Die Oden und Epoden des Q. Horatius Flaccus

Front Cover
F.A. Perthes, 1898 - 260 pages
 

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Selected pages

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 188 - EXEGI monumentum aere perennius Regalique situ pyramidum altius, Quod non imber edax, non Aquilo impotens Possit diruere aut innumerabilis Annorum series et fuga temporum. Non omnis moriar, multaque pars mei Vitabit Libitinam. Usque ego postera Crescam laude recens, dum Capitolium Scandet cum tacita Virgine pontifex.
Page 32 - Pyrrha, sub antrof cui flavam religas comam, simplex munditiis? heu quoties fidem mutatosque deos flebit et aspera nigris aequora ventis emirabitur insolens, qui nunc te fruitur credulus aurea; qui semper vacuam, semper amabilem sperat nescius aurae fallacis. miseri, quibus intentata nites ! me tabula sacer votiva paries indicat uvida suspendisse potenti vestimenta maris deo.
Page 40 - Quid sit futurum eras fuge quaerere, et Quem Fors dierum cunque dabit lucro Appone, nec dulces amores Sperne puer neque tu choreas, Donec virenti canities abest Morosa, Nunc et campus et areae...
Page 113 - Linquenda tellus et domus et placens Uxor, neque harum, quas colis, arborum Te praeter invisas cupressos Ulla brevem dominum sequetur.
Page 21 - Africum 15 mercator metuens otium et oppidi laudat rura sui, mox reficit rates quassas indocilis pauperiem pati. est, qui nee veteris pocula Massici nee partem solido demere de die 20 spernit, nunc viridi membra sub arbuto stratus, nunc ad aquae lene caput sacrae...
Page 36 - Larisae percussit campus opimae quam domus Albuneae resonantis et praeceps Anio ac Tiburni lucus et uda mobilibus pomaria rivis.
Page 49 - O navis, referent in mare te novi fluctus ! o quid agis ? fortiter occupa portum ! nonne vides, ut nudum remigio latus et malus celeri saucius Africo 5 antennaeque gemant, ac sine funibus vix durare carinae possint imperiosius aequor? non tibi sunt Integra lintea, non di, quos iterum pressa voces malo, » quamvis Pontica pinus, silvae filia nobilis, iactes et genus et nomen inutile; nil pictis timidus navita puppibus fidit.
Page 31 - Iam te premet nox fabulaeque Manes et domus exilis Plutonia, quo simul mearis, nec regna vini sortiere talis nec tenerum Lycidan mirabere, quo calet iuventus nunc omnis et mox virgines tepebunt.
Page 203 - Lucem redde tuae, dux bone, patriae ; 5 instar veris enim voltus ubi tuus adfulsit populo, gratior it dies et soles melius nitent. Ut mater iuvenem, quem Notus invido flatu Carpathii trans maris aequora 10 cunctantem spatio longius annuo dulci distinct a domo.
Page 166 - Multa petentibus desunt multa; bene est cui deus obtulit parca quod satis est manu.

Bibliographic information