοισι, Τῆ δὲ θ ̓ ἅμα Νύμφαι, κοῖραι Διὸς Αιγιόχοιο, ̓Αγρονόμου παίζουσι, γέγηθε δέ τε φρένα Ακτώ. Πασάων δ ̓ ὕπερ ἤγε κάρη ἔχει ἠδὲ μέτωπα, Ῥεῖα τ' ἀριγνώτη πέλεται, καλαὶ δέ τε πᾶσαι· Ως ἥγ ̓ ἀμφιπόλοισι μετέπρεπε rapdivos adjuns. In qua Homerum cum Virgilio contulerunt viri docti, iniquo fere judicio, cum modo in singulis partibus hærerent, et ex

207

accessoriis rebus vim totius comparationis definirent, modo alterius poetæ cæco amore omnem laudem ad eum, contemto altero, traherent. Probus, etiam Pomponio Sabino ad h. 1. laudatus, ap. Gell. IX, 9 (cf. Macrob. V Sat. 13 et 14) nihil quidquam tam improspere Virgilium ait ex Homero vertisse quem locum ibi vide et expende Grammatici pravum acumen. Nam singula refellere non vacat. Contra Jul. Cæs. Scaliger in Poetice V, 3 p. 219 Virgilianos versus a magistro, Homericos vero a discipulo confectos ostendere vult. Sed erat summus Vir omnino Homero iniquior. Probum vel Scaligerum exscripserunt vel sequuti sunt plurimi alii, etiam nuper Martorellus (in gli Euboici secondi Abitatori di Napoli pag. 405 ). Nobis quidem, ut in aliis, inventi laudem, quæ haud dubie est major, Homerus, majoris ornatus commendationem habere videtur Virgilius; et esse in utroque, quod probes, quod mireris. Choros egregie substituit Virgilius, cum Homerus lusum memoret : mailova, quod, etsi et ipsum de choreis ac saltatione sollenne, ut v. c. Odyss., 250. 251 (et paullo ante porn cantus cum saltatione. v. Græv. Lect. Hesiod. c. 19 ); vix tamen Homerus, quæ ejus verba sunt, alia de re quam de incessu et discursitatione venantium cogitare potuit. Variavit itaque Virgilius rem, et multo splendidiorem speciem exhibuit opevovoas, non discurrentes, Nymphas. Vituperant tamen in Marone choros Dianæ, deæ venatrici, tributos, et præferre hactenus possis Silium, qui in re venatoria substitit in loco e nostro expresso lib. XV, 772 sqq. Ut, cum venatu saltus exercet opacos Dictynna, et lætæ præbet spectacula matri, Aut Pindi nemora excutiens, aut Manala lustrans, omnis Naiadum plenis comitata pharetris Turba ruit, striduntque sagittiferi coryti : exultat vertice montis Gratam perlustrans oculis Latonia prædam. ut illam Claudiani R. P. II, 62 70, ubi Amazonum cohors memoratur. Scilicet non meminere viri docti, cum antiquorum hominum more solennis in solennibus festis et sacrificiis esset saltatio cum cantu, traductas esse choreas, ut alia vitæ humanæ gaudia, ad beatam deorum vitam. Ducit chorum Bacchus, ducit Apollo, ducit Diana, Venus. Inprimis autem puellares choreas dederunt veteres Veneri cum Gratiis et Nymphis; quod ex iis in suum carmen derivavit Horat. I, 4, et Dianæ cum Nymphis, v. c. apud Callim. in Dian. 170 sq., unde ejus Nymphæ Zoptides v. 13. 14. In talibus autem choris haud dubie, quæ procerior et pulchrior est corpore, eminet super ceteras. Aliam viam ingressus erat Apelles, qui Dianam pinxerat sacrificantium virginum choro mixtam: quibus vicisse Homeri versus videbatur, id ipsum describentis. Plin. XXXV, 36, 17. Velim utique Plinium aut disertius aut subtilius rem exposuisse; si sacra facientes puellæ chorum ducebant, non bene intelligitur, quo jure Dianam illis inserere potuerat Apelles : cui enim sacra faciebat dea? aut quomodo sacris seu suis seu alienis interesse illa poterat? Tum quomodo artifex Homeri versus vincere dici potuit id ipsum describentis! cum Homerus longe aliam Dianæ cum Nymphis ludentis speciem expresserit. Corruptelam in voce

« PreviousContinue »