Page images
PDF
EPUB

Litora, multum ille et terris iactatus et alto
Vi superum saevae memorem Iunonis ob iram,

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small]

ferenda videtur, cum probabile sit, Vergilium in h. l., ubi unum quodque
vocabulum cum singulari vi et gravitate profertur, a prima et propria
verborum significatione non recessisse. (Etiam Gossravium, Ladew. et
Coningtonem video nobiscum facientes.) Nauck. autem 1. 1. p. 2. primus
non de tempore, sed de loco, de dignitate capiendum esse putat (,,nicht
der Zeit, sondern dem Range nach.), quod probare non possum. 2.
lunge: Troiae ab oris profugus venit. Quare Commata, quibus Heyn. et
Wagn. verba fato profugus includunt, delevi; fato autem, quod non
minus cum venit, quam cum profugus coniungendum (quae etiam Henrici
[Tw. years I. p. 3. et Philol. XI. p. 487.) et Dietschii (Theol. Verg. p. 17.)
est sententia), adiicit poëta, ut statim ab initio ad deorum interventum
viam sibi muniat (cf. X, 67. Italiam petiit fatis auctoribus: esto!) vel,
ut Servio videtur, ne videatur Aeneas aut causa criminis patriam de-
seruisse, aut novi imperii cupiditate ;“ fatale enim fuisse, ut Aeneas bello
superstes Troianis imperaret, iam ex Hom. Il. XX, 302 sqq. notum (cf.
etíam Liv. I, 1.); profugus denique causam continet, cur Troia relicta in
Italiam venerit Aeneas. Gossravio haec vox recte videtur movere misera-
tionem, cum significet extorrem patria et quid petat nescientem. Cf. Sall.
Cat. 6. Troiani Aenea duce profugi sedibus incertis vagabantur, et Anth.
Lat. II, 188, 6. Aeneas intrat profugus Carthaginis arces. Italiam
pro: in Italiam. Constat enim, non solum poëtas, qui omnino Praeposi-
tiones saepe omittere consueverunt, verum etiam pedestris orationis scri-
ptores ante terrarum quoque et regionum nomina , ubi de motu in aliquem
lucum sermo est, Praepositiones interdum negligere. Aureae tamen aetatis
scriptores pedestres non nisi insularum et terrarum maritimarum, ad quas
navium cursus dirigitur, nomina ita construere solent. Cf. Ecl. I, 63. Aen.
1, 51. II, 742. 781. III, 601. IV, 124. 165. VI, 542. 638. 696. VIII, 136.
IX, 100 sqq., quod autem ad Nomina appellativa attinet, quorum simplex
Accus. eadem ratione verbis eundi et veniendi adiici solet, Aen. I, 201.
307. 365. II, 743. III, 439. 601. V, 732. 813. VI, 696. etc. Quid quod
adeo Substantivis interdum talis Accus. adiungitur? Vid. Aen. III, 507.
iter Italiam et VI, 542. iter Elysium. Omnino cf. Barth. ad Claud. B.
Get. 73. Drakenb. ad Liv. XXXIII, 41, 6. Heins. et Burm. ad Aen. II, 781.
Cort. ad Lucan. I, 678. V, 572. Oudend. ad Apul. Met. p. 24. et 33.
Daehn. ad Nep. Milt. 1, 1. et Dat. 4, 1. Weichert. de verss. iniuria suspp.
p. 86. Kappes Progr. supra laud. p. 34. Ruddim. II. p. 284. Ramsh. g. 134.
not. 1. Madvig. §. 232, 4., qui multa exempla collegerunt, et quae ad Aen.
III, 162. adnotavimus. Laviniaque venit Litora. Copulam que,
quam cum Iahnio et Wagn. restitui, quamque etiam recentiores editores
Bryceo excepto omnes iure receperunt, tuentur omnes Codd. praeter unum
Hamb. (nam etiam Med. Lavinia : scribens Copulam omissam indicat) et
omnes, qui hunc versum laudant, Grammatici, in quibus Quinct. Inst. XI,
3., eamque ut retineamus, ipsa suadet loci sententia: simplex enim eius-
modi appositio Italiam, Lavinia litora, qua generi una modo species ad-
deretur, bonae latinitatis usui videtur adversari, ut eam a Paldamo ad
Propert. p. 238., (qui tamen postea sententiam suam mutavit: vid. infra)
et Bryceo temere defensam censeam, cum contra Italiam Laviniaque
litora, i. e. et quidem L. litora, per epexegesin illam, de qua ad Geo. 1,
498. (III, 198. 473. etc.) dictum est, explicandum optime se habeat. Cf.
imprimis locus simillimus infra v. 569., cui adde v. 13. et v. 554. cum
Wagn. Qu. Virg. XXXIII, 1. et 8. Fluctuat autem loci scriptura inter
Laviniaque, quod nos cum Wagn. edidimus atque etiam Gossr., Süpfl.,
Haupt., Ladew. et Ribbeck. receperunt et Lachmann. ad Lucr. II, 719. p.
115. probare videtur, et Lavinaque, cui Wund., Iahn., Thiel., Henry et
Conington, item Nauck. Progr. laud. p. 2. et Paldamus in Caesaris Zeitschr.
f; d. Alt.-Wiss. XII. (1854.) p: 238 sq. cum Servio patrocinantur. Sed a
Lavinio, quam veram esse huius nominis formam infra ad v. 270. vide-
bimus, deduci non potest Adiectivum Lavinus. Quod autem Servius tradit

[ocr errors]
[ocr errors]

6

5

Multa quoque et bello passus, dum conderet urbem
Inferretque deos Latio, genus unde Latinum

[ocr errors]
[ocr errors][ocr errors]

oppidum primum a Lavino, Latini fratre, Lavinum, postea Laurentum, postremo a Lavinia Lavinium appellatum esse, id falsum est; nam Laurentum et Lavinium diversa fuisse oppida et Antoninorum demum aetate in unum, Laurolavinium, coniuncta esse constat. (Cf. mea in Pauly Realencycl. IV. p. 829. cum nota adiecta). Lavinium autem ab Aenea demum conditum esse, communis fere antiquitatis erat opinio. Quare minus recte Prop. III, 32, (II, 34,) 64. aperte hunc locum respiciens Qui nunc Aeneae Troiani suscitat arma lactaque Lavinis moenia litoribus, Iuven. XII, 71. novercali Lavino, et Tibull

. II, 5, 49. murusque Lavini, quamquam in his locis etiam Lavinis, Lavinjo et Lavinâ legi potest, ut ap. Verg. Aen. I, 258. 270. VI, 84. (Cf. Lachm. ad Lucr. V, 85. p. 279. et Iahn. ad Iuven. 1. 1.) Vergilius ipse etiam Aen. IV, 236. Lavinia arra scripsit. Quo fit, ut in sola synizesi Lavinjaque causam quaeram, cur omnes fere Codd., (inter 33 ab Henr. collatos 32, dum unus modo Goth. cum Med. Lavinia exhibet) Quinct. XI, 3, 60. Gell. X, 16. Macrob. V, 2. Prisc. VIII, 54. Servius aliique Grammatici hic Lavinaque exhibeant. De hoc autem synizesis genere paullo duriore, Vergilio tamen satis usitato, idem Wagn. conferri iubet Aen. VII, 237. precantia , VI, 33. omnia, V, 269. taeniis (quibus locis temere adiungit VÍI, 769. et XII, 401.), Iahn. ad Aen. VI, 33. et ad Geo. IV, 243. Santen. ad Terent. Maur. p. 429 sq. Bentl. aliosque ad Hor. Od. I, 8, 1. Cf. etiam adnot. mea ad Ecl. Vì, 41. et Geo. I, 397. Weichert. de versu hyperm. p. 23. Lachm. ad Lucr. p. 279 sq. Ramsh. . 209. III, 1. 6. alii. Ceterum Lavinia litora sunt ea, in quibus postea demum ab ipso Aenea Lavinii oppidum erat condendum ; nam poëtae haud raro per anachronismum epitheta petunt a rebus postea factis, et sic Vergilius ipse Aen. III, 552. 688. 700. IV, 275. VI, 2. 17. VII, 186. VIII, 347. 360., quos locos, coll. Iacobi Quaest. epicis p. 186 sqq., collegit Siebelis 1. 1. p. 5., recte contra Peerlk. disputans, qui pro Laviniaque temere scribi voluit Laurentia, Copula male omissa. (Cf. etiam Iahn. in censura editionis Peerlk. Annal. suorum Vol. XLIII. inserta p. 17.) De ipso autem oppido eiusque situ in colli di Pratica vid. librum meum Handb. d. alt. Geogr. III. p. 715. 3. 4. „venit, iactatus et pas 8 us; interponitur ex more ille: postquam magnos labores maritimis erroribus et tentata frustra variis in locis nova sede toleraverat. IIohad όν εν πόντω πάθεν άλγεα δν κατά θυμόν, Odyss. Ι, 4. Heyn. Noli enim interpretari: qui iactatus est. Immo Participiis et Adiectivis ad antecedens aliquod Substantivum relatis nonnumquam Pronomen ille, ut Graec. oye, quo fortior et vividior reddatur oratio et lector ad rem tractatam magis attendere iubeatur, pleonastice adiungi constat. E Vergilio huc pertinent loci Aen. V, 457. IX, 477 sqq. 796. X, 385. XII, 5., quos Wagn. Qu. Virg. XXI, 8. profert. Alibi etiam Pron. ille, Participio vel Adiectivo non adiecto, simpliciter Subiecti notionem antea memoratam repetit, velut Geo. II, 435. III, 215, 362. Aen. VI, 593. et XI, 494. Ovid. Am. III, 9, 20. Scilicet omne sacrum mors importuna profanat, omnibus obscuras iniicit illa manus. ibid. III, 3, 23 sqq. Aut sine re nomen Deus est Aut, si quis Deus est, teneras amat ille puellas cett. Cf. omnino Ruhnk. ad Ter. Adelph. III, 2, 8. Bentl. ad Hor. Sat. II, 6, 83. idem et Iani ad Hor. Od. I, 9, 15. Heind. ad Hor. Sat. 1. l. et I, 6, 58. Obbar. ad Hor. Ep. I, 2. p. 97. Iahn. ad Virg. Geo. I, 203. Haas. ad Reisigii Vorlesungen p. 377. alii. Cognatus est pleonasticus ille usus eiusdem Pronominis ante quidem, cuius multa exempla collegit Beier. ad Cic. Off. II, 6, 21. Verbum iactandi, ut Gr. gadsveofai et gintáceofai, saepe usurpatur de iis, qui fluctibus maris et ventis vexantur. Cf. Ovid. Tr. 1, 11, 39. ibid. III, 2, 15. Hor. Epist. I, 11, 15. id. Od. I, 32, 7. IV, 4, 54. Prop. III, 3, (II, 12,) 7. Cic. de inv. II, 31, 95. Tusc. V, 2, 5. Vellei. I, 2. et qui hunc versum imitatus est, Silius VIJI, 474. Tum pius Aeneas, terris iactatus et undis. Hic tamen, cum terris adiiciatur, latiore sensu capiendum de cuiuscunque generis vexationibus, ut infra v. 332. 629. et

66

[ocr errors]
[ocr errors]

Albanique patres atque altae moenia Romae.

Musa, mihi causas memora, quo numine laeso

VI, 693. Peerlk. temere coni. multa iactatus et versum 4. tamquam spurium vult deletum, ut multa - , multa gravi et exquisita repetitíone“

„ sibi respondeant; sed vide quae lahn. 1. 1. p. 21. recte contra eum disputat. alto. Vid. adnott. ad Aen. II, 203. et cf. similem locum Aen. V, 627. et de omisso Praepos. in vid. adnott. ad Geo. III, 237. Aen. I, 552. 667. III, 220. etc. 4. Vi superum, cum neminem deorum praeter unam Iunonem Aeneae infensum fuisse constet, Fr. Gall. (in Ephem. lit. len. a. 1828. Intell. Bl. 15. p. 119.), cui nova quaedam argumenta adiiciens adsentitur Gossrau, satis mire ita interpretatur, ut non significet „deorum numine et voluntate,“ sed plane contrarium „,contra voluntatem deorum, magno cum dolore deorum, quemadmodum Graece dicatur Bią róuov, Bię tūv nohtov; qua explicatione (quam etiam Freudenberg. Vind. Verg. Spec. (Bonn. 1845.) p. 6. impugnat) iure reiecta, Wagn. haec verba ad unam Iunonem referenda esse statuit, cum Graeci et Latini Plurali utantur numero, ubi unum aliquem, sed suo nomine non definitum, indicent, ut Aen. III, 488. VI, 322. VII, 96–98. 359. XI, 784.; hinc, ut iam intelligatur, quis sit ille obscure significatus deus, per epexegesin adiicere poëtam haec: saevaeque iram. Sed cum mira profecto esset epexegesis vi numinis alicuius Iunonis), ob iram Iunonis, neque vi et ob iram ita sibi respondeant, ut illud per hoc explicari possit, mihi quoque, pariter ut Grasero l. 1., vi superum latiore sensu accipiendum videtur, ut VII, 432. caelestum vis magna et Val. Fl. I, 671. seu volvitur axis vi superum. Ut enim concedam, praeter Iunonem neminem ex deorum coetu Aeneae succensuisse, notum est tamen, ipsam Iunonem aliorum numinum, ex quibus Aeolum et Iuturnam nomino, usam esse ministerio, quo Aeneam perderet, neque ceteros deos conatibus eius semper restitisse; quare heros ille aptissime vi superum, ipsorum deorum interventu, non hominum tantum machinationibus, iactatus dici poterat. Haec enim verba rationem, qua iactatus sit, sequentia ob iram Iunonis causam calamitatum, quas perpessus sit, indicant. Consentiunt mecum Siebelis 1. 1. p. 6. et Freudenberg. l. 1. p. 6. atque etiam Wagn. ipse mutata sententia in min. edit. commemorat „aliorum, quos illa nacta est administros, deorum operam, coll. Aen. VI, 63 sq. et Ovid. Met. XIV, 581. memorem Iunonis ob iram, pro: ob iram Iunonis memoris, scil. acceptae iniuriae. Sic etiam Graeci, v. c. Aeschyl. Agam. 161. (155.) uváuwv uñvis, Liv. IX, 29. extr. Traditur

etiam Appium memori Deum ira post aliquot annos luminibus captum. Ovid. Met. XII, 583. ecercet memores Sil. XIII, 72. Pone, Anchisiade, memores irasque metusque. Cf. Gronov. ad Liv. XXXIII, 12, 5. Ceterum de hac hypallage Adiectivi, quae, certae legi adstricta, nisi ipsum Adiectivum ad utrumque Substantivum transferri per sensum licet, nullo modo admitti potest, cf. Wakef. ad Tac. Agr. c. 4. P. 138. Markl. ad Stat. Silv. IV, 1, 45. et III, 4, 84. Doering. ad Catull. LXIV, 310. Beneck. ad Iustin. XLIV, 4, 3. et ad Cic. pro leg. Man. 9, 22. Hertzberg. ad Propert. III, 21, 28. p. 28. et IV, 8, 23. p. 479. Unger de Valgio Rufo p. 54. 237. alii, et de eodem Graecorum usu Hermann. ad Soph. Phil. 1106. Lobeck. ad Soph. Aiac. 7. Matth. ad Eur. Phoen. 30. Bernhardy Synt. p. 426 sq. Ita igitur memor Iunonis ira i. q. ira, quae factis semper prodit, Iunonem esse memorem iniuriae. Ad ipsam rem autem cf. Aen. V, 781. sqq. Peerlkamp. sine iusta causa omnem V. 4. spurium censet, quem recte contra eum defendunt Rau in Sched. de verss. spuriis in libro I. Aeneidos Virg. (Lugd. Bat. 1846.) p. 13 sqq., Iahn. Annal. XLIII. p. 21 sq. Siebelis 1. 1. p. 6. et Freudenberg: 1. 1. p. 5 sqq.

5—7. „Multa quoque et bello pas8u8. Probe observandum est discrimen inter locos, ubi Particulae et seu etiam

quoque ad diversa vocabula referendae sunt, et inter eos, ubi cum vi quadam coniunctae ad anam eandemque notionem pleonatice referuntur (auch sogar vel auch dazu noch). Hac ratione usurpatum legitur etiam quoque v. c. apud Plaut. Merc. II, 2, 56. Pers. IV, 6, 7. Pseud. I, 1, 120. Ter. Hec. IV, 1,

censorem

iras.

Quidve dolens regina deum tot volvere casus
Insignem pietate virum, tot adire labores

10

[ocr errors]

28. V, 1, 36. Lucr. III, 292. V, 154, 518. 603. VI, 503. Cic. de Or. I, 35. alibi, ut ite quoque apud Lucr. V, 750. et VI, 757. Alia vero ratio est v. c. illius loci Pliniani H. N. VII, 16, 21. Sunt vero et fortuita eorum (leonum) quoque clementiae exempla et similium. Quod discrimen Wagn., praeter mea ad Lucretii 11. cc. Handium ad Stat. Silv. p. 12. et Vechner. Hellenolex. p. 155. Heus. laudans, neglexit; cui tamen in explicando hoc ipso loco (ut quoque et sit šti xał, auch noch, dazu auch) nunc adsentior; cum sane post illa terra iactatus et alto prior Heynii ratio (multa quoque passus, etiam bello) vix ferenda videatur, quam tamen, ut antea ego ipse, sic etiam Thiel., Haeckerm. Explic. Verg: P. 2. et Nauck. 1. 1. p. 2. amplexi sunt. Iahn. denique verborum ordinem hunc esse censet: et passus multa quoque bello; quae ratio mihi paullo contortior videtur.

dum conderet, donec condere poterat urbem a fato sibi promissam (vid. infra v. 258.) Cf. adnott. ad Geo. IV. 457. et Aen. X, 800. Heyn. et Haeckerm. l. l. simpliciter pro „donec condidit“ positum censent. urbem, Lavinium (cf. infra v. 258. et XII, 194.). In ferretque deos Latio, inferret in Latium Penates Troia advectos, quod, cum de pio Aenea agatur, eo minus poterat reticeri, cum non nisi religione publica ordinata nova civitas rite constituta censeri possit. Vid. Aen. XII, 836. Hor. Od. IV, 4, 53 sqq. Tibull. II, 5, 41. Prop. V, (IV), 1, 39. Rutil. Itin. I, 571 sq. et similes loci. Cf. autem cum h. 1. Aen. I. 378. II, 717, III, 11 sq. VIII, 11. XII, 192. Latio, in Latium. Vid. adnott. ad Ecl. II, 30. VIII, 101. Geo. II, 306. et Aen. VUI, 11. 6. 7. genus unde Latinum. Cf. Aen. XII, 723 sqq. Sall. Cat. 6. et Cato Orig. ap. Serv. ad h, 1. Unde, qua ex re, quo factum est, ut Aborigines cum Troianis aequati communi Latinorum nomine sint comprehensi (cf. Aen. XII, 823 sq. (837. et Plut. Qu. Rom. p. 155. Reisk. Tocówv dyhad térra Meuiguéva naoi Aarlvor, ab Henr. laud.], ut ab Ascanio Alba sit condita, et ex eius posteris urbis Romae conditores ortum habuerint.“ Sic Heyn., neque aliter Wagn.; Süpfl. autem et Henry (Tw. years I, p. 4.), qui putat, verba multum ille

Latio quasi per parenthesin interiecta esse (comparans Aen. III, 571. IV, 483. VI, 83. 739.), unde explicant: a quo (Aenea), ut Aen. V, 568. VI, 763. VIII, 71., et Conington inter utramque interpretationem fluctuat. ,, Albam bene ab Albanis patribus designat, a senatu, nobiliore populi parte; cf. IV, 682. VII, 727.“ Haec Heyn., cui adsentitur Wagn. in edit. min. haec adnotans : ,,patres, perite et secundum historiam; ut Romae initio, sic sine dubio Albae nulla fuit plebs; tenebant Albam patriciae gentes, patres, cum suis clientelis ;“ mihi autem Albani patres non Senatum, sed omnino maiores, antiquos illos Albanos significare videntur, a quibus Romani originem duxerunt, ut etiam VII, 727. Aurunci patres. (Consentit mecum Haeckerm. 1. 1., dum Conington cum Wagn. facit.) De ipsa Alba vid. infra ad III, 389. alta e Romae. Vid. quae ad Geo. I, 485. disputavimus. 8. Musam Homeri atque omnino epicorum poëtarum more in principio carminis invocari, non est quod exponam. Sufficiat commemorasse, Vergilium etiam medio carmine , ubi res gravissimas et memoratu dignissimas expositurus est, Musas invocare. Cf. Ecl. III, 60. et Aen. VII, 37. Conington adnotat, Vergilium haud raro uti Plurali huius vocis, ubi Singul. sufficiat, coll. v. 414. II, 105. III, 32. VI, 710. Sed hic vere de pluribus (duabus certe) causis sermo est. quo numine laeso. Plures huius loci paullo difficilioris propositae sunt explicationes. Heyn., Wagn. (in ed. Heyn.) Iahn. (in edit. I.), Seidenstücker (in Neues Magazin für Schullehrer T. II. Fasc. I. p. 204 sqq.) Langius in Vindiciis tragoed. Rom. p. 56.), Mueller in Progr. Blankenb. II. 1838. Nauck. l. 1. p. 2, Steinmetz. in Progr. Merseb. 1846. p. 16. et Haeckerm. in Muetzellii Zeitschr. etc. VII. (1853.) p. 735 sqq. accuratissime de h. 1. disserens, ut iam olim Io. Fr. Gronov. (Obss. I, 9.), quo seiungunt a numine, ut sit Ablativus causalis pro qua re positus, nec minus ad impulerit, quam ad

causa 8.

>

Inpulerit. Tantaene animis coelestibus irae?'

Urbs antiqua fuit, Tyrii tenuere coloni,

[ocr errors][ocr errors]

laeso, pertinens; qua opinione ductus Iahn. locum sic interpretatur : Causas memora, qua re (quo) Iunonis numen laesum sit, vel quid inde (numine suo laeso) dolens eadem impulerit; Mueller. autem l. 1. (et cum eo Haeckerm.) sic: „Musa, mihi memora, quibus causis seu numine (i. e. maiestate sua divina, ut Haeckerm. explicat] laeso, seu dolore aliquo commota, Iuno impulerit.“ At si hoc voluisset poëta, non tam ambigue scripsisset, cum quivis haec legens coniungere debeat quo numine laeso; sed omnem ambiguitatem vitans qui potius vel qua posuisset. Accedit quod, si quo explicamus quam ob rem,* Ablativi illi absoluti numine laeso admodum languent. Itaque quo numine laeso coniungenda esse, nemo non videt. Noli vero cum Schirachio p. 510., Iahnio in Nov. Annal. suis XLIII, 1. p. 25.,. Dietschio Theol. Verg. p. 8 sq. (Ameisio et Ladewigio: vid. infra) de alio quocunque numine praeter Iunonem cogitare, ut sensus hic sit: quo deo offenso, aut quo scelere in Iunonem commisso factum sit, ut dea impelleret etc. Sed cum poëta ipse statim subiiciat nomen deae laesae, quomodo Musam rogare potest, ut sibi aperiat, quo numine, i. e. quo deo laeso, Aeneas tot adire labores sit coactus, nisi cum Dietschio deorum reginam alius cuiusdam dei laesi causam suscepisse dixeris, quod mihi quidem absonum videtur. (Adsentitur mihi Haeckerm. 1. 1. p. 739., simul comprobans priorem meam de voc. numine sententiam, de qua tamen nunc discessi.) Burm., Heumann. (Poecil. Vol. II. p. 378.) et Gossrau numen recte ad Iunonem ipsam relatum explicant: qua parte potentiae vel divinitatis eius laesae; cum Iuno pluribus rebus praesideat, idque accedit ad veriorem Wunderlichii rationem, qui numen de consilio, voluntate deae intelligit, et verba ita solvit: quod numen Iunonis laesum sit, quidve doluerit dea, ut etc., hac addita explicatione: „numen est laesum, h. e. consilium deae, id quod concupivit, ad irritum cecidit. Cupiebat autem Carthagini imperium orbis terrarum parare, quae optata per Aeneae posteros irrita fore sciebat: dolens magis ad Paridem et Ganymedem spectat.“ Quam locum capiendi rationem iam Servio commemoratam tamquam simplicissimam nunc iuxta cum I. F. Wagnero (in Diss. de locis quibusdam apud_Vergilium ratione etymologica expediendis. Luneb. 1823.

4.), Abrah. Vossio in Progr. Crucenac. a. 1832. p. 1., Grasero in Ephem. lit. Hal. 1835. p. 257 sqq. Paldamo (in: Zeitschr. für Alterthumswiss. 1839. Nr. 104.), Süpflio, Iahnio (in altera edit.) et Wagnero (in min. edit.) consentientibus Steinmetzio 1. 1. p. 16., Freudenbergio 1. 1. p. 11., Siebelisio 1. 1. p. 7., Kappesio 1. 1. p. 319. Bryceo et Coningtone reliquis omnibus praefero, cum numina divom etiam Aen. II, 123. pro voluntate deorum oraculo significata legamus, cum quo loco cf. etiam Aen. I, 132. II, 777. III, 359. V, 56. VI, 368. X, 31. et quae Kappes. 1. 1. p. 8 sg. disputavit, in his locis omnibus numen recte per Wink, Wille, Befehl explícans, a quo non multum dissentit Ameis, de omni hoc loco in Muetzellii Zeitschr. etc. VII. (1853.) p. 931 sqq. docte disputans, qui Aen. II, 396. (ubi vid. adnott.) 777. III, 363. IV, 94. V, 768. VII, 584. 8, 31. XI, 332. 901. numen interpretatur Götterbeschluss. (Vid. etiam Varro L. L. VII. p. 363. Lachm. ad Lucr. II, 632. p. 111. et Dietsch. Theol. Verg.. p. 4. Quid quod numen eodem sensu de senatu Romano dicitur? Cf. Cic. Phil. III, 13, 32. ad Quir. p. red. 8, 18. et Liv. VII, 30, 20. a Siebelisio laud.; quamquam Dietsch. 1. 1., qui p. 3—11. (ut ante eum iam Iahn. in edit. II. p. 434–37.) accuratam instituit de hoc vocabulo disputationem, potius de augusta senatus potestate et auctoritate cogitat, cum vim et naturam huius vocis paullo arctioribus limitibus circumscribens eam duo tantum significare posse contendat, aut eum, qui summa potestate imperet, aut summam imperandi vim et potestatem.) Quae Iunonem laeserint voluntati eius repugnantia, exponuntur v. 17--24., quae doleat v. 25-28. Superest, ut coniecturas quasdam supervacaneas commemorem. Papius enim in Diss. de C. Terentio Varrone p. 67. cum Catroeo et Scioppio legi vult quo nomine laesa, Peerlkamp. autem quo crimine loesa, quam coniecturam, ab Iahnio in Annal. suis XLIII. p. 24 sq., Siebelisio p. 7. et Freudenbergio p. 8 sq. recte impugnatam, ante eum

[ocr errors]
« PreviousContinue »