Page images
PDF
EPUB

VIII, 593:

Fulgentis aere catervas,

nominet. Item X, 194:

Filius, aequalis comitatus classe catervas,

[blocks in formation]

et vox illa Tolumnii XII, 264:

Vos unanimi densate catervas.

nulla notione singulari sunt explicanda. Talibus vocabulis et poeta et scriptores ad vulgarem consuetudinem utuntur.

S. 29.

De tironum exercitationibus.

Vegetio II, 23. auctore iuniores quidem et novi legionis milites mane et post meridiem ad omne genus armorum exercebantur, veteres autem et eruditi sine intermissione semel in die exercebantur in armis. Ad palum vel sudes iuniores exerceri, saltus quoque vel ictus facere, sagittis signum tangere, manu sola libralia saxa iactare, missilia dirigere, silvam caedere, portare onera, natare in mari vel fluminibus, currere etiam armati cum sarcinis suis adsuefacti sunt. De oneribus portandis Vegetius I, 19: ,,Pondus quoque, ait, baiulare usque ad LX. libras et iter facere gradu militari frequentissime cogendi sunt iuniores Quam rem antiquos milites factitavisse Vergilio teste [Georg. III, 346.] cognoscitur, qui ait:

Non secus ac patriis acer Romanus in armis
Iniusto sub fasce viam cum carpit et hosti

Ante exspectatum positis stat in agmine castris.«

Eandem ob causam VII, 162. Latini

Ante urbem pueri et primaevo flore iuventus Exercentur equis, domitantque in pulvere currus, Aut acris tendunt arcus, aut lenta lacertis Spicula contorquent, cursuque ictuque lacessunt. Quod equites attinet, Vegetio I, 18. teste,,non tantum a tironibus, sed etiam a stipendiariis militibus salitio equorum districte

[ocr errors]

est semper exacta tantaque cura erat, ut non solum a dextris sed etiam a sinistris partibus et insilire et desilire condiscerent, evaginatos etiam gladios vel contos tenentes. Hoc enim adsidua meditatione faciebant, scilicet ut in tumultu proelii sine mora ascenderent." Non raro vero factum est, ut in ipso proelio equites, ubi loco aspera, impedita essent, de equis desilirent victoriamque reportarent. Qua de causa a Vergilio X, 364. nominari videmus fugientes

Arcadas, insuetos acies inferre pedestris

Aspera quis natura loci dimittere quando

Suasit equos.

Latini contra XII, 288:

Corpora saltu

Subiciunt in equos.

Camilla vero cum Volscis omni arte equestri probata Turno XI,

500:

Occurrit, portisque ab equo regina sub ipsis
Desiluit, quam tota cohors imitata relictis

Ad terram defluxit equis.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

Sistit equos biiugis, et curru desilit.

Verum haec posteriora ad aliam paene speciem pertinent. Mos ille in ipso proelio de equis desiliendi peditumque more pugnandi in historia Romana non raro obvius est. Cf. Liv. II, 20:,,Tum ad equites dictator advolat obtestans, ut fesso iam pedite descendant ex equis et pugnam capessant. Dicto paruere, provolant in primum et pro antesignanis parmas obiciunt." III, 62: „Equites duarum legionum sexcenti fere ex equis desiliunt, cedentibusque iam suis provolant in primum." IV, 38. labente iam re Sex. Tempanius exclamat:,,ut equites, qui salvam rempublicam vellent esse, ex equis desilirent." VII, 7: „Postquam equestris pugna effectu, quam conatibus, vanior erat, consulto prius dictatore equites, permissu deinde eius, relictis equis clamore ingenti provolant ante signa, et novamintegrant pugnam,« XXXI, 35: »Equites, ut semel

in hostem erecti sunt, stantibus cquis, partim ex ipsis equis, partim desilientes immiscentesque se peditibus pugnabant.« XXXIX, 31: "Coactique sunt Romani equites descendere ex equis. Caesar B. Gall. IV, 2. de Suevis narrat: "Equestribus proeliis saepe ex equis desiliunt ac pedibus proeliantur, equosque eodem remanere vestigio adsuefaciunt, ad quos se celeriter, quum usus est, recipiunt.« Cf. IV, 12.

Celeritati illi et exercitationi Aen. VII, 163. memoratac compares aptissime, quam sibi ipsis laudem consciscunt Itala iuventus IX, 603-613., quos lectori versus legendos relinquimus. Huic iuventuti 606:

Flectere ludus equos et spicula tendere cornu.

Apud Didonem vero in civitatem segnitie inlapsa IV, 86:

Non coeptae adsurgunt turres, non arma iuventus

Exercet.

Opus vero erat, ut, qui pro patria stipendia faceret, ingenuus natus esset; de serva vel servo natus non potuit arma ferre; unde Helenorem IX, 547. vetitis armis militasse narrat. Nobiliores viro in re militari probato addebantur, ut virtutem et obedientiam edocerentur. Inde Evander Pallantem Acneae tradit VIII, 514:

Hunc tibi praeterea, spes et solacia nostri,
Pallanta adiungam; sub te tolerare magistro
Militiam et grave Martis opus, tua cernere facta
Adsuescat, primis et te miretur ab annis.

S. 30.

De lorica ac thorace.

Apud Homerum triplex est pectoris tergique in pugnis vestimentum ac munimentum; θώραξ enim vel στάδιος est γυάλοισιν ἀρηρώς, γυάλοις συνηρμοσμένος, vel στρεπτός isque αλυσιδωτός, si annulorum catenis est constrictus, et λεπιδωτός, φολιδωτός, si squamis est consertus, vel vówons, debilioribus concessus. Uterque priorum aere semper constat. Duplex tantum apud Romanos erat forma. Quamvis enim Tolumnii Etruscorum regis thorax linteus Liv. IV, 20., Samnitium X, 38. legio linteata memoretur, a Romanis tamen ad Galbam et Caracallam usque non est adoptata. Distinguuntur potissimum loricae thoracesque (Liv. XLII, 61.). Iam Varro L. L. V. §. 116: »Lorica quod e loris de corio crudo pectoralia faciebant: postea subcidit Gallica e ferro sub id voca

[ocr errors]

bulum ex anulis ferrea tunica.« Lorica itaque eo a thorace differt, quod illa semper parvis laminis vel anulis est connexa, hic integro metallo est fusus. Variae itaque sunt loricarum genera, ut plumata. Iustinus XLI, 2. de Parthis, quos Antonius debellavit, narrat: "Munimentum ipsis equisque loricae plumatae sunt, quae utrumque toto corpore tegunt. Quibus comparandus est Phrygius ille Chloreus apud Vergilium XI, 770:

Spumantemque agitabat ecum, quem pellis aenis

In plumam squamis auro conserta tegebat. Servius:,,Cataphractum eum fuisse significat. Cataphracti autem equites dicuntur, qui et ipsi ferro muniti sunt et equos similiter munitos habent, de quibus Salustius: Equis paria operimenta erant, quac liutea ferreis laminis in modum plumae adnexuerant.<< Sed ex illo ipso Maronis loco efficitur deinde squamata. Pellis enim aenis squamis auro conserta erat. Cf. IX, 707:

Nec duplici squama lorica fidelis et auro

Sustinuit.

ubi Servius recte: i. e. duplicibus squamis aureis.« Quod deinde addit: "Squamae autem sunt loricarum catenae in modum squamae compositae << rem non acu tetigisse videtur. Squamae potius sunt lamellae, ita formatae, quales piscium vel anguium esse solent. Cf. Gell. II, 6. Talem duplicem squamarum vel potius catellarum texturam significare videtur poeta XII, 375. memorans bilicem loricam, cui adiungas VII, 639:

Loricam.

Clipeumque auroque trilicem

(Quam non linteam esse posse, ex auro adiecto vides) et III, 467: Loricam consertam hamis auroque trilicem.

ubi Servius: >»Hamis autem catenis significat.« V, 259:

Levibus huic hamis consertam auroque trilicem
Loricam.

Huc quoque pertinere videtur X, 313., ubi Aeneas Theroni

Gladio perque aerea suta,

Per tunicam squalentem auro, latus hausit apertum.

Servius: »Tunicam squalentem splendentem loricam. Quae quum ita sint, quid memoremus VIII, 621. Aeneae

Loricam ex aere rigentem

Sanguineam ingentem?

At Turni armaturam nonne miremur XII, 87:

Ipse dehinc auro squalentem alboque orichalco
Circumdat loricam umeris.

Orichalcum metallum pretiosissimum quale fuerit, naturae scrutatoribus relinquendum existimo. Loricam igitur Turnus hic induit auream, contra XI, 487:

Iamque adeo Rutulum thora ca indutus aenis

Horrebat squamis.

Cur poeta hoc loco thoracem nominaverit, quum e squamis aenis conserta potius sit lorica, neque metri necessitas ipsum coegerit, in quaestionem possit venire. Sed in talibus poesi quoque aliquid concedendum esse existimo. Idem sibi vindicavit in lorica plumata nominanda Statius Theb. XI, 543:

Qua male iam plumis imus tegit inguina thorax,
Rarius vero a Vergilio thorax memoratur.
VII, 633:

Alii thoracas aenos

Aut levis ocreas lento ducunt argento.

Bello imminente

unde materiam saltem conspicis. Ceteri loci X, 337. XI, 9. XII, 311. nil habent, quod explicatione egeat. Silentio tamen non praetereundam duco, quam Cyclopes fabricant, VIII, 435:

Aegidamque horriferam, turbatae Palladis arma,
Certitim squamis serpentum auroque polibant,
Conexosque anguis ipsamque in pectore divae
Gorgona, desecto vertentem lumina collo.

Quam descriptionem ut ab artis monumentis expressam esse intimo sensu percipias, conferas C. O. Mülleri et Oesterleii monumenta artis antiquae. Gottingae. II, 2. Tab. 19. sq.

S. 31.

De clipeo, scuto, parma, peita, cetra, ancili.

Corporis tegumentum, quod non galea, lorica ocreis omninoque quasi quodam vestitu bellico constabat, apud Homerum duplicem habet formam, unam maiorem, altiorem, oάxos, qua heroes fortiores utuntur, alteram minorem, leviorem, doлida, qua debiliores membra tucbantur. Quod inter oάxos atque donida discrimen constantissimum nondum satis perspectum vix duobus in Iliade locis non conspicitur. Maior in pugna Vergiliana obviam se fert copia. Non bina enim, sed quina specie colli, bracchiorum ventrisque tegumentum effictum esse videmus, ita ut omnis e bellorum Romanorum armorumque vario genere usus a Marone in carminis commodum sit exhaustus.

1. Clipeus, qui magnitudine et materia ad oάxos Homericum

Lersch antiquitates Vergilianae.

5

« PreviousContinue »