Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

Octo fere praeterlapsi sunt anni, ex quo dissertationem de morum in Vergilii Aeneide habitu edidi, qua p. 91. pollicitus sum, me antiquitates aliquando Vergilianas esse scripturum. In diariis deinde Zimmermanni philologicis annorum MDCCCXXXVIII. nr. 71. 72., MDCCCXXXIX. nr. 80. 81. duo earum fragmenta patrio sermone conscripta communicavi. Eundem nuper locum in museo praeceptorum terrarum Rhenanae et Westphaliae Vol. II. p. 35. tetigi. Librum iam integrum, neque vero profecto absolutum, quamvis in eo elaborando Horatianum illud praeceptum de anno nono iam decimo exspectando religiose servaverim, viris doctis trado. Verum enim vero finiendum erat aliquando argumentum, animus a quadam quasi mole liberandus. At licet ipse probe sentiam, de multis hic pertractatis dubitari posse, de aliis in utramque partem disputari, sperare tamen ausim, fore ut non in Vergilium solum, sed in ipsam etiam Romanarum antiquitatum doctrinam fructus aliquis redundet. Operam enim dedi, ut cuncti mores, instituta cuncta per omnia Vergilii carmina diffusa in unum quasi corpus confluerent, ad unam mentem, indolem vitamque Romanam revocarentur, Graeca, quae insunt pauca, indicarentur. Innumeri igitur versus é Livio, Plinio, Vegetio, Varrone praesertim erant inlustrandi, atque omnino hos scriptores potius, quam Homerum Hesiodumque adhibendos iam esse censeo. In qua opera si forte felicior fuerim, non paucas etiam Romanae antiquitatis quaestiones hic amplius fuisse exponendas viri docti perspicient. Perpetuo tamen cavendum erat, ne poeticae rationes laederentur,

Quodsi numen divinum mentem infractam robustamque mihi servaverit, de fontibus carminum Vergilianorum omnium aliquando disserere in animo est. Sed vestra, lectores benevoli, opus erit

[merged small][merged small][ocr errors][ocr errors]

Libri compositio.

I. De republien.

S. 1. De reipublicae forma. De regia potestate. S. 2. De iure condendo. S. 3. De imperio. S. 4. De pontificia dignitate. De regum insignibus. S. 3. De regia. S. 6. De trabea. S. 7. De sella. S. 8. De patera. S. 9. De torque. S. 10. De corona sceptroque. S. 11. De quadriga. S. 12. De consulum insignibus. S. 13. De quaesitore et iudice. S. 14. De senatu. S. 15. De curia. S. 16. De populo. S. 17. De tribubus. S. 18. De agro publico. S. 19. De urbis condendae more.

II. De re militari.

S. 20. Vergilius quid de bello senserit. S. 21. De belli indictione. S. 22. Do classico. S. 23. De clamore. S. 24. De vexillo. S. 25. De tessera. S. 26. De legione. S. 27. De cohorte, maniplo, ala, turma. S. 28. De phalange et caterva. S. 29. De tironum exercitationibus. De armis. A. S. 30. De lorica ac thorace, S. 31. De clipeo, scuto, parma, pelta, cetra, ancili. S. 32. De galea, cassida et galero. S. 33. De ocrea ac perone, S. 34. De pellibus. B. S. 35. De binis hastilibus, pilis, missilibus, spiculis ac gaesis deque septenis. S. 36. De ensi, mucrone, gladio, dolone veruque. S. 37. De pharetra, sagittis arcuque. S. 38. De bipinni et securi. S. 39. De phalarica. S. 40. De cateia et aclyde. S. 41. De funda glandibusque plumbeis. §. 42. De phaleris. S. 43. De verbis militaribus. S. 14. De castrorum forma. S. 45. De vigiliis excubiisque. S. 46. De obsidione eiusque instrumentis. S. 47. De obsessorum defensione. S. 48. De armorum combustione. S. 49. De spoliis opimis. S. 50. De spoliis figendis. S. 51. De curru, quadriga et triumpho. S. 52, De pace petenda. S. 53. De legatis. S. 54. De foedere. S. 55. De navibus,

III. De sacris.

8. 36. Vergilius quid de deo, mundo, fato senserit. S. 57. De diis. S. 58. De templis, silvis, arboribus sacris. S. 59. De aris. S. 60. De sacerdotibus, auguribus et sacrorum ministris. S. 61. De varia hostiarum ratione. S. 62.

De instrumentis sacris et pontificalibus. S. 63. De sacrificandi ritibus. S. 64.
De farre, mola salsa, ture, libis. S. 65. De precibus, votis, precationum for-
mulis ritibusque. S. 66. De libationibus. S. 67. De coronis sertisque. S. 68.
De arte magica. S. 69. De divinatione. S. 70. De numeris sacris.

IIII. De vita privata,

S. 71. De moribus antiquis. S. 72. De aedibus Romanis.

S. 73. De gentibus Romanis. S. 74. De servis. S. 75. De nominibus. S. 76. De iure privato. S. 77. De nuptiis. S. 78. De textrina. S. 79. De vestimentis. S. 80. De ornamentis. S. 81, De artis operibus. S. 82. De arte musica. S. 83. De conviviis. S: 84. De re medica. S. 85, De venatione. S. 86. De funeribus.

[ocr errors][ocr errors]
« PreviousContinue »