Page images
PDF
EPUB

Quam pius Aeneas tibi enim, tibi, maxuma Iuno, Mactat sacra ferens et cum grege sistit ad aram. Servius:,,Dicunt theologi ipsam esse matrem deum, quae Terra dicitur, unde etiam porca ei sacrificatur." Arnob. VII, 22:,,Telluri, inquiunt, matri scrofa inciens immolatur et foeta." Quod si verum est, quod Paullus ex Festo ait:,,Confeta sus dicebatur, quae cum omni fetu adhibebatur ad sacrificium." Vergilium vocabula cum fetu docte posuisse senties. Hoc Aeneae sacrificium depictum vides in opere caelato in Reale Galleria di Firenze. Statue. Vol. III. Tab. 119. De porco ad foedera adhibito deque suovetaurilibus iam disputavimus.

BIDENTES easdem esse, quos OVES, constat, quidquid Gellius XVI, 6. litteratorem quempiam Romanum inrisurus contra dicat. Variis vero numinibus eae solebant offerri. IV, 57: Mactant lectas de more bidentis

Legiferae Cereri Phoecoque patrique Lyaeo

Iunoni ante omnis cui vincla iugalia curae.

Phoebo taurum potius, Lyaeo caprum immolare debebant, sed huic quoque sacrificio non obstare videbatur ius Pontificium. Cf. Tab. Fratr. Arv. XXXII: IVNONI. DEAE. DIAE. OVES. II. Phoebo autem eandem hostiam datam habes VI, 38:

Nunc grege de intacto septem mactare iuvencos
Praestiterit, totidem lectas de more bidentis.

Rex Latinus Fauno VII, 93:

Centum lanigeras mactabat rite bidentis.

Euander Troianique Lari Penatibusque VIII, 544:

Mactant lectas de more bidentis.

Ita MATRI. LARVM. OVES. II. in Tab. Fratr. Arv. XXXII. Ad foedus sanciendum sacerdos attulit XII, 170:

Saetigerae fetum suis intonsamque bidentem. quam altilaneam pontifices appellabant.

VITVLA. Georg. VI, 547:

Placatam Eurydicen vitula venerabere caesa.

Verum his omnibus consideratis observamus, non solum singula animalia, et tria animalium genera in Sollitaurilibus mactari, sed duo etiam interdum. Ita XII, 170. sus et ovis sacrificatur, VI, 249. agna et vacca, postea taurus etiam, IX, 627. iuvencus et vacca, III, 220. bos et caper, VI, 38 iuvenci et oves. Hoc putare possis a Romanis dictum esse, Graeco ritu sacrificare, eo saltem duci carmine illo apud Livium XXV, 12: DECEMVIRI. GRAECO. RITV. HOSTIIS. SACRA. FACIANT., quod postea

hoc modo perficitur: ,,Alterum senatusconsultum factum est, ut decemviri sacra Graeco ritu facerent, iisque hostiis, Apollini bove aurato et capris duobus albis auratis, Latonae bove femina aurata.“ Varro L. L. VII. §. 88:,,Aruspex praecipit, ut suo quisque ritu sacrificium faciat, et nos dicimus, XII viros Gracco ritu sacra, non Romano facere." Sed, nisi egregie fallor, Graeco ritu facere est aperto capite, Romano autem velato. Cf. Macrob. III, 6: „Custoditur in codem loco, ut omnes aperto capite sacra faciant, hoc fit, ne quis in aede dei habitum eius imitetur; nam ipse ibi operto est capite. Varro ait Graecum hunc esse morem.“ Duo vero diversa animalium genera non solum apud Liv. XXV, 12., sed in Tabula Fratr. Arv. I. porca et agna opima, alias alia immolantur.

Color etiam pecudum spectabatur, eaque ratio a Marone religiosissime est observata. Superis enim diis albis semper, inferis nigris faciebant. Quapropter loco iam allato III, 20. Aeneas supero regi nitentem taurum in litore mactal. Georg. II, 146: Hinc albi, Clitumne, greges et maxima laurus

Victima saepe, tuo perfusi flumine sacro,

Romanos ad templa deum duxere triumphos.

ubi Servius:,,Quia triumphantes de albis tauris sacrificabant." Mirum tamen est, quod Cloanthus numinibus marinis promittit V, 235:

Di, quibus inperium pelagist, quorum aequora curro,

Vobis laetus ego hoc candentem in litore taurum
Constituam ante aras.

Sed rem explicat III, 120., ubi Aeneas aris meritos honores mactat, pecudemque Zephyris felicibus albam; diis igitur felicibus albam, contra ibidem Nigram Hiemi pecudem. Aeneae Ditis domos inferuas accessuro V, 734. Anchises vaticinatur:

Huc casta Sibylla

Nigrarum multo pecudum te sanguine ducet.

Cf. Varro de scenicis originibus fragm. p. 250. (Censorin. D. N. c. 17.): "Renuntiarunt, uti Diti Patri et Proserpinae ludi Terentini in campo Martio fierent et hostiae fur va e immolarentur.« Aen. VI, 152:

Sedibus hunc refer ante suis et conde sepulchro.
Duc nigras pecudes; ea prima piacula sunto.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

Inferias Orphei Lethaea papavera mittes,

Et nigram mactabis ovem.

De numeris sacris postea §. 70. disputabimus..

S. 62.

De instrumentis sacris et pontificalibus.

Ad caedendas victimas opus crat securi. II, 223:
Qualis mugitus, fugit cum saucius aram

Taurus et incertam excussil cervice securim.

Semel tantum VI, 250. agnam atram:

Aeneas matri Eumenidum magnaeque sorori
Ense ferit.

Quod e Romanorum magis ritu ductum esse reor, quam ex imitatione Homerica, quum Ulisses fossam quidem Od. XI, 25. ense faciat, 48. animas quoque eodem avertat, — quamquam aliter videtur in vase picto in Bulletin. Napolit. Tom. I. Tab. 5. nequaquam vero hostiam eo percutiat. Deinde cultris opus erat, quorum in sacrificio usus Georg. III, 482. Aen. VI, 248. conspicitur. Ad libandum paterae adhibebantur, quae aurcae interdum describuntur. Georg. II, 192:

Hic laticis, qualem pateris libamus et auro.
Aen. I, 728:

Hic regina gravem gemmis auroque poposcit
Inpleritque mero pateram.

VII, 245.

Ad offerendas vel fruges vel viscera lances inserviebant. VIII, 284:

Dona ferunt cumulantque oneratis lancibus aras. Cf. XII, 215. Georg. II, 394:

Georg. II, 194:

Lancesque et liba feremus.

Lancibus et pandis fumantia reddimus exta.

Cultrum et pateram inter alia efficta vides in ara Deae Victoriae maiore, quae falso Ubiorum appellatur, Bonnensis Musei Rhenani. Augurum insigne erat lituus, quem Pico et Quirino tribuit VII, 187:

Ipse Quirinali lituo parvaque sedebat

Succinctus trabea, laevaque ancile gerebat.

ubi Servius: "Lituus est incurvum augurum baculum, quo utebantur ad designanda coeli spatia; nam manu non licebat. Quirinalem autem ex persona sua dixit, qualem postea Quirinus habuit. In numis innumeris lituus conspicitur. De ancili supra §. 31. disputavimus. Denique apex erat flaminibus capitis tegumentum. Vergilius VIII, 664. memorat:

Lanigerosque apices et lapsa ancilia caelo.

Servius: Flamines in capite habebant pileum, in quo erat brevis virga desuper habens lanae aliquid.<< Non omnino constat, an

eundem pileum II, 683. de Iulo significaverit :

Fundere lumen apex.

ubi Servii verba notatu digna sunt: "Apex proprie dicitur in summo flaminis pileo virga lanata, hoc est, in cuius extremitate modica lana est, quod primum constat apud Albam Ascanium statuisse, Modo autem summitatem pilei intelligimus. De vittis sacerdotalibus §. 63. disputabimus. Instrumenta pontificalia omnia vides in ara Minervae in Nibby Museo Capitolino. Vol. I. Scala. Tab. 10. Sculture della villa Borghese. Vol. I. Portico. nr, 15.

S. 63.

De sacrificandi ritibus

exposituri separabimus mores, qui ad sacrificantes attinent, ab iis, qui in ipsis victimis ornandis tractandisque conspiciuntur. Prius vero verba quaedam notabimus, quae quidem ad linguam magis, quam ad certum morem spectare videntur, nequaquam autem ab omni sunt ritus et habitus observatione seiuncta. Sacrificare, quantum scio, nunquam apud Vergilium legitur, saepissime mactare, raro litare. Aen. II, 118:

Sanguine quaerendi reditus, animaque litandum

Argolica.

IV, 50: sacrisque litatis. Macrob. III, 5: „Litare, quod significat sacrificio facto placare numen.<< Porro piare est culpam contractam sacro delere. A dolere denique verbum sacrorum est de combustione magis adhibitum. Sacrificium ipsum non raro honor vocabatur. Vide Georg. III, 486. Aen. III, 178. 406. Catal. VI, 8: Victima sacratos tinguet honore focos.

Aen. I, 632:

Simul divom templis indicit honorem.

Servius: "Apud maiores nostros mos fuit, ut magistratus post res

serias, quae consulto peragebantur, in fine actus adderent: DIIS. HONOREM. DICO. vel alio modo: HINC. AD. DEOS. quod poeta amator antiquitatis subtiliter docet.« III, 264:

Numina magna vocat meritosque indicit honores.

Rem simpliciorem esse atque sacrificia indicta a poeta tangi existimo. Cf. Tab. Fratr. Arv. XXIV, 30: DEAE. DIAE. CVM. COLLEGIS. SACRIFICIVM. INDIXERVNT. XVII, b, 6: SACRIFICIVM. INDIXIT. Sed ad mores ipsos accedamus.

1. Ante omnia, qui deos sacris adiret, eum purum et animo et corpore oportebat esse, quapropter, si sanguine pollutus erat, vivo fonte lavari. Aen. II, 718:

Me, bello e tanto digressum et caede recenti

Attrectare nefas, donec me flumine vivo

Abluero.

Comparari possunt, quamvis non omnibus rationibus sint apta, verba illa dolosa sacerdotis Romani Sabinum apud Liv. I, 45. alloqunntis: "Quidnam tu, hospes paras? Inceste sacrificium Dianae facere, quin tu ante vivo perfunderis flumine? Infima valle praefluit Tiberis. XII, 169:

Procedunt castris puraque in veste sacerdos
Saetigerae fetum suis intonsamque bidentem

Attulit.

Paullus ex Festo: "Pura vestimenta sacerdotes ad sacrificium habebant, id est non obsita, non fulgurita, non funesta, non maculam habentia. Quod funesta vestimenta funusque in universum hominem maculat, VI, 149. videmus, ubi Sibylla Aeneam monet, ne prius infernum adeat, quam Misenum mortuum sepulchro condiderit: Praeterea iacet exanimum tibi corpus amici,

Heu nescis, totamque incestat funere classem.
atque ipse Aencas VI, 229. funere peracto:
Idem ter socios pura circumtulit unda
Spargens rore levi et ramo felicis olivae,
Lustravitque viros.

Denique in inferis VI, 635:

Occupat Aeneas aditum, corpusque recenti
Spargit aqua.

2. Romanorum, qui sacrificabant, proprium deinde erat, ut caput velarent ac tam proprium, ut hic caput velandi ritus Romanus vocaretur. Causam ipsam aliquando de fontibus Aeneidis disputaturi indicabimus. Varro L. L. V. §. 130: "Romano ritu sacrificium feminae cum faciunt, capita velant. Contra, si operto ca

« PreviousContinue »