Page images
PDF
EPUB

Capreoli, sparsis etiam nunç pellibus albo ; Bina die siccant ovis ubera; quos tibi servo. III, 44:

Et nobis idem Alcimedon duo pocula fecit. cf. 36. Aen. V, 266:

Tertia dona facit geminos ex aere lebetas.

99

Cic. Verr. IV, 14, 32: „Binos [scyphos sigillatos] habebam." 18, 38: De hoc Verri dicitur, habere eum perbona toreumata, in his pocula duo quaedam, quae Thericlea nominantur." 22, 49: ,,[Apposuerat] duo pocula non magna, verum tamen cum emblematis." V, 61:

306:

Bina bovom vobis Troia generatus Acestes

Dat numero capita in navis,

Gnosia bina dabo levata lucida ferro
Spicula.

quanquam hic numerus ad rem etiam militarem rationem quandam habeat, ut bina hastilia 557. IX, 263:

Bina dabo argento perfecta adque asperà signis
Pocula, devicta genitor quae cepit Arisba,

Et tripodas geminos, auri duo magna talenta.

Alii etiam ordines huius numeri, ut geminae columbae Veneris VI, 190. e mythologia, geminae flammae circum tempora Augusti e re augurali, alii aliunde petiti sunt.

III. Ternae erant res, quae rem divinam, sacra, magica praesertim attinent. Ipse poeta Eclog. VIII, 75:

unde 73:

Numero deus inpare gaudet.

Terna tibi haec primum triplici diversa colore
Licia circumdo, ter que hanc altaria circum
Effigiem duco -

Necte tribus nodis ternos, Amarylli, colores.
Cf. Tibull. I, 2, 54. Dido in sacris magicis IV, 510:
Ter centum tonat ore deos, Erebumque Chaosque
Tergeminamque Hecaten, tria virginis ora Dianae.
Ad agrorum per ambarvalia lustrationem Georg. I, 345:
Ter que novas circum felix eat hostia fruges.

De lustratione suovetaurili peragenda Dionys. Halic. A. R. IV, 22: Καθαρμὸν αὐτῶν ἐποιήσατο ταύρῳ καὶ κριῷ καὶ τράγῳ· τὰ δὲ ἱερεῖα ταῦτα τρὶς περιαχθῆναι περὶ τὸ στρατόπεδον κέλευσας κ. τ. λ. Ad lustrationem in funere peragendam Aeneas VI, 229:

Ter socios pura circumtulit unda.

De funere ipso VI, 506:

XI, 188:

Et magna Manis ter voce vocavi.

Ter circum accensos cincti fulgentibus armis
Decurrere rogos, ter maestum funeris ignem

Lustravere in equis, ululatusque ore dedere.

Deinde ter fieri dicuntur, quae eventum fallunt, quae frustra quaeque infausta fortuna aguntur. Quo dicendi genere totiens Vergilius usus est, ut fere in poeticam formulam fuerit versum.

neas Creusae spectro II, 792:

Ter conatus ibi collo dure bracchia circum; Ter frustra conprensa manus effugit imago. Cf. VI, 700. Hercules VIII, 230:

Ter totum fervidus ira Lustrat Aventini montem, ter saxea temptat Limina nequiquam; ter fessus valle resedit. Turnus X, 685:

Ter conatus utramque viam; ter maxuma Iuno

Continuit, iuvenemque animo miserata repressit.

Ae

Alias rationes, quae minus ad ritus moresque pertinent, omitto. IIII. Fateor me hoc in numero rationem certam nondum invenisse. Ad sacra inferna pertinere videtur, quod Aeneas VI, 243: Quattuor hic primum nigrantis terga iuvencos

Constituit.

ubi Donatus: "Numerus autem et color et reliqua, quae adhibentur, pertinent ad rationem sacrifici." X, 518:

Quattuor hic iuvenes; totidem, quos educat Ufens,
Viventis rapit, inferias, quos immolet umbris.

Georg. IV, 538:

Quattuor eximios praestanti corpore tauros,

Et intacta totidem cervice iuvencas.

Ad mortem fortasse praesagiendam dictum est, quod equus Troianus II, 242:

Quater ipso in limine portae

Substitit, adque utero sonitum quater arma dedere.

nisi hoc poetice dictum esse malis. Sed cur quattuor arae Neptuno V, 639? Servius putat propter quattuor navium duces positas esse. Utrum propter quadrigas, quibus vehitur? An propter vim subterraneam? Attamen etiam Georg. VI, 541. ad quattuor taurorum iuvencarumque immolationem praecipitur:

Quattuor his aras alta ad delubra dearum

Constitue.

Quattuor arae Eclog. V, 65., ut vidimus, in duo sunt paria distribuendae, itaque hoc quoque loco duo tauri cum duabus iuvencis Orpheo, duo Euridicae erunt tribuendi. Quattuor equos III, 537. ab Anchisa in gramine visos, et quibus Salmoneus invehitur VI, 587., iam supra ad triumphalem currum rettuli. Neque denique negligendum est, quod II, 610–623. quattuor numina, Neptunus, Iuno, Pallas, Iuppiter Troiae excidium parant. Teste Servio Aen. III, 12: "Dii magni sunt Iuppiter, Iuno, Minerva, Mercurius, qui Romae colebantur.<<

VII. Hic numerus propter siderum ratione in omni populorum vita magnam habuit vim. E locis Vergilianis paucos tantum seligendos esse duxi, qui ad Apollinem artemque musicam pertinent: Phoebo Dianacque VI, 38:

Nunc grege de intacto septem mactare iuvencos Praestiterit, totidem lectas de more bidentis. Threicius sacerdos 646:

Obloquitur numeris septem discrimina vocum. Eclog. II, 36:

Est mihi disparibus septem compacta cicutis

Fistula.

Septena tela X, 329. iam explicavimus. Aeneae septem naves I, 170. servantur; septem cervos 192. sternit et in illas naves distribuit. Anguis faustus V, 85:

Septem ingens gyros, septen a volumina traxit.

Talia in consuetudinem fere loquendi abeunt nullo consilio arcano inhaerente.

XII. Hic numerus, quum in mensibus anni, prodigiis (Sueton. Aug. 94:,,bis senis equis.") variisque Romanorum institutis fuerit adhibitus, variis rationibus a Vergilio quoque usurpatur. Ad menses anni pertinet Eclog. I, 43:

Hic illum vidi iuvenem, Meliboee, quotannis

Bis senos cui nostra dies altaria fumant.

Teste Macrobio I, 9: »Varro libro quinto (fr. p. 206.) rerum humanarum scribit, Iano duodecim aras pro totidem mensibus dedicatas.< Pertinent deinde ad originem a Sole avo, quod Latini tempora XII, 163:

Aurati bis sex radii fulgentia cingunt.

ad Romuli augurium duodecim cycni I, 393., ad publica instituta, quod XI, 133: bis senos pepigere dies indutiarum causa, ad alia reliqua.

XX. Viginti navibus Aeneas I, 381. Troia vectus est, bis denas ipsi restituturus est Latinus XI, 326., sed quod Dido I, 633: Sociis ad litora mittit

Viginti tauros, pinguis centum cum matribus agnos.

ut centum ad xaroußv pertinent, fortasse ad praeceptum aliquod sacerdotale est referendum. Nam apud Livium XLI, 28. ob res prospere gestas in Hispania ductu auspicioque Ap. Claudii proconsulis: "maioribus hostiis viginti sacrificatum." Viginti Turni comites IX, 48. supra ut fetiales cognovimus.

[ocr errors]

Quae restant, ut numeri triginta suum et annorum, trecentorum annorum partim ad historias fabulasque revocanda sunt, partim, ut numerus centenarius rationem nullam definitam. in se continent. Est aliquid semper poetae ingenio et lubidini concedendum.

IIII.

De vita privata.

Italiam! Italiam!

III, 523.

« PreviousContinue »