Page images
PDF
EPUB

S. 71.

De moribus antiquis.

In omni vita Romanorum privata inerat reverentia quaedam et laus morum antiquorum; prisca virtus, prisca frugalitas, iustitia, continentia non sine verecundia quadam nominabantur, atque a poetis inprimis principibus honoris causa celebrabantur. Iam Ennius dixit:

Moribus antiquis res stat Romana virisque. Ioculatur Plautus Capt. I, 1, 27:

Ille demum antiquis est adulescens moribus, Quoius nunquam voltum tranquillavi gratiis. Trinum. II, 2, 19:

Meo modo et moribus vivito antiquis.

Terent. Adelph. III, 3, 89:

Homo antiqua virtute ac fide.

Horat. carm. saec. 57:

Iam Fides et Pax et Honor Pudorque

Priscus et neglecta redire Virtus

Audet.

Amata Latinum interrogat VII, 365:

Quid tua sancta fides? Quid cura antiqua tuorum? Tali ratione Vergilius quoque Marcellum laudat VI, 879: Heu pietas, heu prisca fides, invictaque bello

Dextera.

Ob eosdem mores antiquos pietatem, iustitiam, fortitudinem Aeneas laudatur I, 544:

Rex erat Aeneas nobis, quo iustior alter,

Nec pietate fuit, nec bello maior et armis.

atque in universum est animadvertendum, has tres esse virtutes a Vergilio maxime laudatas, quibus frugalis quaedam in omni vita continentia quarto loco accedat.

IVSTITIA in agendo, quae in verbis fides ab ipso appellatur, innumeris locis a pocta praecipitur. In inferis VI, 618:

Phlegyasque miserrimus omnis

Admonet et magna testatur voce per umbras:

Discite iustitiam moniti . .

Aeneas laudibus ob hanc effertur et l. I. et XI, 125:
Vir Troiane, quibus caelo te laudibus aequem?
Iustitiaene prius mirer, belline laborum?
ubi fortitudo opponitur. Alii etiam II, 426:

Caedit et Rhipeus, iustissimus unus
Qui fuit in Teucris et servantissimus aequi.

ubi aequitas additur. VII, 585:

Seniorque Galaesus,

Dum paci medium se offert, iustissimus unus

Qui fuit Ausoniisque olim ditissimus arvis.

Troiani, qui Romanorum maiores, semper iustitia insignes a Marone perhibentur, Graeci contra ob iniustitiam, ob insidias dolosque vituperantur praesertim in illa Aeneae de Troiae excidio narratione. Iam Dido I, 753:

Immo age, et a prima dic, hospes, origine nobis
Insidias, inquit, Danaum.

Cf. II, 36. 65. 310. II, 44. 152:

Ille dolis instructus et arte Pelasga.

Poeta de sui temporis iniustitia queritur Georg II, 473:

Extrema per illos

Iustitia excedens terris vestigia fecit.

Ibi adhuc II, 467: nescia fallere vita. Cul. 524:

Et rure recessit

Iustitia et prior illa fides?

Aen. 1, 603:

Si quid

Usquam iustitiast et mens sibi conscia recti.

II, 142:

Per, si quast, quae restet adhuc mortalibus usquam
Intemerata fides.

IV, 373:

Nusquam tuta fides.

Sperat poeta, fore ut aliquando in terram redeat. Cecinit iam in Eclog. IV, 6:

Iam redit et Virgo, redeunt Saturnia regna

Virginem Astraeam puta; in Augusti principatu Aen. I, 292:
Cana Fides et Vesta, Remo cum fratre Quirinus

Iura dabunt.

Attamen alia est quaestio, utrum poeta, quam in ipso Aenea praedicare voluit, iustitiam revera ita servaverit, ut omnes ipsius actiones ad hanc quasi obrussam examinatae fidem incorruptam revera prodant. Patet, Aeneam in omni vita ab ipso ut Augusti exemplar adumbrari. Sed in his laudibus poeta magnopere lapsus est. Quae enim fabulae ab ipso exprimendae perhibuerunt, quaeque exprimere ipse voluit, ea sibi contrarie erant opposita. Quae enim ista est iustitia, quod Aeneas uxorem Creusam relinquit, voluptate delinitus Didonem, quae omnibus eum donis, honoribus cumulat, stupratur, dehinc deserit Mercurio compellante, quod Turno sponsam eripit, deinde eum occidit! At - haec omnia deorum voluntate, fato eum Italiam compellente excusantur, cuius observantia pietatem Aeneae efficit.

II. PIETAS quoque a Marone commendatur VI, 620:
Discite iustitiam moniti et non temnere divos.

Innumeris locis Aeneas ob eam quoque miro modo celebratur, quos enumerari supervacaneum est. Ipse se Aeneas pium nominat, eundem poeta pietate insignem. Verum si hic quoque, quae eius fuerit pietas, quaeramus, inest animo herois reverentia quaedam nimia fortasse erga omnem divinae voluntatis factam sibi mentionem; prodigia omnia, somnia quaecunque sectatur, deos apparentes audit; sacrificia cum anxietate metuque ubicunque peragit, quibus peragendis et docendis etiam Romanae superstitionis maximus auctor a scriptoribus describebatur et a poeta describitur. In his quoque Augustus, nisi fallor, animo Maronis obversatus est, qui (Sueton. 75.) "festos et sollemnes dies profusissime, nonnunquam ioculariter tantum, celebrabat,« qui (Sueton. 92.) "auspicia quaedam et omina pro certissimis observabat.« Denique Aeneas Anchisem e Troia humeris exportat, quod nobis risum potius, quam admirationem movet; sed fabulis Romanis numisque erat sancitum. Deest in hac pietate omnis fere libera rerum gestarum appetentia ac voluntas. Clementiam quoque et liberalitatem poeta delineandam sibi proposuit partim ludis Sicilianis instruendis, partim pace olim concedenda; sed ea quoque animum lectoris non eo, quo voluit, adfectu tangunt.

[ocr errors]

III. FORTITVDO de Aenea quoque praedicatur, quo nemo (I, 545.) bello maior et armis, quem mirantur (XI, 126.) belli laborum gratia, qui arma in Troiae incendio arripit multos occisurus, qui Turnum trucidat. Cf. XI, 283:

Experto credite, quantus

In clipeum adsurgat, quo turbine torqueat hastam. Verum enim vero acrius dispicienti ila maxime deesse videbitur regi Troiano virtus. Ubique enim non ipsius merita factaque res ad eventum perducunt, sed deorum interventus; lamentatur interdum heros feminae potius more, quam viri,-ignem per naves sparsum Iuppiter pluvius restinguit,—in infernos duce fabuloso quodam ramo descendit, auxilia ubique conquirit, caelitum semper numine fretus omnia perficit. Ubi periculis cingitur, aliorum manu eripitur. Quantopere Turnus distat! Quam fortis ille atque acer, qui sup quodam impulsu, sua ira accensus patriam terram ab advenis defendere, sponsam sibi e manu externi cuiusdam advenae servare conatur! Non dubito, quin poeta eum voluerit macula aliqua notare, attamen evasit revera non poetica quaedam phantasiae fictio, sed viri fortis imago, qui calamitate paene oppressus animum indefatigatum, inconcussum exhibet. Quodsi Turnum victum palmas tendisse XII, 936. narrat, quum non conveniat omni eius consuetudini et indoli, lector poetae fidem derogat. Camillae quoque viraginis audacia et fortitudo felicius carmini videtur esse intexta. Ceterum descriptione interdum ornatissima usus est Vergilius in simplici et infucata illa antiquorum populorum virtute describenda v. g. quam Numanus laudat Italorum IX, 603:

Durum ab stirpe genus natos ad flumina primum
Deferimus saevoque gelu duramus et undis;
Venatu invigilant pueri, silvasque fatigant;
Flectere ludus equos et spicula tendere cornu.
At patiens operum parvoque adsueta iuventus
Aut rastris terram domat, aut quatit oppida bello
usque ad v. 613. Italiam praedicat Georg. II, 167:

[ocr errors]

Haec genus acre virum, Marsos pubemque Sabellam,
Adsuetumque malo Ligurem, Volscosque verutos
Extulit, haec Decios, Marios magnosque Camillos.
II, 530:

Corporaque agresti nudant praedura palestrae.

Temporibus luxurie marcentibus poetae talia amant et prae se ferunt priscae virtutis exempla.

« PreviousContinue »