Page images
PDF
EPUB

S. 20.

Vergilius quid de bello senserit.

Omnium non solum, qui religione et philosophia eruditi sunt, sed summorum poetarum antiquorum etiam, qui magnas res gestas carminum gloria celebrarunt, nemo fere unquam dubitavit, quin bellum hominum sit humano consortio indignum, sed ad coercen-das rudium populorum libidines necessarium adhuc et patriae amore, iustitia, more sanciendum ac sancitum. Considerato Homerum! Quantis laudibus heroes fortissimi ab illo sunt elati, at quanta animi tristitia deplorati casus στυγεροῦ πολέμοιο, λευγαλέ οιο κ. τ. λ.? Πόλεμον vocat κακόν, πολύδακρυν. Quod quamvis hic illic e feminarum mente de viris lugentium sit dictum, attamen non raro suum in funera illa odium manifesto prodit. Par fere Vergilii erat animus. Qui quamvis gentis fuerit Romanae ad omnem bellicam artem promptissimae, apud quam Iani templum bis tantum clusum, natura tamen molliore, agro bis sibi erepto ac taedio quodam de continua per omne fere vitae suae spatium sanguinis civilis profusione eo ductus est, ut gravius etiam abhorreret. Triplici ratione illud incusat. Primo eius tristitiam appellat. Cf. Eclog. VI, 6:

Namque super tibi erunt, qui dicere laudes, Vare, tuas cupiant, et tristia condere bella. Aen. VII, 325:

[Allecto] cui tristia bella Iraeque insidiaeque et crimina noxia cordi.

Cf. V, 411. XI, 589. 215:

Hic matres miseraeque nurus, hic cara sororum
Pectora maerentum, puerique parentibus orbi,
Dirum exsecrantur bellum.

Insaniam deinde vocat VII, 461:

Saevit amor ferri et scelerata insania belli.

VII, 550:

Accendamque animos insani Martis amore. VIII, 327:

Et belli rabies et amor successit habendi.
Eclog. X, 44:

Nunc insanus amor duri me Martis in armis
Tela inter media adque adversos detinet hostis.

Insania quoque et furore quodam Bacchico matres Latinae VII, 395. agitantur bellumque cient, insania Turnus VII, 460., ipse Aeneas non nisi coactus ad arma accedit. Crimen denique bellum esse inprimis civile adfirmat. Sceleratam iam animadvertimus belli insaniam. In diris, quae profecto a Vergilio nostro sunt conditae, 80. exclamat:

Piscetur nostris in finibus advena arator,

Advena, civili qui semper crimine crevit,
O male devoti praetorum crimine agelli,
Tuique inimica tui semper discordia civis,

Aen. VII, 339:

Disice compositam pacem, sere crimina belli. Hortatur ad concordiam Fcl. I, 72:

Produxit miseros!

Aen. VI, 833:

En, quo discordia civis

Ne, pueri, ne tanta animis adsuescite bella,

Neu patriae validas in viscera vertite viris.

Attamen tanto ipse Romae aeternae amore ac reverentia imbutus vel potius perfusus erat, ut omne bellum ad augendam ipsius gloriam indictum iustum fore crediderit. Tale quid spirant verba VI, 852:

Tu regere inperio populos, Romane, memento;
Hae tibi erunt artes, pacisque imponere morem,
Parcere subiectis et debellare superbos.

His addam, quod poeta in illa de Saturnia aetate redeunte somnio
Eclog. IV, 35. altera bella memorat, quibus magnus Achilles ad
Troiam mittatur, sed Aen. 1, 293. aeternam pacem statuit:
Dirae ferro et compagibus artis

Claudentur Belli portae; Furor impius intus

Saeva sedens super arma et centum vinctus aenis
Post tergum nodis fremet horridus ore cruento.

Cf. Plin. N. H. XXXV, 36, 16: [Apellis mirantur],,item Belli imaginem, restrictis ad terga manibus, Alexandro in curru

triumphante. Quas utrasque tabulas divus Augustus in fori sui partibus celeberrimis dicaverat simplicitate moderata." Quam tabulam veri est simile poetam nostrum conspexisse.

S. 21.

De belli indictione.

Numa teste Livio 1, 32., ne,,gererentur solum, sed etiam indicerentur bella aliquo ritu, ius ab antiqua gente Aequicolis, quod nunc fetiales habent, descripsit, quo res repeterentur —— Fieri solitum, ut fetialis hastam ferratam aut sanguineam praeustam ad fines eorum ferret, et non minus tribus puberibus praesentibus diceret....... id ubi dixisset, hastam in fines eorum emittebat." Apud Gellium XVI, 4:,,Cincius de re militari fetialem populi Romani bellum indicentem hostibus telumque in agrum eorum iacientem hisce verbis uti scripsit.....“ Ad Ancum Martium hunc morem refert Servius ad Aen. X, 14:,,Ancus Martius quum videret, populum Romanum ardentem amore bellorum plerumque inferre bella gentibus nulla iusta exstante ratione et exinde pericula gravia creari misit ad gentem Acquicolanam et accepit iura fetialia, per quae bellum indicebatur hoc modo, sicut etiam de Albanis rettulit Livius. Nam si quando homines vel animalia ab aliqua gente rapta essent populo Romano, cum fetialibus id est sacerdotibus, qui faciendis praesunt foederibus, proficiscebatur etiam pater patratus, et ante fores stans clara voce dicebat belli causam et nolentibus res raptas restituere vel auctores iniuriae tradere iaciebat hastam, quae res erat pugnae principium." Cf. Paullus ex Festo s. v. Bellona. Habes itaque morem vere Italum apud Vergilium, ubi Turnus viginti lectis equitum comitatus IX, 52:

En! ait et iaculum attorquens emittit in auras,
Principium pugnae.

neque vero XII, 266. ubi Tolumnius augur ad pugnam exhortaturus:

Dixit et adversos telum contorsit in hostes.

quippe quum hic potius unum vulnerando foedus modo ictum rumpat. Adde Ovid. Fast. VI, 207:

Hinc solet hasta manu, belli praenuntia, mitti,

In regem et gentes quum placet arma capi,

Causam adfert Varro in Caleno (Serv. Dan. Aen. IX,53.): „Duces quum primum hostilem agrum introitum ierant, ominis causa prius hastam in eum agrum mittebant, ut castris locum caperent."

Neque etiam sine ratione poeta Turno viginti equites socios

videtur attribuere. Quid? hic numerus omni significatione caret? Nihil de hac re Servius monet alias harum rerum tam curiosus. Sed quum indictio fetialium sit officium, Turnus itaque quasi fetialium princeps vel pater patratus sit existimandus: viginti illos comites fetiales sint oportet. At teste Nonio Varro de vita P. R. II. (fr. p. 246.) quattuor tantum nominat:,,Itaque bella et tarde et nagna licentia suscipiebant, quod bellum nullum nisi pium putabant geri oportere, prius quam indicerent bellum iis, a quibus iniurias factas sciebant, fetiales legatos res repetitum mittebant quattuor, quos oratores vocabant," Sed idem Varro eodem laudante grammatico III. (fr. p. 246.) omnem difficultatem extricat haec adferens: >>Si cuius legati violati essent, qui id fecissent, quamvis nobiles essent, uti dederentur civitati statuerunt, fetiales que viginti, qui de his rebus cognoscerent, iudicarent et statuerent, constituerunt «

S. 22.

De classico.

Magna inter Homericas Vergilianasque proeliorum descriptiones illa intercedit differentia, ut apud Graecum ars musica ad hilarandam fere solum vitam humanam appareat, citharaque fere vel lyra contineatur, apud Romanum poetam praecipuus sit in re militari usus. Huc ante omnia pertinet mos signi dationis, quum vel pugna concurrendum vel castris decedendum, vel in aliud opus militare sit incumbendum. Aen. III, 239:

Dat signum specula Misenus ab alta
Aere cavo. Invadunt socii, et nova proelia temptunt

III, 519:

Dat clarum e puppi signum, nos çastra movemus. XI, 474:

Bucina.

XII, 129:

Bello dat signum rauca cruentum

Utque dato signo spatia in sua quisque recessit. Dea Allecto VII, 513:

Pastorale canit signum,

quo bellum incenditur, IX, 394 :

Audit equos, audit strepitus et signa sequentum,

Qui vero bello ipso imminente instrumentorum strepitus editur, voce propria classicum appellatur. Inde VII, 637: Classica iamque sonant, it bello tessera signum.

ubi Servius male: »Bene posuit amphiboliam; nam classicum dicimus et tubam ipsam et sonum. Classicum autem est flexilis tuba.<< Melius Vegetius II, 22: "Classicum item apellatur, quod bucinatores per cornu dicunt. Hoc insigne videtur imperii, quia classicum canit imperatore praesente, vel quum in militem capitaliter animadvertitur, quia hoc ex imperialibus legibus fieri necesse est. Sive ergo ad vigilias vel angarias faciendas, sive ad opus áliquod, vel ad decursionem campi exeunt milites, tubicine vocante operantur, et rursus tubicine admonente cessant. Quum autem moventur signa, aut iam mota figenda sunt, cornicines canunt.« Unde non promiscue omnia instrumenta modo tubas, modo cornua, modo bucinas nominari, sed singula si non materia, at forma distingui patet. Inde Vergilius Aen. II, 313:

Exoritur clamorque virum clangorque tubarum. VII, 628:

Signaque ferre iuvat, sonilusque audire tubarum. VIII, 526:

Tyrrhenusque tubae mugire per aethera clangor.

ubi Servius: "Tyrrhenum clangorem dixit tubae ideo, quia apud Tuscos tubam constat inventam.« Quod confirmat Plinius N. H. VII, 57:,,Aeneam tubam [invenisse dicunt] Pisaeum Tyrrhenum." IX, 503:

At tuba terribilem sonitum procul aere canoro Increpuit; sequitur clamor, caelumque remugit. XI, 192:

It caelo clamorque virum clangorque tubarum. XI, 424:

Cur ante tubam tremor occupat artus? Georg. IV, 71:

Martius ille aeris rauci canor increpat, et vox

Auditur fractos sonitus imitata tubarum.

Tubam aere confectam essc, iam ex Vergilio ipso patet; Formam describit Vegetius III, 5: „Tuba, quae directa est, appellatur." (Cf. Col. Traian. nr. 83.). Ovid Metam. 1, 98:

Non tuba directi, non aeris cornua flexi,

Non galeae, non ensis erant.

Errant Gellius V, 8. et Macrobius VI, 8.

Tubicen quoque existi

mandus est apud Vergilium Misenus ille Aeolides VI, 164:

quo non praestantior alter

Aere ciere viros, Martemque accendere cantu.

ubi aes non dubito, quin de tuba dictum sit, quoniam Vegetio

« PreviousContinue »