conatur IV, 100., Didoni moriturae Irim mittit IV, 694., eandem ad Iliacas naves feminas seducturam V, 606., bellum irata excitat VII, 319., ipsa geminas Belli portas recludit VII, 621., volnus a Pandaro Turno infligendum avertit IX, 745., in deorum concilio Veneri adversatur X, 62., Iuturnam denique ad foedus confundendum excitat XII, 134. Promittit vero Iuppiter Veneri I, 279. fore ut Juno Romanos aliquando foveat, atque huc spectat Heleni quoque praeceptum III, 437: Iunoni magnae primum prece numen adora ; Iunoni cane vota libens dominamque potentem Graviores ii sunt loci, quibus iɛparızά inveniuntur vel significantur huius numinis nomina. Teste Minucio Felice Octav. 25: „Iuno nunc Argiva, nunc Samia, nunc Poena." Primo advocanda est Argiva III, 547: Iunoni Argivae iussos adolemus honores. VII, 286: Ecce autem Inachiis sese referebat ab Argis Saeva Iovis coniunx. Pertinetne huc inscriptio Tiburtina Grut. XXIV, 11. Orell. 1289: IVNONI. ARGEIAE. C. BLANDVS. PROCOS.? Deinde Samia et Poena,16: [Karthago] Quam Iuno fertur terris magis omnibus unam Posthabita coluisse Samo. HPA CAMION notissima. Vide Müller et Oesterlei artis antiquae monum. I. Tab. II, 8. Quarta Gabina VII, 682: Quique altum Praeneste viri, quique arva Gabinae Servius: "Sane illic Iuno religiosissime colitur. Est autem locus (Lips. lucus) haud longe ab urbe.« Templum Iunonis Gabinae vide in Visconti monumenti Gabini della villa Pinciana. Roma 1797. (Sculture della villa Borghese. Vol. III.) Tab. A. Huc vero non pertinet Grut. XXIV, 13: IVNONI. GAVIAE. ALBANAE. SACRVM. Gudius coniiecit GAVINIAE ut MLXIX, 1: VENERI. GABINIAE. ET. ALBANAE. i. e. e lapide Albano et Gabino. Neque lapides IVNONIBVS. GABIABVS. sacrati, de quibus disputavi in Annal. antiquitatis amicorum II. p. 127. Quinta pronuba IV, 166: Dant signum. Prima et Tellus et pronuba Iuno Servius:,,quae nubentibus praeest." Ovid. Met. VI, 428: Non Hymenaeus adest, non illi Gratia lectò. IX, 761. Her. VI, 43: Non ego sum furtim tibi cognita; pronuba Iuno Adfuit et sertis tempora vinctus Hymen. Suspecta est inscriptio Grut. XXV, 3. Orell. 1302: VT. IVNONI. PRONVB. SVAE. VIRG. EREPTAE. PRIM. AEDES. MAR. CONSTRVATVR. Pertinet vero huc Grut. XXIV, 15: IVNONI. IVG. SEX. CALPVRNIVS. cet. Iuno enim iugalis eadem, cui vincla iugalia curae Acn. IV, 59. Iuno Lucina Ecl. IV, 10: Casta fave Lucina, tuus iam regnat Apollo. Georg. IV, 340. Commemoranda etiam FERONIA. VII, 800: Viridi gaudens Feronia luco. Cf. Horat. Sat. I, 5, 24: Ora manusque tua lavimus, Feronia, lympha. Feronia, quam Dionysii (II, 49.) tempore Daooviav nominarunt, Servio, ut vidimus, teste Iuno virgo, neque est, quod grammaticum errasse contendamus. Habemus enim inscriptionem Fabrett. CCCCLI, 65. Orell. 1314. IVNONI. FERON. BARDIA. (Mus. Veron. LXXX, 2: BARBIA) L. F. SECVN. AEDEM SIGNVM. PORTICVS. D. S. D., neque obstat, quod in alia invenimus Fabrett. CCCCLII, 66. Orell. 1315: IVNONI. REG. ET. FERONIAE. In hac enim duo epitheta numini particula copulativa adduntur, quod, quamvis rarius sit, his tamen exemplis firmatur Orelli 1248: IOVI. MONITORI. CONSERVATORIQVE. 1341: MARTI. AMICO. ET. CONSENTIENTI. Memoratu dignum etiam hoc Feroniae monumentum Fabrett. CCCCLIII, 68. Orell. 1313: Q. PESCENN... COLOMNAS. III. DE. SVO. DAT. FERONEAE. ET. CREPIDINEM. ANTE. COLOMNAS. EX. LAPIDE. inventum Orellio teste in templo Feroniae apud Trebulam Mutuescam in Sabinis. Liv. I, 30:,,Tullus ad Feroniae fanum mercatu frequenti negotiatores Romanos comprehensos querebatur. Sabini suos prius in lucum confugisse ac Romae retentos." Dionys. Halic. III, 32: 'Iɛgóv zoti noivñ tiμwμενον ὑπὸ Σαβίνων τε καὶ Λατίνων, ἅγιον ἐν τοῖς πάνυ, θεᾶς Φε ρωνείας ὀνομαζομένης, ἣν οἱ μεταφράζοντες εἰς τὴν ̔Ελλάδα γλῶσσαν οἱ μὲν ̓Ανηφόρον, οἱ δὲ Φιλοστέφανον, οἱ δὲ Φερσεφόνην καλοῦσιν. x. t. 2. Lucus Feroniae memoratur etiam in agro Capenate Liv. · XXVI, 11. XXVII, 4. Denique iuxta Praeneste sacrarium eiusdem deae fuisse videtur. Evandrus enim VIII, 561. ait: Qualis eram, cum primam aciem Praeneste sub ipsa Et regem hac Erulum dextra sub Tartara misi, Horrendum dictu dederat, terna arma movenda. Iovi Stygio comparanda est Iuno inferna, id est, Proserpina. VI, 136: Latet arbore opaca Aureus et foliis et lento vimine ramus Iunoni infernae dictus sacer. Suspicionem movit viris doctis inscriptio Spon. Misc. p. LXXX. Orell. 1310: IVNONI. STYGIAE. CRESCENTINA. MATRILIA. CVM. FIL. SV. V. S. L. M. 3. APOLLO, cuius partes quamvis in Aeneide fere sint nullae, nisi quod III, 94. oraculum edit, IX, 638. Iulum adfatur atque 646. in Buten mutatur propterea tamen memorabilis, quia subtili quadam erga Augustum adulatione non raro carmini intexitur. Tenendum enim illud, quod Sueton. Octav. 70 narrat: "Coena quoque eius secretior in fabulis fuit, quae vulgo dwdexά9εos vocabatur, in qua deorum dearumque habitu discubuisse convivas, et ipsum pro Apolline ornatum non Antonii modo epistolae, singulorum nomina amarissime enumerantis, exprobrant, sed et sine auctore notissimi versus —— Acclamatumque est postridie Caesarem esse plane Apollinem, sed Tortorem.« Serv. Ecl. IV, 10: "Apollo et tangit Augustum, cui simulacrum factum est cum Apollinis cunctis insignibus. Aeneas vero, quum in omuibus rebus Augusti sit exemplar et quasi speculum, non sine certa ratione. IV, 143. Apollini comparari videtur: Qualis ubi hibernam Lyciam Xanthique fluenta · Fronde premit crinem fingens adque inplicat auro, Didonem alias Dianae comparatam statim videbimus. In illa vero Apollinis choros instaurantis descriptione insunt cognomina quaedam significata, non illa magni, alti, formosi, pulchri, sed Cynthii, ut appellatur Ecl. VI, 3., crimiti, ut Aeu. IX, 638. et inscriptione in Talmensis templi atrio Orell. 855: INVICTI. VENERANDA. DVCIS. PER. SECVLA. VELLENT. VICTRICES. MVSAE. PALLAS. CRINITVS. APOLLO. LAETA. SERENIFICO. DEFVNDERE CARMINA. COELO. deinde Delii ut II, 162. innumerisque aliorum scriptorum locis, Thymbraeus nominatur III. 85. et Georg. IV, 323., Grynaeus Aen. IV. 345. a nemore Gryneo Ecl. VI, 72., augur Aen. IV, 376., Phoebus 251., quod cognomen in inscriptionibus genuinis non legi perhibetur. Romanam spirant mentem originemque recentiorem duo alia cognomina, prius XI, 785: \ quod Plinius N. H. VII, 2. explicat "Haud procul urbe Roma in Faliscorum agro familiae sunt paucae, quae vocantur Hirpi; hae sacrificio annuo, quod fit ad montem Soractem Apollini, super am.. bustam ligni struem ambulantes non aduruntur.“Posterius est Acti VIII, 704: Actius haec cernens arcum intendebat Apollo. * Ha Servius: quem postea Actium nominavit Augustus." In numis Augusti argenteis Morell. Tab. XV. 31-39. Apollinem vides cum lyra et plectro, atque inscriptióne IMP. X. vel X!., vel XII et ACT., unum cum templo dei et effigie 40. inscriptum APOLLIN. Cf. Tab. XI. 29-32. E Suetonii Octav. 18. scimus, Augustum, quo celebratior Actiacae victoriae memoria in posterum esset, fudos illic quinquennales instituisse et vetus Apollinis templum ampliasse, ex eodem 29., templum Apollinis in ea parte Palatinae domus ex citasse, quam fulmine ictam desiderari a deo haruspices pronuntiarant. Quo spectant illa Aeneae vota VI, 69: Tum Phoebo et Triviae solido de marmore templum Servius: "Ut solet, miscet historiam: nam hoc templum in Palatio ab Augusto factum est, sed quia Augustus cohaeret Iulio, qui ab Aenea originem ducit, vult Augustum parentum vota solvisse. Festos dies ludos Apollinares, qui secundum quosdam bello Punico secundo instituti sunt, secundum alios tempore Sullano ex responso Martiorum fratrum, quorum exstabant Sibyllina responsa.< 4. DIANA nullam plane ipsarum rerum gerendarum partem habet, in descriptionibus vero extra causam positis comparationibusque apparet. Poeta nobis virginem I, 315–320. pingit, qualis in statuis dea videtur, quamvis ipse comparet venatrici Spartanae vel Threissae Harpalycae: Namque umeris de more habilem suspenderat arcum, Venatrix, dederatque comam diffundere ventis Nuda genu, nodoque sinus conlecta fluentis. Postea 329. Aeneas quoque interrogat, an Phoebi soror sit. Dido comparatur Dianae, ut Aeneas Apollini, I, 498: Qualis in Eurotae ripis aut per iuga Cynthi Hinc adque hinc glomerantur Oreades; illa pharetram Vocatar nemorum cultrix, Latonia virgo in dulcissima illa Camillae Observes denique IV, 511: Tergeminamque Hecaten, tria virginis ora Dianae. quae VI, 13. 35. X, 537. XI, 566. cet. Trivia vocatur. Dianae lucus III, 681. memoratur et ad compitum, Anagninum a Livio XXVII, 4. Templum Triviae etiam VII, 778. 1 5. MARS, cuius dolos et dulcia furta poeta Georg. IV, 346., cum Ilia congressum Aen. I, 274. memorat, dubius saepenumero est, utrum deus sit ipse, an bellum vel pugna per deum significata. Talis Georg. II, 283: Dubius mediis Mars errat in armis. impius, indomitus, secundus, saevus, durus, adversus, anhelus. Martis comitatum alium habes VIII, 700: Saevit medio in certamine Mavors Caelatus ferro, tristesque ex aethere Dirae, 10 |