Page images
PDF
EPUB

S. 56.

Vergilius quid de deo, mundo, fato senserit.

Poetam non illi superstitioni adhaesisse, qua plebs innumeros deos per omnem naturam diffusos innumerasque de diis deabusque fabulas amplectebatur, vix est quod demonstremus, quum Augusti talis fuerit aetas, qua philosophia Graeca, Epicurea praesertim duce Lucretio, Stoicaque pluribus auctoribus liberius de omnibus Olympi numinibus cogitare eruditiores docuisset, quam de medii aevi miraculis sacrisque narratiunculis politiores, proterviores de religione Christiana hodie iudicare solent. Sed talis enata erat hominum consuetudo seque gerendi ratio, ut sacra quidem publica non negligerent, quippe quibus omne sollemne imperium esset ornatum, in orationibus publice, in sermonibus cum uxoribus liberisque habitis deorum nomina et auctoritatem prae se ferrent, inter philosophandum verum vel cum amicis cultioribus confabulandum veram animi sententiam de uno deo mundano vel de fato omnia regente proderent. Quanta in his fuerit libertas ac paene licentia, Ciceronis scripta, Lucretii, Horatii, Manilii etiam Ovidiique carmina perspicue declarant. Sed talia ex illis poetis eruere satis arduum erit, si non recta via libere quae sentiunt profiteantur. Huc accedit reverentia et pietas quaedam erga religionem omnem antiquam, animo humano insita. Verum, quod interdum quidem fallax, unum est adiumentum, si propositum tetigerimus, firmissimum, ut, quae tacita et quasi velo tecta versibus condita subsunt e singulis verbis sententiisque eliciamus, in quo illud tamen cavendum erit, ne praepostera quadam opinione occupati de poetae mente iam statuerimus, priusquam omnia eius dicta personasque, quarum ori tribuuntur, perpenderimus, vitaeque eius doctrinaeque studia perspexerimus. Quos enim in philosophia habuerit scriptor unusquisque doctores, quos libros legerit, magni sane est momenti.

E grammaticis autem compertum habemus, Vergilium Epicureo quodam magistro usum esse. Audiatur Servius ad VI, 264: "Ex maiore autem parte Sironem i. e. magistrum suum Epicureum sequitur. ad Eclog. VI, 13: „Nam vult exsequi sectam Epicuream, quam didicerat tam Vergilius quam Varus docente Sirone. Quae grammatici nostri opinio utrum e meris argutiis sit profecta, vero fundamento nitatur, iucundum est inquirerc. Sed iusto ordine persequamur singulos, qui ad Epicuri placita referuntur, poetae versus, qui ad duo potissimum spectare dicuntur, quorum primum notissimum illud, deos non curare humana. Servius ad Eclog. VIII, 35:

Nec curare deum credis mortalia quemquam.

1

an

,,Superbia tua damnata est turpi marito, dum credis nullum deorum curare mortalia. Quam rem secundum Stoicos dixit." rectius Servius Danielis ad Aen. I, 227. ad Epicureos, sed verus ibidem interpres, quum poeta Iovem appellet iactantem pectore curas, argute poeticum sermonem, qui deos semper hominum more tractans e rerum contextu de doloribus curisque loquitur, ad Stoicorum sectam rettulit. At ex illo Eclogarum loco potius ducenda erat poetae sententia, deos revera humanis occupari; vituperium enim inest. In eadem Ecloga VIII, 19: Damon ait:

Divos, quamquam nil testibus illis

Profeci, extrema moriens tamen adloquor hora.

Servio ad v. 17, observante secundum Epicureos. Fieri saltem hic potuit, ut poeta talia, quae saepenumero iactabantur dicta, in animo haberet. Denique Dido non sine acerbitate exclamat ab Aenea derelicta IV, 379:

Scilicet is Superis labor est, ea cura quietos

Sollicitat.

Sed hoc a femina dictum ira exagitata. Neque vero consentiendum erit eidem interpreti ad II, 689:

Iuppiter omnipotens, precibus si flecteris ullis.

,,Aut secundum Stoicos locutus est, qui fati adserunt necessitatem, aut secundum Epicureos, qui dicunt deos non curare mortalia." II, 405. Cassandra trahebatur

Ad caelum tendens ardentia lumina frustra.

,,frustra secundum Epicureos." II, 515. incumbunt arae

Hic Hecuba et natae nequiquam altaria circum.

,,aut nequiquam secundum Epicureos, aut propter vim bellicam.<< Georg. III, 525:

Quid labor aut benefacta iuvant?

[ocr errors]

„Nam si generalis sententia est, secundum Epicureos contra religionem est, si autem tantum ad bovem refertur, hoc dicit. Quid ei prodest, labore suo aluisse mortales?« Talia homo saui iudicii aspernatur. Neque alterum Epicuri placitum, omnem post mortem sensum interire, revera poetae menti ita tribuendum esse videtur, ut tanquam propriam eius sententiam consideremus. Quid? Quum Anchises summo luctu obrutus in verba erumpat II, 646: Facilis iactura sepulchri. priorene Servii explicatione utamur: „Aut secundum Epicureos, qui dicunt nihil superesse post mortem?« Quid? Num Anchisae appellantur V, 81. necepti requiquam cineres „secundum Epicureos, qui dicunt omnia perire cum corpore?" Aut quo poeta fungitur elogio inani munere VI, 886: ,,secundum Epicureos non profuturo? Aut VII, 4: si qua est gloria Caietae, quum eius nomen loco imponatur:,,secundum Epicureos?" Talia fabellae sunt nugantium. Potius Aunam, Didonis sororem, impii et liberioris credam esse animi interrogantem IV, 34:

Id cinerem aut Manis credis curare sepultos?

,,Dicit autem secundum Epicureos, qui animam cum corpore dicunt perire." Neque quac alibi a Servio de fato VI, 376., de anima X, 487., de voluptate Eclog. II, 58., natura Georg. II, 49., inani Eclog. VI, 31., sole IV, 584, Georg, I, 247., stellis Georg. I, 252, 257, nocte VI, 272., pluribus coelis I, 330. ad Epicuri doctrinam referuntur dicta, maiore auctoritate fulciri possunt. Poeta vix uno alterove loco e longinquo Epicureorum vera decreta tetigit; deorum enim contemptus, qui Mezentii est, e vita potius communi ac fabula, quam e philosophia est delineatus. Huc etiam aliquis possit advocare Lucretii studium hic illic perspicuum; sed verba magis quam sententias e Lucretio Maronem hausisse nemo ignorat. Verum enim vero si haec omnia iusta lance perpenderimus, fatendum tamen erit, poetam ex Epicuri doctrina hic illic aliqua libasse, temporisque illius levia quaedam monimenta restare, quibus in Epicuri hortis demorabatur. Poeta ipse fatetur Cir. init.:

Me vario iactatum laudis amore

Inritaque expertum fallacis praemia volgi
Cecropius suavis exspirans hortulus auras
Florentis viridi Sophiae complectitur umbra.

Multo maiorum tamen quam Lucretii in Vergilium Ennii lectio vim
videtur exercuisse, atque qui argutior erit, philosophemata quae-
dam Pythagorica ex hoc in ipsum redundasse coniiciat. Modo
illud magis constaret, Ennium Pythagorae dogmata amplexum esse.
Sed hoc illius erit vel demonstrare vel negare, qui de doctrina

[ocr errors]

Pythagorica apud Romanos late propagata locum nondum satis tractatum clariore luce augeat. Varro quoque, quem a Vergilio lectum esse ac lectitatum quis negabit, multa de hoc fonte hausit. Ennius animarum saltem migrationem in carmen suum recepit; Tertulliano enim de anim. c. 33 teste:,,Pavum se meminit Homerus, Ennio somniante." Unde, quam Vergilius VI, 749. habet purgationem et in vitam reductionem ad Pythagoram aliquis voluerit referre. Verum hic non μετεμψύχωσιν, sed παλιγγενεσίαν credidit, et in illo loco VI, 724-751. tot illius sectae, cui plerique Romanorum addicti erant, vestigia repperimus, ut huius praesertim placita a Marone fuisse adoptata aliquis non iniuria efficiat. Etenim Anchises ait:

Principio caelum ac terras camposque liquentis
Lucentemque globum Lunae Titaniaque astra
Spiritus intus alit, totamque infusa per artus
Mens agitat molem et magno se corpore miscet.
quibus comparandi sunt versus Georg. IV, 219:
His quidam signis adque haec exempla secuti
Esse apibus partem divinae mentis et haustus
Aetherios dixere; deum namque ire per omnis
Terrasque tractusque maris caelumque profundum.

Quas de mente et materia secreta, deinde de deo mundano omnia permeante opiniones fuisse Stoicorum, novisti et ex aliis et e Diogene Laert. VII, 134: Δοκεῖ δ' αὐτοῖς ἀρχὰς εἶναι τῶν ὅλων δύο, τὸ ποιοῦν καὶ τὸ πάσχον· τὸ μὲν οὖν πάσχον εἶναι τὴν ἄποιον οὐσίαν, τὴν ὕλην (molem), τὸ δὲ ποιοῦν τὸν ἐν αὐτῇ λόγον (mens), τὸν θεόν (deum)· τοῦτον γὰρ ὄντα αΐδιον διὰ πάσης αὐτῆς δημιουρ γεῖν ἕκαστα. 139: Οὕτω δὴ καὶ τὸν ὅλον κόσμον ζῷον (spiritus intus alit) ὄντα καὶ ἔμψυχον καὶ λογικὸν ἔχειν ἡγεμονικὸν μὲν τὸν alega (Haustus aetherios). Pergit Vergilius VI, 728:

Inde hominum pecudumque genus vitaeque volantum
Et quae marmoreo fert monstra sab aequore pontus,»
Igneus est ollis vigor et caelestis origo

Seminibus, quantum non noxia corpora tardant
Terrenique hebetant artus moribundaque merabra.
Georg. IV, 223:

Hinc pecudes, armenta, viros, genus omne ferarum,
Quemque sibi tenuis nascentem arcessere vitas.

t

Haec quoque de aethere vitali singula animalia penetrante, ignique constante, de igneo vigore, ad Stoicae sectae decreta iamdudum ab omnibus adnumerata sunt. Cf. Plutarch, plat. phil. I, 7:

Οἱ Στωικοὶ νοερὸν θεὸν ἀποφαίνονται, πῦρ τεχνικὸν ὁδῷ βαδίζον ἐπὶ γενέσει κόσμου, ἐμπεριειληφὸς πάντας τοὺς σπερματικοὺς λόγους, καθ' οὓς ἕκαστα καθ' εἱμαρμένην γίνεται, καὶ πνεῦμα μὲν διῆκον δι' ὅλου τοῦ κόσμου. Ε Cicerone multa possunt adferri de iisdem rebus testimonia v. g. Acad. II, 41: »Zenoni et reliquis fere Stoicis Aether videtur summus deus mente praeditus.« N. D. I, 14: "Atque hic idem [Zeno] alio loco aethera deum dicit, si intelligi possit nihil sentiens deus, aliis autem libris rationem quandam per omnem naturam rerum pertinentem vi divina esse adfectam putat.<< III, 14: "Omnia Stoici solent ad igneam vim referre, Heraclitum, ut opinor, sequentes.« Haec igitur ignea vis, igneus ille vigor seminibus illis rerum, quae Plutarchus pl. ph. I, 7. to`s arequatixous loyous nominare videtur, communis est tantum, VI, 731; Quantum non noxia corpora

Terrenique hebetant artus moribundaque membra.

Nescio an poeta hic quodammodo a regula Stoica, ad quam et ipsa anima corporea erat, deflectat, et Platonicam rationem Squatur, quum corpora tantopere, ut deteriorem nostri partem, se

cernat. Sed Stoici quoque distinguebant inter illud, quod diauével καὶ αὐξάνεται καὶ μειοῦται et inter illud, quod ἀεὶ δεῖ καὶ φέρεται μήτ' αὐξόμενον μήτε μειούμενον μήτε ὅλως οἷον ἐστι διαμένον, distinguebant inter corpus et animam. Sed gravius est, quod ex sensuum corporumque mortalitate oriri dicit poeta VI, 733:

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Quattuor nάn metum, cupiditatem, dolorem, gaudium hoc loco memorata vides, quibus caecitas et hebetudo omnis humana oriatur. Unde haec doctrina fluxerit, Servius narrat: "Varro et omnes philosophi dicunt, quattuor esse passiones, duas a bonis opinatis et duas a malis opinatis rebus. Nam dolere et timere duae opiniones malae sunt, una praesentis, alia futuri, item gaudere et cupere opiniones bonae sunt, una praesentis, alia futuri.« Verumtamen quum Stoicorum fuerit virtutis quadripartitio poóvnois, σωφροσύνη, ἀνδρεία, δικαιοσύνη, hanc quoque adfectuum ex ipsis haustam esse, quum omnia cum eorum secta tam mire copulata sint, suspicandum erit. Atque revera eandem invenio apud Diogenem Laertium VII, S. 110: Τῶν δὲ παθῶν τὰ ἀνωτάτω, καθά φησιν Εκάτων ἐν τῷ δευτέρῳ περὶ παθῶν, καὶ Ζήνων ἐν τῷ περὶ παθῶν, εἶναι γένη τέτταρα λύπην, φόβον, ἐπιθυμίαν, ἡδονήν. Quorum λύπη dolent, φόβος, metuunt, ἐπιθυμία cupiunt, ἡδόνη

« PreviousContinue »