Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

picturae nudabatur interior. (Unde perite utrumque tetigit dicens: Versis discedat frontibus, singula singulis complectens sermonibus.) Quod Varro et Suetonius commemorant." De machinis versatilibus cf. Vitruv. V, 6, 8. Alterum versum Servius interpretatur: ,Hoc secundum historiam est locutus. Nam Augustus, postquam vicit Britanniam, plurimos de captivis, quos abduxerat, donavit ad officia theatralia, dedit etiam aulaea i. e. velamina, in quibus depinxerat victorias suas et quemadmodum Britanni ab eo donati eadem vela portarent, quac revera portare consueverant. Quam rem mira exprimit ambiguitate dicens: intexti tollant. Nam in velis ipsi erant picti, qui eadem vela portabant.“

#

Extremo loco in oppido vel colonia aedificanda de hac enim oratio erat digressa similitudo et platearum et vicorum et ipsius nominis cum urbe patria erit spectanda. Non raro enim coloni non solum urbis nomen, sed fluminis etiam retinuere, deinde forum, alia ad eandem speciem aedificavere. Talis apud Helenum est rerum condicio III, 349:

Procedo, et parvam Troiam simulataque magnis
Pergama et arentem Xanthi cognomine rivom
Adgnosco, Scaeaeque amplector limina portae.

ubi Servius:,,Multi putant, Aeneam de ea venisse ad Epirum et
ibi haec loca per licentiam poeticam esse conficta. Varro Epiri se
fuisse tradit, et omnia loca iisdem dici nominibus, quae poeta com-
memorat, se vidisse: unde apparet haec non esse fabulosa." De
quorum veritate etsi dubitantior aliquis scrupulum possit iniicere,
nihilominus talia nomina in coloniis mansisse, inde vides, quod Cato
primum in Italia ab Aenea conditum oppidum Troiam esse appel-
latam tradidit. Cf. Serv. ad Aen. VII, 158. Dionys. Halic. A. R.
1, 53: Τελευτώντες δὲ ἀφικνοῦνται τῆς Ἰταλίας εἰς Λωρεντόν
ἐνθα τῆς πλάνης παυσάμενοι, χάρακα ἔθεντο· καὶ τὸ χωρίον, ἐν ᾧ
κατεστρατοπεδεύσαντο, ἐξ ἐκείνου Τροία καλεῖται: ἀπέχει δὲ τῆς
θαλάττης. ἀμφὶ τοὺς τέτταρας σταδίους. Secundum Livium I, 1.
aquoque, quae ab Antenore in intimo maris Hadriatici sinu con-
dita est, Troiae nomen habuit. Inde nomen variorum, quae ab Aenea

e

[ocr errors]

temptantur, oppidorum rationem aliquam ad nomen vel ducis vel Troiae habent; in Thracia III, 16:

Feror huc, et litore curvo

Moenia prima loco, fatis ingressus iniquis,
Aeneadas que meo nomen de nomine fingo.

in Creta III, 132:

Ergo avidus muros optatae molior urbis,

Pergameamque voco, et laetam cognomine gentem
Hortor amare focos arcemque attollere tectis.

in Sicilia Beroe V, 634. mulieres ita exacerbat:

Nullane iam Troiae dicentur moenia? nusquam
Hectoreos amnis, Xanthum et Simoenta, videbo?

Nautes, qui urbis ibi condendae consilium Aeneae dat, V, 718. ait:
Urbem appellabunt permisso nomine Acestam.

ab Aceste scilicet ibi iam habitante, quae postea Segesta appellata est. Quapropter V, 756. non de nomine, sed de patria, quae quasi restituta et reddita est, accipiendum est, quum Aeneas:

Esse iubet.

hoc Ilium et haec loca Troiam

Quomodo urbs, quam Aeneas VII, 157. castrorum in modum condit, ex Vergilii mente fuerit nominata, ex carmine ipso non patet, quamquam Servius Troiam putat atque ad hanc sententiam confirmandam IX, 644:

Nec te Troia capit.

laudat. Cf. idem ad IX, 48: »Urbi Troiae, quam fecerat Aeneas castrorum in morem,« Verum versuum nexus aliud videtur efficere, quum Apollo Ascanium, qui primum hostem occiderat, hortetur: Macte nova virtute puer, genitus es diis et geniturus deos, nec te capit Troia, i. e. maior es, quam patria, unde oriundus es. Ad novam illam urbem vehementer dubito an Apollo respexerit. Etiam X, 26:

Muris iterum imminet hostis

Nascentis Troiae.

de Troia quasi renata accipiendus erit, quemadmodum Venus X, 60. Xanthum et Simoenta Troianis ut reddat, Iovem obsecrat et X, 213:

Tot lecti proceres ter denis navibus ibant
Subsidio Troiae.

Troiae nomen pro Troianorum intelligi probe potest. Ceterum Albam I, 271. et III, 392. ab alba sue dictam, Romanosque a Romulo I, 277. vix huc referendos esse censemus.

II.

De re militari.

Arma Latinus habeto.

XII, 192.

« PreviousContinue »