Page images
PDF
EPUB
[blocks in formation]

S. 1.

De reipublicae forma.

Omnis reipublicae administratio triplici tantum specie potest esse constructa, ita ut vel uni soli summa rerum gerendarum cura, vel pluribus vel denique omnibus sit mandata.

Primam Aristoteles

appellat βασιλείαν, alii μοναρχίαν, secundam ἀριστοκρατίαν, tertiam Tolτεiav, alii dnuongariav. Apud nullum vero populum, per nullam fere aetatem vel βασιλεία sola, vel αριστοκρατία, vel πολιτεία integra conspicitur. Ipso Homerico aevo in universum quidem ẞaohɛis erant, sed optimatium consilio coercebantur; minore opulentia populus gaudebat. Quaeritur, quisnam apud Vergilium sit ordo ac status.

[ocr errors]

Tribus tantum modis poeta Romanus in hoc constituendo vel potius indicando si modo memoria tenemus, in carmine pangendo non omnia semper ex composito fingi et ad exactam regulam revocari ad speciem fixam et firmam eliciendam poterat deduci. Vel enim Homero auctore omnia ad huius rettulit exemplum, vel poetis posterioribus delenitus ad Graecam delineavit normam, vel fabulis et narrationibus antiquis in animum haustis Romanae reipublicae condiciones versibus suis intexuit. Ab Homero iam eo dissentit, quod reges minime per primores prohibeantur, a posterioribus, quod verae Graecorum disciplinae nulla in ipso certa constent vestigia, ita ut poeticum quoddam regnum evadat, nullo unquam tempore omnino a Romanis receptum, sed partim ex antiquissima Romuli, Numae regumque aliorum memoria, partim e novissima sub Augusto rerum conversione et constitutione non sine consilio, adulatione et rerum futurarum praesensione mire compositum. Ita enim reges omnia, quae ad rem publicam, militarem, sacram pertinent, digerunt atque efficiunt, ut nemo fere primorum ullam aliam movere audeat sententiam, populus vero omnem perdiderit aucto

ritatem. Reges dico. Reges Pelasgi I, 624. commemorantur. Quotiens Aencas, qui ducis potius nomine dignus erat, regis nomen accipit? (Vide I, 544. 553. 575. VI, 55. VII, 220. 267. VIII, 12. XI, 230. al.) Quotiens Turnus? (v. g. IX, 327. 369.) Quotiens Evander ac Latinus? Nonne V, 758:

gaudet regno Troianus Acestes?

Nonne eum, qui idem vates est, III, 295. audimus:
Priamiden Helenum Graias regnare per urbes?

Nonne Rhamnes IX, 327:

Rex idem et regi Turno gratissimus augur.

III, 80:

Rex Anius, rex idem hominum Phoebique sacerdos?

Nonne Dido regina? Interdum vero pro regis nomine tyranni denominatio ita usurpatur, ut VII, 266. ex ore regis Latini de

Aenea:

Pars mihi pacis erit dextram tetigisse tyranni.

et VII, 342. de rege Latino ipso:

Alta petit.

Laurentis tecta tyranni

vix ullum in se complectatur probrum, alias autem non sine ignominia et crudelitatis nota dicatur. Ita de Mezentio VIII, 483:

Quid memorem infandas caedes, quid facta tyranni
Effera.

ex ore Turni de Aenea XII, 75:

Nuntius haec Idmon Phrygio mea dicta tyranno

Haud placitura refer.

Denique eum etiam singularem nobis poeta proposuit ordinem, ut unus rex alterum in regni societatem vocet, unus populus alteri solum et connubium largiatur. Cuius rei praeclarissimum rex Latinus exhibet exemplum, qui VII, 256. Aeneam videt fatis

Portendi generum paribusque in regna vocari
Auspiciis.

qui XI, 316. agrum etiam Teucris cessurus est et 321. exclamat : Foederis aequas

Dicamus leges, sociosque in regna vocemus.

Ad quam societatem nequaquam fabula illa notissima de Eteocle et Polynice aliisve, sed poetam patriae suae historia deductum esse reor. Etenim cui non Romuli et Tatii, populi Romani Sabinique coniunctio in mentem veniat? A Sabinis vero sacra religionemque potissimum esse profecta, non solum numina illa Tatii varia apud Dionysium A. R. II, 50. memorata, v xake

πὸν ἐξειπεῖν Ἑλλάδι γλώττῃ τὰ ὀνόματα, sed Numae etiam a Sabina videlicet gente oriundi omnia clamant instituta, ita ut a vero non aberremus statuentes, a Romulo Romanisque arma praesertim esse tractata. Quod si tale duplex ut ita dicam momentum atque elementum in gente illa Romanorum antiquitus confusa nostra quoque aetate agnoverunt rerum gestarum indagatores, nonne memoratu dignum est, ipsius Vergilii testimonio talem differentiam iam esse adoptatam? Etenim Aeneas XII, 190. foedus patraturus et in sollemnia verba iuraturus ait:

Nec mihi regna peto; paribus se legibus ambae

Invictae gentes aeterna in foedera mittant.

Sacra deosque dabo; socer arma Latinus habeto,

Inperium sollemne socer.

Etiam II, 293. Troia Aeneae sacra suosque Penates commendat, atque omnis fere Aeneidis materia in diis religionibusque e Phrygia Italiam transvehendis constat; nusquam vero, quantum scio, talis rerum divinarum et militarium divisio tam dilucide est expressa. Latinus enim arma teneto et sollemne imperium. Lucem adfert Livias I, 13. de Sabinorum Romanorumque coniunctione narrans. Inde ad foedus faciendum duces prodeunt, nec pacem modo, sed et civitatem unam ex duabus faciunt, regnum consociant, imperium omne conferunt Romam.<<

Aequale sed multis tamen rationibus diversum est regni Punici ac Troiani consortium Didonis Aeneaeque connubio inceptum. Iam Anna IV, 44. sperat fore, ut Teucrorum armis Punica se gloria attollat. Iuno IV, 102. cum Venere altercatur:

Communem hunc ergo populum paribusque regamus

Auspiciis; liceat Phrygio servire marito,

Dotalisque tuae Tyrios permittere dextrae.

(paribus auspiciis, ut VII, 256.) cui Venus respondet IV, 110:
Sed fatis incerta feror, si Iuppiter unam
Esse velit Tyriis urbem Troiaque profectis
Miscerive probet populos, aut foedera iungi.

Iarbas IV, 214. Didonem increpat, quod

dominum Aenean in regna recepit.

ipsa denique Dido Aeneam IV, 373:

Nusquam tuta fides. Eiectum litore, egentem

Excepi et regni demens in parte locavi.

Revera autem haec societas non rite peracta, quemadmodum illa etiam inter Aeneam Acestemque amicitiae magis et foederis nomine quam regni societatis est comprehendenda. Id igitur teneto,

« PreviousContinue »