Page images
PDF
EPUB

Georg III, 492:

Ac vix suppositi tinguuntur sanguine cultri.

In quibusdam sacris ad deorum voluntatem explorandam exta consuluntur. Dido IV, 63:

Instauratque diem donis pecudumque reclusis Pectoribus inhians spirantia consulit exta. Etiam XII, 214:

In flammam iugulant pecudes, et viscera vivis Eripiunt cumulantque oneratis lancibus aras. et Georg II, 194:

Lancibus et pandis fumantia reddimus exta.

verum non eo consilio, ut inspiciant ea, sed ut diis offerant. Neque enim, quemadmodum apud Homerum fieri solet, ungia pingui obducta ieiuniora aliquantulum dona numinibus dabantur, sed viscera ipsa. Cloanthus V, 237:

Extaque salsos

Porriciam in fluctus et vina liquentia fundam. Verbum explicat Macrob. III, 2: »Non ut quidam proïciam existimantes, dixisse Vergilium proiicienda exta, qui adiecit in fluctus; sed non ita est. Nam et ex disciplina haruspicum, et ex praecepto pontificum verbum hoc sollemne sacrificantibus est; sicut Veranius ex primo libro Pictoris ita dissertationem huius verbi exsecutus est: EXTA. PORRICIVNTO. DIIS. DANTO. IN. ALTARIA. ARAMVE. FOCVMVE. EOVE. QVO. EXTA. DARI. DEBEBVNT.« De Scipione Nasica Liv. XXIX, 27: »Secundum eas preces cruda exta victimae, uti mos est, in mare porricit, tubaque signam dedit proficiscendi.« Varro L. L. VI. §. 31: »Intercisi dies sunt per quos mane et vesperi est nefas, medio tempore inter hostiam caesam et exta porrecta fas.<< Varro antiq R. D. XI. fr. p. 219. (de consecrationibus) apud Nonium s. v. Prosecta: >>Prosiciem extorum vel in mensam porricere.«

His omnibus libatione addita peractis epulae ipsae instituebantur. Quapropter Aeneas VIII, 183. vescitur

Perpetui tergo bovis et lustralibus extis.

ut convivium apud Didonem libri primi silentio praeteream. Interdum ipsos deos vocant, ut participes sint, qui mos paene lectisternii fuit. Ita III, 222:

Inruimus ferro et divos ipsumque vocamus
In partem praedamque Iovem.

V, 62:

Adhibete Penatis

Et patrios epulis et quos colit hospes Acestes.

VII, 175:

Hae sacris sedes epulis; hic ariete caeso
Perpetuis soliti patres considere mensis,

S. 64.

De farre, mola salsa, ture, libis.

Quae modo nominatae sunt fruges, partim solae, partim cum aliis sacrificiis coniunctae adhibentur. Notatu dignum est pium far, quo ludibria noctis somniaque infausta lustrare solebant. Rem declarat Tibullus III, 419:

Et natum in curas hominum genus omina noctis
Farre pio placant et saliente sale.

Plautus Amphitr. II, 2, 106:

Recte dicit, ut commeminit, somnium narrat tibi.
Sed mulier, postquam experrecta est, prodigiali Iovi
Aut mola salsa aut ture comprecatam oportuit.
Apparet itaque farre pio cum
talia lustrata esse portenta.

sale, id est mola salsa, vel ture

Quapropter Aeneas, postquam in

somniis Anchises ipsi apparuit multasque calamitates indixit, V, 744: Pergameumque Larem et cunae penetralia Vestae

Farre pio et plena supplex veneratur acerra.

Ceterum Laribus omnino ture fiebat et fruge, teste Horat. carm. III, 23, 3:

Si ture placaris et horna

Fruge Lares avidaque porca.

ibid. 19:

Mollivit aversos Penates

Farre pio et saliente mica.

Eadem de causa Penatibus visis Aeneas III, 177:

Intemerata focis.

Et munera libo

Huc quoque, nisi fallor, pertinet Ecl. VIII, 82: Sparge molam. Ceterum mola salsa eadem est, quae II, 133. et XII, 173. salsae fruges appellantur. Plinio teste N. H. XVIII, 2: „Núma instituit deos fruge colere et mola salsa supplicare." Tus apud Homerum constat nusquam inveniri; Buós enim vets plane alios vapores indicat. Quando in religionem Romanam fuerit invectum, non omnino constat. Arnob. VII, 26:,,Nam neque temporibus, quemadmodum creditur et perhibetur, heroicis, quidnam esset tus, scitum est, scriptoribus ut comprobatur a priscis, quorum in libris nulla posita eius mentio repperitur, neque genitrix et mater superstitionis

Hetruria opinionem eius novit aut famam, sacellorum ut indicant ritus, neque quadringentis annis, quibus Albana res viguit, in usum cuique venit, sacra cum res fieret, neque ipse Romulus aut religionibus artifex in comminiscendis Numa aut esse scivit, aut nasci, ut pium far monstrat, quo peragi mos fuit sacrificiorum sollemnium munia.« Anno V. C. CCCCLVI.,,prodigia multa fuerunt, quorum averruncandorum causa supplicationes in biduum senatus decrevit. Publice vinum ac tus praebitum." Quae supplicatio loco superiori V, 745. convenit, quo Aeneas Larem plena supplex veneratur acerra. In supplicatione quoque XI, 481:

Succedunt matres et templum ture vaporant.

Dido IV, 453:

Vidit, turicremis cum dona imponeret aris,

Fusaque in obscenum se vertere vina cruorem.

V.

TVRE igitur ET VINO fecit. Haec saepissime coniuncta g. apud Caton. R. R. 134: „Ture, vino Iano, Iovi, Iunoni praefato.“ Liv. XXIII, 11:,,Tum dixit [Q. Fabius Pictor], se oraculo egressum his omnibus divis rem divinam ture ac vino fecisse." Orell. 686: TVRE. ET. VINO. GENII. EORVM. AD. EPVLANDVM. ARA. NVMINIS. AVGVSTI. INVITARENTVR. Veneri Aen. I, 416:

Templum illi centumque Sabaeo
Ture calent arae sertisque recentibus halant.
Apud Arcadem Evandrum VIII, 105:

Una omnes iuvenum primi pauperque senatus
Tura dabant tepidusque cruor fumabat ad aras.

Ad artem magicam pertinet Eclog. VIII, 65:

Verbenasque adole pinguis et mascula tura.

Servius auctus:,,mascula tura, quae in modum testiculorum sunt.« Sed Plinius N. H. XII, 32:,,Quod ex eo rotunditate guttac pependit, masculum vocamus, cum alias non fere mas vocetur, ubi non sit femina. Religioni tributum, ne sexus alter usurparetur. Masculum aliqui putant a specie testium dictum,“

Liba denique memoranda videntur, quae agrestibus praesertim et minoribus numinibus offerebantur. Eclog. VII, 33:

Sinum lactis et haec te liba, Priape, quot annis
Exspectare sat est.

Baccho Georg. II, 394:

Ceneri Georg. I, 344.

Lancesque et liba feremus.

Lacte favos et miti dilue Baccho.

S. 65.

De precibus, votis, precationum formulis ritibusque.

*

A precibus vota ita differunt, ut illis deos homines aliquid petant, his promittant gratum quid numini divino praestandum, eaque differentia a poeta quoque servatur, cuius e multis pauca quaedam exempla libabo III, 437:

Iunonis magnae primum prece numen adora,
Iunoni cane vota libens.

Quae VI, 51. per Sibyllam ab Aenea poscuntur vota precesque, postea talem in modum dividuntur, ut versibus 56 68. preces, 6974. vota exprimantur. Cetera ad linguam magis, quam ad ritum pertinentia, ut vota solvere XI, 4., libens HI, 438., volum pro reditu II, 17., in inscriptionibus usitatissima omittimus.

Precibus vero per Vergilii carmina dispersis subesse notato formulas precationum Romanarum. Profanos a sacris abesse moneri, res notissima. VI, 258:

Procul, o procul este profani,

Conclamat vates, totoque absistite luco.

Alia formula in sacris Romanis usitatior his verbis erat concepta : FAVETE. LINGVA. QVISQVIS. ADES. V, 71:

Ore favete omnes, et cingite tempora ramis.

I, 735:

Et vos o coetum Tyrii celebrate faventes.

VIII, 173:

Annua, quae differre nefas, celebrate faventes.

ཨིཊྛི ཝི

Romani porro, quum nonnisi a diis praesentibus auxilium hominibus adferri posse crederent, eos, ut adessent, precari solebant. Servavit, nisi fallor, e libro vel ore pontificali hoc nobis indigitamentum Arnobius III, 43: "Adeste, adestote, dii penates, tu Apollo, tuque Neptune, omniaque haec mala, quibus uror, torreor, vexor, vestri numinis averruncate clementia.« Teste Servio Tiberinus invocatur in precibus: ADESTO. TIBERINE. CVM. TVIS. VNDIS. Quod mire servavit Maro VIII, 72:

Tuque o Thybri tuo genitor cum flumine sancto...
Adsis o tantum et propius tua numina firmes.

IV, 578:

Adsis o placidusque iuves.

78

I, 734:

Adsit laetitiae Bacchus dator et bona Iuno.

X, 255:

X, 461:

Phrygibusque adsis pede, diva, secundo.

Te precor, Alcide, coeptis ingentibus adsis. X, 773. Georg. I, 18:

Adsis, o Tegeaee, favens.

Catalect. VI, 11:

Adsis, o Citherea.

[ocr errors]
[ocr errors]

De deorum, quorum opem implorabant, nomine dubitantes, eos appellare solebant: QVISQVIS. ES vel SIVE. DEVS. SIVE. DEA. Aeneas Mercurio in somniis viso IV, 576:

Quisquis es.

Sequimur te, sancte deorum,

Plaut. Rud. I, 4, 38: »Nunc quisquis es deus, veneror.<< Servius ad Vergilii 1. 1.: »Secundum pontificum morem, qui sic precantur: Iuppiter omnipotens, vel quo alio nomine appellari volueris. Aen. IX, 208:

Ita me referat tibi magnus ovantem Iuppiter, aut quicumque oculis haec aspicit aequis. I, 330:

Sis felix, nostrumque leves, quaecumque, dolorem. IX, 21:

Quisquis in arma vocas.

III, 261:

Sequor omina tanta,

Sed votis precibusque iubent exposcere pacem,

Sive deae, seu sint dirae obscenaeque volucres.

Cf. Tab. Fratr. Arv. XXXII, 3: SIVE. DEO. SIVE. DEAE. IN. CVIVS. TVTELA. HIC. LVCVS. LOCVSVE. EST. OVES. II.

5:

Pacem denique et veniam petebant numinum. Liv. III, "Omnia delubra pacem deum cxposcentium virorum mulierumque turba implebantur.« III, 7: »Iussi cum coniugibus ac liberis supplicatum ire pacemque exposcere deum.<< VII, 2: »Pacis deum exposcendae causa tertio tum post conditam urbem lectisternium fuit. Aen. III, 261:

[ocr errors]

Sed votis precibusque iubent exposcere pacem. Helenus 370:

Exorat pacem divom.

IV, 56:

Principio delubra adeunt pacem que per aras
Exquirunt.

« PreviousContinue »