picturae nudabatur interior. (Unde perite utrumque tetigit dicens: Versis discedat frontibus, singula singulis complectens sermonibus.) Quod Varro et Suetonius commemorant." De machinis versatilibus cf. Vitruv. V, 6, 8. Alterum versum Servius interpretatur: ,Hoc secundum historiam est locutus. Nam Augustus, postquam vicit Britanniam, plurimos de captivis, quos abduxerat, donavit ad officia theatralia, dedit etiam aulaea i. e. velamina, in quibus depinxerat victorias suas et quemadmodum Britanni ab eo donati eadem vela portarent, quac revera portare consueverant. Quam rem mira exprimit ambiguitate dicens: intexti tollant. Nam in velis ipsi erant picti, qui eadem vela portabant.“ # Extremo loco in oppido vel colonia aedificanda de hac enim oratio erat digressa similitudo et platearum et vicorum et ipsius nominis cum urbe patria erit spectanda. Non raro enim coloni non solum urbis nomen, sed fluminis etiam retinuere, deinde forum, alia ad eandem speciem aedificavere. Talis apud Helenum est rerum condicio III, 349: Procedo, et parvam Troiam simulataque magnis ubi Servius:,,Multi putant, Aeneam de ea venisse ad Epirum et e temptantur, oppidorum rationem aliquam ad nomen vel ducis vel Troiae habent; in Thracia III, 16: Feror huc, et litore curvo Moenia prima loco, fatis ingressus iniquis, in Creta III, 132: Ergo avidus muros optatae molior urbis, Pergameamque voco, et laetam cognomine gentem in Sicilia Beroe V, 634. mulieres ita exacerbat: Nullane iam Troiae dicentur moenia? nusquam Nautes, qui urbis ibi condendae consilium Aeneae dat, V, 718. ait: ab Aceste scilicet ibi iam habitante, quae postea Segesta appellata est. Quapropter V, 756. non de nomine, sed de patria, quae quasi restituta et reddita est, accipiendum est, quum Aeneas: Esse iubet. hoc Ilium et haec loca Troiam Quomodo urbs, quam Aeneas VII, 157. castrorum in modum condit, ex Vergilii mente fuerit nominata, ex carmine ipso non patet, quamquam Servius Troiam putat atque ad hanc sententiam confirmandam IX, 644: Nec te Troia capit. laudat. Cf. idem ad IX, 48: »Urbi Troiae, quam fecerat Aeneas castrorum in morem,« Verum versuum nexus aliud videtur efficere, quum Apollo Ascanium, qui primum hostem occiderat, hortetur: Macte nova virtute puer, genitus es diis et geniturus deos, nec te capit Troia, i. e. maior es, quam patria, unde oriundus es. Ad novam illam urbem vehementer dubito an Apollo respexerit. Etiam X, 26: Muris iterum imminet hostis Nascentis Troiae. de Troia quasi renata accipiendus erit, quemadmodum Venus X, 60. Xanthum et Simoenta Troianis ut reddat, Iovem obsecrat et X, 213: Tot lecti proceres ter denis navibus ibant Troiae nomen pro Troianorum intelligi probe potest. Ceterum Albam I, 271. et III, 392. ab alba sue dictam, Romanosque a Romulo I, 277. vix huc referendos esse censemus. |