Page images
PDF
EPUB

nus constituuntur; verbo admiratione quæsita delectatio moderatur in hoc genere omnia.

Potest autem accidere mentibus nostris admiratio rerum vel hominum, modo cum molliore modo cum graviore animorum impulsu; miramur enim alia attonitis similes, alia terrore perculsi, alia cum ira, odio, alia miseratione commoti; interdum magno cum animi æstu miratio est conjuncta, interdum cum leniore ac remissiore impetu, et cum molliore et suaviore animi affectu. Quo ipso sequitur, ut magna in hoc genere esse possit varietas pro argumenti natura diversa, utque inanis sit virorum doctorum opera, qui Homeri ac Virgilii exemplis omnem carminis epici naturam circumscribere voluerunt.

Eam admirationem rerum, quæ cum terrore aut cum miseratione et graviore omnino animi affectu mentem impellit, inprimis ad tenendos animos valere, magnamque delectationem habere, quis non videat et naturæ humanæ esse consentaneum intelligat? Res ex parte animadversa in opinionem induxerat Marmontelium (1), ut intra tragicos affectus non minus epicum genus contineri, et idem argumentum in utrumque usum accommodari posse existimaret. Sed dramate latius patere carmen epicum, hoc est, narrationem per caussas et consilia expositam; et magnos affectus non nisi unam esse ex pluribus admirationis movendæ caussis, ex superioribus facile intelligitur. Ne illud moneam, epici carminis virtutes multas ex narrationis bonæ indole et natura esse petendas, ad quam utique cum ceteris et hoc spectat, ut tanto dulcior sit omnis narratio, quanto magis illa animum terrore vel miseratione exagitat; ut vero, quod vir elegantissimus arbitrabatur, sutilis aliqua tragicarum actionum compages

(1) Poétique Françoise T. II, p. 234 sqq.

bonum epos efficiat, valde vereor. Alia res est, si quis profiteatur, ex epici carminis partibus bonas tragœdias fieri posse, de quo jam Aristoteles egit Poet. c. 23 et 26.

Illud interea negari nequit, cum id, quod admirationis majoris vim et caussam habet, ad animos nostros movendos tanto sit potentius, heroica argumenta genus epici carminis nobilissimum constituere; inprimis si ex heroicis temporibus petitum fuerit, quibus deorum interventu res aut gestæ sunt aut geri creditæ; etsi minus bene a Batteusio et aliis tota epici carminis vis ab his deorum ministeriis deduci coepit. Nec quicquam infelicius cedere potest, quam ubi deorum aut geniorum opera uti voluere poetæ iis in rebus exponendis, quas non nisi hominum consilio et manu gestas esse satis constabat.

V. Reliqua, quæ de carmine epico præcipi solent, partim ex narrationis bonæ ratione ac præceptis, partim ex poeticæ orationis genio, quatenus in utroque summa perfectaque ratio quæritur, repetita sunt et facile repeti possunt; v. c. quæ de episodiis argute magis quam vere disputantur; et quæ de unitatis lege præcipiuntur. Una debet esse actionis summa, si quidem summus in hoc admirationis injiciendæ genere affectus propositus est poetæ ; ne distrahatur audientis animus infringaturque adeo sensus affectusque vis et intentio, si ad plura avocetur. Neque in his animos generosiores diu detineri velim. Pleraque enim sunt talia, ut, nisi quis tardissimi sit ingenii, primo statim rerum objectu ea percipiat. Quorsum enim operose multa conscribere aut commemorare, ut factum, quod argumentum epicum contineat, doceas esse debere unum, et absolutum, et intra justum temporis spatium comprehensum? quorsum de nectendo et dissolvendo nodo h. e. de difficultatibus aut motis, aut objectis? de episodiorum affinitate et nexu cum epica narratione? Hæc intelligere

et assequi haud adeo difficile est (1); difficultates paullo majores tunc nascuntur, si in rem præsentem deducendæ sunt istæ disputationes, ut appareat, qua ratione et arte in magno factorum numero argumentum carminis ita digeri et adornari possit, ut ad unitatem deducatur res. Hoc ingenio poetæ relinquitur: qui, si ad hoc satis ingenio valet, multo magis præceptorum istorum copiosa expositione carebit.

Ut vero admiratio rei magnæ animum tenere et delectatione perfundere possit, quis porro non videt, ea omnia a poeta curari et sagaciter provideri debere, quæ ad illud consilium prodesse, caveri debere ea, quæ obesse possint? adeoque ante omnia lectoris animum argumenti notione aliqua esse imbuendum, ut nec tamen exsatietur; in mediam rem esse rapiendum, ut nec tamen rerum novitas obscuritate laboret; cumque omnia ad sensus et phantasmata in carmine redeant, rerum objectarum præstigiis ita deliniendum et fallendum, ut jam in alia rerum natura et ordine, alia cogitandi, sentiendi, et agendi via et ratione, aliis temporibus, inter alios homines, et extra se solitumque vitæ tenorem constitutus, in nihil incidat, quo expergefactus quasi ex aureo somnio sibi lusum fieri animadvertat; id quod sine indignatione et pœnitentia aliqua ejus, qui ad se rediit, fieri non potest. Hinc a viris doctis multa disputata sunt de probabilitate poetica ac mythica et de verisimilitudine, quam poeta sectari debet, qui non ipse vult sua acta rescindere. Omnino ad hanc yonreíar illusionem, quam recentiores commode vocant, pleraque, quæ de carmine epico cum utilitate aliqua præcipi possunt, revocare in

(1) Exposita ea sunt a multis; præferam tamen dicta a Sulzero in Allgemeiner Theorie der schoenen

Künste in voc. Heldengedicht; etsi

nonnulla sunt, in quorum caussis reddendis aliter sentiam. Multo minus ei adstipulabor in altero loco: Æneis.

promtu est; et ad hanc normam vel maxime revocare soleo ea quæ, de multis Virgilii locis, a viris doctis disputata sunt.

VI. Virgiliani igitur carminis, nam ad hoc ea, quæ dicenda habeo, revocanda mihi sunt, dotes ut recte discernant ac perspiciant, ad id intendant animos adolescentes, auctor sum, ut, quantum cum in toto argumento, tum in singulis partibus insit, ad mentes admiratione non sine voluptate tenendas, considerent. Exponitur a poeta Enea ex Troja capta profugi, post longos errores, in Latium adventus, et condita ab eo in his locis Trojanorum colonia novaque parata sedes. Debebant hæc certo consilio esse suscepta; quum autem Trojano homini vix in animum venire posset, ut in terris longinquis et ignotis certum animo designatum locum quæreret, opportune adhibita sunt fata a düs monstrata. Quis autem non facile intelligat jam ab initio, rem esse magnam, arduam, et admirationis aliquantum habentem, quod profugus aliquis ex urbe incensa, et exul, fatis ducentibus, in tam longinqua terra, in Latio, novas sedes ponit? Quis non in summis periculis ac discriminibus in navigatione et mox in Italia objectis, inque malis aut fortiter toleratis, aut animose depulsis, novam admirationis efficiendæ videat esse materiam? nec minus in singulis carminis partibus, in motibus et affectibus animi, in moribus, sententiis? et eidem consilio accommodatum esse orationis genus, et colorem, et ornamenta? In his ac similibus disertus esse potest facile unusquisque carminis interpres. (1) Voluptas autem aliter ex nostro, aliter ex

(1) Egregius est ad animi mei sententiam declarandam locus Baconis de augm. Scientt. lib. II, c. 13, p. 80. Opp. T. 1: non reprebendendus ille, si ad epicam poe

sin revocetur: « Quum mundus sensibilis sit anima rationali dignitate inferior, videtur poesis hæc humanæ naturæ largiri, quæ historia denegat, atque animo umbris re

Romanorum sensu, quibus ille scribebat, est dijudicanda. Ipse rerum narratarum nexus cum rebus Romanis, animis quidem revocatis ad earum origines et ad gentis stirpes: altera ex parte subjecta tanquam fundus narratio Homerica, cui partem carminis sui superstrueret, altera ex antiquitate Italiæ petita: qua et is delectabatur, qui Græcas literas didicerat, et is qui Italicis tenebatur: hæc omnia, quantam voluptatem afferre Maronis popularibus certe sæculi Augustei debuere!

VII. Rerum quidem inveniendarum laudem Virgilius, habet admodum diversam ab Homero, nec tamen nullam, aut contemnendam. Hic materiam nactus erat tantum non rudem; ille jam a multis tractatam. Homerus famam acceperat, quæ res tanquam vere gestas cum fide narraret; easdem multorum poetarum ingeniis ornatas et variatas, tanquam materiem, in qua illi se exercuerant, Virgilius accipit, novo more ac consilio tractandam, alia ætate, inter alios homines, hominumque sensus et judicia diversa. Alterum cum eo comparem, qui veræ historiæ exornationem suscipit, alterum cum Milesiæ narrationis auctore. Scilicet Homerus id agebat, ut narrationem institueret rei ex sua opinione ac persuasione vere ita gestæ, cujus magnitudine contactam et inflammatam habebat mentem; propius attingebat tempora heroica, ipsam rerum famam sequebatur, qualis ea in popularium ore ferebatur, quum ipse temporum decursus omnia in majus auxisset, et, ut in majorum factis et prisci ævi rebus fieri solet, humana facta ad divinam

rum utcunque satis facere, quum solida haberi non possint. Si quis enim rem acutius introspiciat, firmum ex poesi sumitur argumentum, magnitudinem rerum magis illustrem, ordinem magis perfec

tum, et varietatem magis pulchram, animæ humanæ complacere, quam in natura ipsa post lapsum reperire possit. Quapropter etc. » Dignus enim totus locus est qui perlegatur.

« PreviousContinue »