Page images
PDF
EPUB

Belli portas VII, 609:

Centum aerei claudunt vectes.

Pulcher Aventinus clipei insigne VII, 658:

Centum anguis cinctamque gerit serpentibus Hydram. cui, ut iam alii animadverterunt, VI, 576. quinquaginta tantum hiatus dat, e quo exemplo poetae in hoc numero usurpando mos optime perspicitur. Ceteri loci ut II, 501: centum nurus apud Hecubam, III, 106. centum urbes Cretae, X, 565. centum bracchia Aegaeonis historicam vel mythologicam veritatem habent; denique IX, 162. centeni milites, et VII, 170. centum columnae, ut iam vidimus, non sine ratione a poeta ponuntur.

$. 54.
Be foedere.

Quantum Homerus dissentiat a poeta Romano, potissimum e foederis ritu liquet, quippe, qui, quamvis vates Graecus ansam atque obiter et quasi per transennam respicienti eius exemplar dedisse videatur, toto caelo ab Achaeorum Troianorumque more distet. Verba illa sollemnia foedus componere X, 15., foedera iungere VII, 546., ferire X, 154., coire in foedera XI, 292., foederis aequas leges dicere XI, 321., concipere XII, 13. 158., deinde excutere XII, 158., confundere XII, 290., turbare XII, 633., luere XII, 695., solvere X, 91. cet. tango tantum ut notissima atque e scriptore unoquoque oppido firmando. Ritus ipsi nos vocant. Esse autem e Livio XXXIV, 57. scimus tria genera foederum, unum quum bello victis dicerentur leges, alterum quum pares bello aequo foedere in pacem atque amicitiam venirent, tertium esse genus, quum, qui hostes nunquam fuerint, ad amicitiam sociali foedere inter se iungendam coeant. Quodsi ex hac distributione foedus in Aeneidis XII, perpetratum consideramus, secundi generis esse patebit. In ipso concipiendo primum notandum est, aras gramineas, quarum apud Homeru ne minimum quide vestigium exstat, apud Vergilium commemorari. Cf. XII, 116:

Campum ad certamen magnae sub moenibus urbis
Dimensi Rutulique viri Teucrique parabant;

In medioque focos et dis commuribus aras
Gramineas.

Iam Servius:,,Romani enim moris fuerat, cespitem arae superimponere, et ita sacrificare. Gramineas autem ideo, quia et de bello res agitur, et Marti sacrificatur, cui gramen esi consecratum, quod

secundum Plinium in naturali historia ex humano cruore procreatur." Locum Plinii non inveni, sed huc pertinent eius XXII, 3. verba:,,Siquidem auctores imperii Romani conditoresque immensum quiddam et hinc [ignobilibus herbis] sumpsere, quoniam non aliunde sa gmina in remediis publicis fuere et in sacris legationibusque verbena e. Certe utroque nomine idem significatur, hoc est, gramen ex arce cum sua terra evulsum, ac semper e legatis, quum ad hostes clarigatumque mitterentur, id est, res raptas clare repetitum, unus utique verbenarius vocabatur." Qui apud Plinium verbenarii, apud Vergilium sunt XII, 120:

Velati limo et verbena tempora vincti.

Servius:,,Verbena proprie est herba sacra sumpta de loco sacro Capitolii, qua coronabantur fetiales et pater patratus foedera facturi vel bella indicturi." Varro de vit. P. R. fragm. III. p. 247:,,Verbenarius ferebat verbenam; id erat caduceus, pacis signum; nam Mercurii virgam possumus existimare." Adfirmat deinde Plinius 4. nullam coronam graminea fuisse nobiliorem. Quod de legationibus ait, id ad feedera maxime spectat. Livius de foedere cum Carthaginiensibus iciendo narrat XXX, 43: Fetiales quum in Africam ad foedus feriendum ire iuberentur, ipsis postulantibus senatusconsultum in haec verba factum est: ut privos lapides silices privasque verbenas secum ferrent, uti praetor Romanus his imperaret, ut foedus ferirent, illi praetorem sa gmina poscerent. Herbae id genus ex arce sumptum dari fetialibus solet." Paulius ex Festo:,,Sagmina dicebant herbas verbenas, quia ex loco sancto arcebantur (?) legatis proficiscentibus ad foedus faciendum bellumque indicendum vel a sanciendo id est confirmando." Plane eadem ratio in antiquo illo foedere apparet I, 24:,,Fetialis regem Tullum ita rogavit: lubesne me, rex, cum patre patrato populi Albani foedus ferire? iubente rege, sagmina, inquit, te, rex, posco. Rex ait: Puram tollito. Fetialis ex arce graminis herbam puram attulit.«

2. Porro XII, 119:

Alii fontem ignemque ferebant.

Aqua et ignis apud Romanos in sollemnibus formulis erant insignes, in gravissimis negotiis adhibebantur: "Aqua et igni, iuquit Paullus ex Festo, tam interdici solet damnatis, quam accipiunt nuptae. Itaque [itemque?] funus prosecuti redeuntes ignem supergradiebantur aqua aspersi, quod purgationis genus vocabant suffitionem.<< Servius: "Sane ad facienda foedera aqua et ignis adhibentur. Unde e contra, quos arcere volumus a nostro consortio, eis aqua

f

et igni interdicimus." Aeneas XII, 181. Fontes fluvios que vocat et numina ponti, Latinus 201. Iovem, qui foedera fulmine sancit, Latinus aras tangit, mediosque ignes. Aqua igitur non sine ratione apud Vergilium in usu est, apud Homerum II. III, 270. βασιλεῦσιν quidem ὕδωρ ἐπὶ χεῖρας ἔχευαν, sed haec vulgaris illa ad omnia convivia et sacrificia est manuum ablutio; e religione foederis autem vinum praecones apportant III, 246: olvov ¿veppova, καρπὸν ἀρούρης, et 269: κρητῆρι δὲ οἶνον Μίσγον, 295: Οἶνον δ' ἐκ κρητῆρος ἀφυσσάμενοι δεπάεσσιν Εκχεον, precantur spectatores 300: Ὧδέ σφ' ἐγκέφαλος χαμάδις δέοι, ὡς ὅδε οἶνος; apud Vergilium ne certum quidem est, utrum libatio 174. (paterisque altaria libant) sıt vini, an potius aquae. Apud Homerum ignis nulla mentio, apud Vergilium 119. et 201. et 171. de flagrantibus aris sermo est, atque de eodem illo foedere, quod Livius I, 24. brevius describit, narrat Dionysius Hal. A. R. III, 18: Πρῶτον μὲν ἱερὰ θύσαντες ώμοσαν ἐπὶ των ἐμπύρων.

3. Apud Homerum III, 246. praecones adferunt victimas agnas, ove dvo, quarum capita £92. are amputantur atque in terram deponuntur; Priamus ipse 310: ¿s digoov άovas Jéto.' Aliter Maro 169:

Procedunt castris, puraque in veste sacerdos
Saetigerae fetum suis intonsamque bidentem

Attulit admovitque pecus flagrantibus aris.

Porcam itaque et ovem adhibent. Confirmat porcam ipse poeta de Romulo Tatioque VIII, 641. narrans:

Stabant et caesa iungebant foedera por ca.

[ocr errors]

Confirmat Livius I, 24: »Id ubi dixit, porcum saxo silice percussit.“ IX, 5: „Ut eum ita Iuppiter feriat, quemadmodum a fetialibus porcus feriatur." Varro R. R. II, 4. med.:,,Ab suillo enim genere pecoris immolandi initium primum sumptum videtur, cuius vestigia, quod initiis Cereris porci immolantur, et quod, initiis pacis foedus quum feritur, porcus occiditur, et quod nuptiarum initio antiqui reges ac sublimes viri in Hetruria in coniunctione nuptiali nova nupta et novus maritus primum porcum immolant." Sed hic porcus ubique, apud Vergilium porca! Gravis άлogía, quam Quintilianus VIII, 3. ipse videtur tetigisse: ́,,Quaedam [humilia verba] non tam ratione quam sensu iudicantur, ut illud: Caesa iungebant foedera porca, fecit elegans fictio nominis; quod si fuisset porco, vile erat." Neque vilitatem in hoc, neque elegantiam in hac video, monendumque et porcum et porcam in foedere immolari. Audi Cic. leg. II, 22, 55:,,Neque necesse est

edisseri a nobis, quae finis funestae familiae, quod genus sacrificii Lare verbecibus fiat, quemadmodum os resectum terra obtegatur, quaeque in porca contracta iura sint." Paullus ex Festo:,,Porci effigies inter militaria signa quintum locum obtinebat, quia confecto bello, inter quos pax fieret, caesa porca foedus firmare solebant." Sueton. Claud. 25:,,Cum regibus foedus in foro icit porca caesa ac vetere fetialium praefatione adhibita.“ Ceterum de porco vel porca ritum indicant numi v. g. gentis Antistiae cum inscriptione: CAESAR. AVG. TR. POT. VIII. Rs. VETVS. FOEDVS. P. R. CVM. GABINIS. ANTIST. IHIVIR. (Klausen Aeneas T. II. tab. I, 7.), alius eiusdem gentis (Wilde sel. numism. ant. Amstelodami 1792. p. 167.) cum inscriptione capitis: IMP. CAES. AVGVS. TR. POT. VIII. Rs. VETVS. FOED. P. R. CVM. GABINIS. C. ANTIST. In hoc numo fetiales ipsi porcae conversae pedes tenent, flamma in ara coronata lucente, in priore dextras iungunt porca in aram deposita. Tertius exstat numus Capuae cum capite Iovis, Rs. duobus sacerdotibus porcam tenentibus et gladio vel silice armatis Mus. Brit. N. tab. II, 9. (III, 9. Miounet Suppl. I. p. 235. n. 249., similis cum capite Iovis inscripto ROMA, Rs. eadem et inscriptione Osca Mus. Borb. T. II. Tab. 16. nr. 13.

Duo vero hic restare videntur, quae, quantum scimus, ad certum aliquem morem Romanum revocari nequeant, primum quod XII, 173 : Tempora ferro

Summa notant pecudum.

Quid? Ferrum adhibetur, quum Livius I, 24. saxo silice percuti porcam disertis verbis nuntiet, quum privos lapides silices fetiales XXX, 43. secum Africam deportent. At neque hoc Homeri est, apud quem instrumentum aereum, neque omnino haec res nimis urgenda, quum postea ne feriantur quidem, sed 214. in flammam (έñì tāv ¿μñrowv) iugulentur pecudes, quum non capita, sed viscera, ut apud Romanos mos est, eripiantur. Alterum nóßλnua gravius est. Non enim porcam unam solam, sed intonsam bidentem adiiciunt sacerdotes. Talia Vergilius non inconsulto, neque sua fictione effutire solet. Quid ergo ovem? Nusquam simile exemplum repperi, Serviusque auctus ille et, quem putant viri docti, interpolatus verba habet: "Sane ovem Graeco more foederi adhibuit.« voi huius quaestionis acutiores eruant. Potest poeta vel ex antiquo aliquo libro pontificali caerimoniam talem nosse, vel duos diversissimos populos notare voluisse, alterum cuius porca (alba) signum sit, Troianorum alterum cui ovis sit destinata, vel foedus ita patrasse, ut infectum, id est, non rite perfectum talium rerum gnaro visum sit. Latini etiam

postca mutati 242: Foedusque precantur infectum, est Aulestes 290. avidus confundere foedus, Aeneas contra clamat 314: Ictum iam foedus, 316: Ego foedera faxo Firma manu. Videant alii. Apud · Homerum denique setae de victimarum capite secantur proceribusque distribuuntur, cuius moris nulla apud nostrum mentio fit.

4. Differunt etiam dii, qui invocantur apud Graecum, quique apud Latinum poetam, non omnes, quidam saltem. Audi Agamemnonem II. III, 276:

Ζεῦ πάτερ, "Ιδηθεν μεδέων, κύδιστε, μέγιστε,

Πέλιος 9', ός πάντ' ἐφορᾶς, καὶ πάντ' ἐπακούεις, καὶ Ποταμοὶ καὶ Γαῖα, καὶ οἳ ὑπένερθε καμόνιας ἀνθρώπους τίνυσθον, ὅτις κ ̓ ἐπίορκον ομόσσῃ. Aeneam XII, 176:

Esto nunc Sol testis et haec mihi Terra vocanti,
Quam propter tantos potui perferre laboris,
Et Pater omnipotens, et tu Saturnia coniunx,
Iam melior iam diva, precor: tuque inclute Mavors,
Cuncta tuo qui bella, pater, sub numine torques;
Fontesque Fluvios que voco, quaeque aetheris alti
Religio, et quae caeruleo sunt numina ponto.
Qui si conferantur, hanc habes tabulam:

[blocks in formation]

Haec eadem, Aenea, Terram, Mare, Sidera, iuro, Latonaeque genus duplex, Ianumque bifrontem, Vimque deum infernam et duri sacraria Ditis: Audiat haec Genitor, foedera qui fulmine sancit. Quos cum illis Homeri comparantes hanc habemus:

[blocks in formation]
« PreviousContinue »