Page images
PDF
EPUB

Nec tempore eodem

Tristibus aut extis fibrae adparere minaces,

Aut puteis manare cruor cessavit.

De extis notissimum est, de rivis sanguinis cf. Liv. XXVI, 23: ,,Et in foro Sudertano sanguinis rivos per diem totum fluxisse.“ XXVII, 23: „Volsiniis sanguine lacum manasse." Cf. XXII, 1. 36. Verum Georg I, 480:

Et maestum inlacrimat templis ebur aeraque sudant,

Prius prodigium apud Liv. XL, 19: "Lanuvii simulacrum Iunonis Sospitae lacrimasse." XLIII, 13:,,Cumis in arce Apollo triduum ac tres noctes lacrimavit." Alterum apud Iul. Obseq. 62. ad annum V. C. DCXC:,,Simulacrum Martis sudavit." Ael. Lamprid. vita Commodi Ant. 16:,,Herculis signum aeneum sudavit in Minucia per plures dies." Cic. divin. I, 43: „,Quid? quum Cumis Apollo sudavit, Capuae Victoria?" Neque tamen crediderim, omnia illa prodigia, quae Vergilius Georg. I, 466-488 exstincto Caesare accidisse narrat, revera fuisse nuntiata, sed poetica licentia pauca illa, quorum rerum gestarum scriptores memoriam iniiciunt, in maius auxisse. Unum restat mirum sane ostentum Aen. VII, 64. de lauro in Latini aedibus narratum:

Huius apes summum densae, mirabile dictu,
Stridore ingenti liquidum trans aethera vectae,
Obsedere apicem, et pedibus per mutua nexis
Examen subitum ramo frondente pependit.

E multis eiusdem rei apud Livium Iuliumque Obsequentem prodigiis unum eligimus simillimum Liv. XXI, 46: „Examen apum in arbore praetorio imminente consederat." Nostro loco adventum viri peregrini eo omine indicari imperiumque eius statim e vatis verbis patet. Additur etiam Laviniae aliud imperii signum 71. flamma innoxia, de qua iam locuti sumus. Ita Iulius Capitolinus 3. de Antonio Pio ut imperii omen refert:,,Eius statuas in omni Etruria examen apum replevit." Quam inconstantiam iam observavit Plin. N. H. XI, 18:,,Sedere in castris Drusi imperatoris, cum prosperrime pugnatum apud Arbalonem est, haud quaquam perpetua aruspicum coniectura, qui dirum id ostentum existimant semper." Progredimur ad

somnia.

Somni nequaquam videtur poeta certam expressamque imaginem concepisse, sed varia Homeri imitatione modo hanc modo illam speciem adhibuisse. Attamen in his quoque a Graeco vate distat. Etenim V, 838:

Levis aetheris delapsus Somnus ab astris.

Palinurum petit, super eius tempora ramum soporantem 855. quassans. Neque sibi constat, quum VI, 390. ad inferos eum releget: Umbrarum hic locus est, Somni Noctisque soporae.

qui modo ab aethere delapsus erat. Neque intellexit, ut verum fateamur, etymologicam illam apud Homerum portarum vim Odyss. ΧΙΧ, 562-567. Αἱ μὲν γὰρ [πύλαι] κεράεσσι τετεύχαται eorum scilicet, οἳ δ' ἔτυμα κραίνουσι, αἱ δ' ἐλέφαντι eorum, οἳ δ' ἐλε gaiqovṛai. Quae vis omnino evanuit apud Maronem in Latinum sermonem haec vertentem:

Sunt geminae Somni portae, quarum allera fertur
Cornea, qua veris facilis datur exitus umbris;
Altera candenti perfecta nitens elephanto

Sed falsa ad caelum mittunt insomnia Manes.

Sed, quod in imitationibus facere semper solet, mutavit rem; de somniis enim primo non loquitur veris, sed de umbris i. e. veris mortuorum imaginibus, quae hominibus apparent, porta cornea emissis, deinde de somniis fallentibus. Integra species conversa est. Malim Vergilium versus 894--899. non scripsisse. Quod enim nobis narrat, Aeneam porta eburna emissum esse, neque hoc quadrat, quum omnem illam rerum Romanarum seriem Aeneae praesagio monstratam quasi uno ictu deleat atque ut falsam tollat. Habuit vero apud ipsos Romanos scriptores magnam copiam hanc materiam augendi ornandique. Cicerone enim divin. I, 21. teste omnia, quae Aeneas gessit ac passus est, somniis quasi praeformata sunt:,,Sint haec, ut dixi, somnia fabularum, hisque adiungatur etiam Aeneae somnium, quod in Numerii Fabii Pictoris Graecis annalibus eiusmodi est, ut omnia, quae ab Aenea gesta sunt quaeque illi acciderunt, ea fuerint, quae ei secundum quietem visa sunt." Verum haec vel demonstrare vel augurari eius erit, qui de fontibus carminis nostri disseret, nostri erit somnia, quae per Aeneidem indicantur, simplici memoria enarrare. Didoni in somnis apparet Sychaeus coniunx misero modo a Pygmalione trucidatus I, 353:

Ipsa sed in somnis inhumati venit imago
Coniugis, ora modis attollens pallida miris
Crudelis aras traiectaque pectora ferro

Nudavit, caecumque domus scelus omne retexit.

ubi ora pallida dicta sunt, ut simulacra modis pallentia miris, de quibus supra. Pectora nudat i. e. vulnera detegit pectori immissa, plane ut Hector Aeneae II, 270:

In somnis ecce ante oculos maestissimus Hector
Visus adesse mihi largosque effundere fletus,
Raptatus bigis, ut quondam, aterque cruento

Pulvere, perque pedes traiectus lora tumentis.

Vix ad somnum relaturus est poeta effigies deorum Penatium, quas Aencas III, 148. conspicit:

Effigies sacrae divom Phrygüque Penates,

Quos mecum a Troia mediisque ex ignibus urbis
Extuleram, visi ante oculos adstare iacentis

In somnis, multo manifesti lumine, qua se
Plena per insertas fundebat luna fenestras.
Fatetur enim 173:

Nec sopor illud erat, sed coram adgnoscere voltus Velatasque comas praesentiaque ora videbar. Fatetur Aeneas IV, 351:

Me patris Anchisae, quotiens umentibus umbris Nox operit terras, quotiens astra ignea surgunt, Admonet in sommnis et turbida terret imago. Didonem IV, 463:

Agit ipse furentem

In somnis ferus Aeneas, semperque relinqui
Sola sibi, semper longam incomitata videtur

Ire viam et Tyrios deserta quaerere terra.

Quanquam hanc solitudinis dirae speciem magis ad dementiam quandam rettuleris, quam ad somnia. Palinuri insomnium apud poetam ipsum perlegendum V, 838-856. iam tetigimus.

B. Quae a diis petuntur et conceduntur signa, auguria vocavimus, quorum permulta iam in ostentis faustis complexi sumus. Restant nonnisi responsa deorum vel oracula, quorum per Aeneidem varia ratio exstat. Troiani mittunt II, 114:

Suspensi Eurypylum scitantem oracula Phoebi.

Apollinis Delii oraculum a rege sacerdoteque Anio petit Aeneas III, 85. Quodsi Servianis schedis auctioribus fides habenda est, huius cum Anio coniunctionis antiquiores etiam scriptores mentionem fecerunt, quum alii Anii filiam ab Aenea stupratam filium edidisse narrassent, alii habuisse filium nomine Andron, ad quem Anchises ante Troicum bellum consultum venerit, an Salaminam peteret comes Priamo. In hoc ipso vero oraculo Vergiliano edendo III, 90:

Tremere omnia visa repente,
Liminaque laurusque dei, totusque moveri

Mons circum et mugire adytis cortina reclusis.

Submissi petimus terram et vox fertur ad auris. Alterum oraculum Apollineum Aeneas ab Heleno III. 359. petit, et 374. accipit. Cuius apud antiquos scriptores mentionem exstitisse testis est Festus s. v. Romam: "Agathocles Cycizenarum rerum conscribtor ait, vaticinio Heleni inpulsum Aeneam Italiam petivisse portantem suam secum neptem Ascani filiam nomine Rhomen." Tertium oraculum notissimum illud a Sibylla Cumaea VI, 9. sqq. petitum, quod fortasse iam Naevius in libris belli Poenici habuit, quum et ipse et Piso in annalibus hanc Sibyllam nominasse dicuntur (Lactant. 1, 6.). Porro Latinus VII, 81: Rex sollicitus monstris oracula Fauni,

Fatidici genitoris, adit lucosque sub alta

[blocks in formation]

Hinc Italae gentes omnisque Oenotria tellus
In dubiis responsa petunt, huc dona sacerdos
Cum tulit et caesarum ovium sub nocte silenti
Pellibus incubuit strutis somnosque petivit,
Multa modis simulacra videt volitantia miris,
Et varias audit voces fruiturque deorum

Conloquio adque imis Acheronta adfatur Avernis.

Hunc incubandi ritum non solum de Graecis probare possis Cicerone divin. I, 43:,,Atque etiam, qui pracerant Lacedaemoniis, non contenti vigilantibus curis, in Pasiphaae fano, quod est in agro propter urbem, somniandi causa incubabant, quia vera quietis oracula ducebant.<< sed de Romanis quoque, quum in Capitolio fieri sit solitum. Servius:,,Incubare dicuntur proprie hi, qui dormiunt ad accipienda responsa. Unde est (Plaut. Curc. II, 2, 16.): Ille incubat Iovi i. e. dormit in Capitolio, ut responsa possit accipere." Paullus ex Festo:,,Cubans auspicatur, qui in lecto quaerit augurium." Vergilius non dubito quin illa de tali Fauni oraculo ex Varrone aliove rerum antiquarum indagatore hauserit. Quod enim lucum vel silvam 82. et 95., non templi adyta oraculi locum statuit, consentit cum Varrone L. L. VII. §. 36:,,Fauni dei Latinorum, ita ut Faunus et Fauna sit. Hos versibus, quos vocant Saturnios, in silvestribus locis traditum est solitos fari futura, a quo fando Faunos dictos."

Lersch antiquitates Vergilianae.

14

S. 70.

De numeris sacris.

Quum in omnium populorum, tum in antiquorum praesertim vita numeri exstant tam re publica quam religione vitaque privata sanciti, quorum vis partim e legislatoris alicuius ordine et ingenio, partim e naturalibus quibusdam rationibus, e superstitione partim est ducta. Exempla eorum nonnulla apud Vergilium quoque leguntur.

II. Duplices ponuntur res primo, quae ad mortem pertinent. Quod quomodo factum sit, difficile est dictu, quamvis ipsum deorum Manium nomen ad divisionem corporis animique spectare videatur. Eclog. V, 65:

Si bonus o felixque tuis! en quattuor aras: Ecce duas tibi, Daphni, duas altaria Phoebo, Pocula bina novo spumantia lacte quot annis Craterasque duos statuam tibi pinguis olivi. Hectori Andromache III, 305:

Et geminas, caussam lacrimis, sacraverat aras. Anchisae Aeneas V, 77:

96:

Hic duo rite mero libans carchesia Baccho
Fundit humi, duo lacte novo, duo sanguine sacro.

Caedit binas de more bidentis
Totque sues, totidem nigrantis terga iuvencos.
Ad Pallantis funus XI, 72:

Tum geminas vestes auroque ostroque rigentis
Extulit Aeneas.

Ad mortem non iniuria refertur, quod Cleopatra VIII, 697:
Necdum etiam geminos a tergo respicit anguis.

ubi Servius:,,Nondum videbat mortem futuram." Allecto quoque VII, 450:

Geminos erexit crinibus anguis.

Nec minus Laocoon duobus anguibus implicatur, Anchisae genium duo angues libro quinto monstrant, quamvis horum alterum exemplum ad fabulam aliquam, alterum ad genium quoque loci pertinere possit. Duplicia deinde saepenumero sunt, quae dono dantur. Eclog. II, 40:

Praeterea duo, nec tuta mihi valle reperti,

« PreviousContinue »