Page images
PDF
EPUB

Ille nihil, nec me quaerentem vana moratur,
Sed graviter gemitus imo de pectore ducens
,,Heu fuge, nate dea, teque his, ait, eripe flammis.
Hostis habet muros; ruit alta a culmine Troia.
Sat patriae Priamoque datum: si Pergama dextra
Defendi possent, etiam hac defensa fuissent.
Sacra suosque tibi commendat Troia Penatis;

290

fortuna indigna; unde exclamatio illa indignum! Hor. Ep. I, 6, 22. Ceterum cf. cum hoc versu Ennius 1. supra laud. quid te ita contuo lacerato Corpore, Miser, aut qui te sic tractavere nobis respectantibus? 287. Ille nihil, scil. respondit ad quaestiones meas (cf. supra adnott. ad v. 24.); nec me - - moratur, non curat vanas quaestiones meas (hält sich dabei nicht auf), sed fugam celerrimam mihi suasurus statim rem ipsam paucis verbis aperit. Sic autem morari, imprimis voce nihil adiuncta, saepe pro curare dici constat. Cf. infra V, 400. Plaut. Aul. II, 1, 47. Hor. Ep. I, 15, 16. II, 1, 264. Ovid. Fast. I, 161. Liv. III, 56. IV, 42. etc. Henry (Tw. years II. p. 70. et Philol. XI. p. 609.) explicat: non moratur fugam meam. Sed nonne hoc poneret consilium fugiendi ab Aenea iam significatum? 288.,,Gemit de patriae interitu et quod vir fortis forti fugam suadere cogitur." Gossr. Cf. Ovid. Met. I, 656. alto tantum suspiria ducis Pectore et X, 402. suspiria duxit ab imo Pectore. Totus hic versus inde a voce gemitus iteratur in Anth. Lat. I, 172, 92. 289. Heu fuge. Cf. infra III, 44. et Hand. Tursell. III. p. 68., qui docet, cum Imperativo heu coniungi, ubi ad rem agendam aliquem excitemus cum maiore animi commotione. 290. Hostis habet muros. Vid. Burm. ad Val. Fl. III, 45. -,,Ruit alto a culmine Troia (etiam inf. v. 603.) ex Homerico, quod saepius invenitur, zat azons. Dorvill. bene coni. ruit alta a culm. Troia, quod significantius est, et sic Acronem legisse lani vidit ad Hor. Carm. IV, 6, 3. [ubi legimus Troiae victor altae Phthius Achilles] et Hom. II. XIII, 772. őkɛto nãбa xať ɑzons "Dios ateivý. Adde Íl. XV, 557. 558." Heyn. Quae consideranti, cum Codd. in eiusmodi re non magna sit auctoritas, Cod. autem Coll. Ies. diserte alta exhibeat et infra v. 603. item simpliciter legatur sternitque a culmine Troiam, mihi lectio alta (etiam Brunckio, Wakefieldo, Schirachio p. 371. Iahnio et Gossravio magis arridens) praeferenda visa est, quam post me etiam Süpfl., Haupt. et Ladew. receperunt, et Schrader in Muetzellii Zeitschr. VII. p. 727. defendit, dum Wagn., Bryce, Ribbeck. et Coningt. alto servarunt, quod etiam Schenkl. in Zeitschr. f. d. Oest. G. 1852. p. 394. coll. infra v. 410. defendit. Wagn. tamen in Philol. Suppl. I. p. 376. et ipse proclivis est ad alteram lectionem praeferendam, haec adnotans: „Et potuerunt librarii, ut alto scriberent, eo induci, quod meminerant illa ex alto, ab alto vel a summo culmine multis locis scripta, quae de tecti altitudine vel summitate accipienda sunt;" quare in recentiss. edit. et ipse alta restituit, quod improbat Haeckerm. in Zeitschr. etc. XIX. p. 55. Ceterum cf. adnott. ad Geo. I, 485. ,,Ad v. 291. 292. cf. inf. XI, 288. 289. Habet patria et Priamus omnia, quae a te ad ipsum defendendum fieri ac praestari potuerunt." Heyn. Cf. Aen. IX, 135. Sat fatis Venerique datum. Val. Fl. III, 688. Sat lacrimis comitique datum et Silius II, 561. sat Fidei proavisque datum. Ceterum Naegelsbach., censor meus Monac., 1. 1. p. 111. hunc locum (rectius fortasse) sic distingui voluit: Sat patriae Priamoque datum: si Pergama dextra Defendi possent, etiam hac defensa fuissent; Sacra suosque tibi commendat Troia Penates. Sensum enim esse: Urbi et regi sat datum, hi enim servari diutius omnino non possunt; sed sacris et Penatibus servandis cura etiamnum adhiberi potest; quam rationem etiam Conington probat. 292. hac, SEIZTIZOS, Hectoris manu, h. e. mea. Cf. VIII, 570. IX, 205. etc. 293. ,,Penates sunt publici, dii Troiae patrii, urbis tutela. De forma eorum ac specie vid. III, 148. 173. 174. Heyn. Cf. Heynii Excurs. IX. ad h. 1. Müller. de Etruscis T. II. p. 87. Voss. ad Geo. p. 205. Heindorf. ad Hor. Sat. I, 5, 65. Schmid. ad Hor. Ep. I, 7, 93. lacobs Blumenlese II. p. 63. et Walz. in Pauly Realencycl. V. p. 1314 sq. De etymologia huius vocis (sive a

VERGIL. PARS II. ED. IV.

15

[ocr errors]

Hos cape fatorum comites, his moenia quaere,
Magna pererrato statues quae denique ponto."
Sic ait et manibus vittas Vestamque potentem
Aeternumque adytis effert penetralibus ignem.
Diverso interea miscentur moenia luctu

295

penitus sive a penu deductae) cf. Cic. de N. D. II, 27, 68. Macrob. Sat. III, 4. Ernesti in Clav. Cic. s. v. et Muret. ad Plaut. Asin. I, 1, 28. Facile eos loco moveri et auferri potuisse, apparet infra ex v. 717. ,,Sacra et Penates possunt pro eadem re haberi: ut illa, quibus generis notio inest, declarentur per hos. Sic saepe sacra universe de deorum simulacris, etiam de his ipsis Penatibus: v. c. Ovid. Fast. I, 527. Mox tamen v. 296. 297. vittas Vestamque et ignem sacrum memorat, quae omnia cum Penatibus asportavit; haec igitur per sacra declarare potuit." Heyn. Hoc rectius. Cf. etiam Ovid. Met. I, 287. Tectaque cumque suis rapiunt penetralia sacris et Hor. Od. IV, 4, 53. Gens, quae cremato fortis ab İlio

[ocr errors]
[ocr errors]

sacra Natosque maturosque patres Pertulit Ausonias ad urbes. Infra v. 320. sacra victosque deos eadem ratione iunguntur. Ad sacra igitur simul audi sua ex sequente suos repetendum. Thiel. tamen priorem rationem amplectitur, hunc locum non aliter explicans atque II, 12. Penatibus et magnis dis, III, 442. divinosque lacus et Averna sonantia silvis et similes. 294. fatorum comites, comites errorum et casuum, qui a fato tibi sunt destinati. Totus hic versus iteratur in Anth. Lat. I, 178, 197. 295. magna vocat Lavinii ab Aenea condendi moenia (i. e. urbem: vid. ad v. 234.), Romae inde oriundae respectu habito. Cf. III, 159. Tu moenia magnis Magna para. Ceterum Wagn. docet, Magna cum vi relativae enuntiationi adiunctum esse hoc sensu: pererrato quidem ponto demum, sed magna statues; ut III, 546. Praeceptisque Heleni, dederat quae maxima, rite Iunoni adolemus honores. Cf. etiam Aen. V, 728. Krüger. Untersuch. III. §. 85. p. 209. Ramsh. §. 169, 3, d. statuere autem moenia dicitur de primo conditore, ut Aen. I, 573. ut IV, 655. Prop. IV, 10, (III, 11,) 21. Vellei. I, 1. Mela II, 18. 296. ,,Vittas religiose posuit, cum Vesta vittata aut cum vittis dicenda esset. Sup. v. 168. de Pallade: Virgineas ausi divae contingere vittas. Visus autem est Hector ex ipsa Vestae aede simulacrum deae cum igne sacro efferre. Quo vero loco Penates positi fuerint, poëta non docuit." Heyn. Cf. adnott. ad Ecl. II, 8. Geo. I, 173. 335. cett. Offendere autem potest Vestae simulacrum e templo ablatum, cum Paus. Cor. 35. et Ovid. Fast. VI, 295. asseverent, nusquam in templis fuisse huius deae simulacrum, sed tantum ignem perpetuum, quo ipsa significetur. Sed cum Ovid. 1. 1. ipse dicat Et diu stultus Vestae simulacra putavi et antea III, 45. bona fide Vestae simulacra commemoret, etiam Vergilio hic error facile condonandus, imprimis cum extra templa effigies huius deae varie exprimeretur. Cf. Maffei gemm. T. II. tab. 76. Montfauc. Suppl. T. I. tab. 22. Begeri Thes. T. II. 629. 638. Lips. de Vesta c. 3. et Heyn. ad Apollod. p. 7. Ceterum Vesta cum Laribus et Penatibus haud raro coniungitur. Cf. infra V, 744. IX, 258. 297. De adytis penetralibus, i. e. internis, vid. adnott. ad Geo. I, 379., ubi tecta penetralia. Sic etiam V, 660. foci penetrales, IV, 504. sedes penetralis, Ovid. Met. XIII, 337. signum penetrale Minereffert, i. e. per somnum efferre mihi videtur; somnium mihi eum producit efferentem. 298-301.,,Interea urbs miscetur luctu, h. e. in urbe miscetur (cf. II, 486. et IV, 160., et ibi adnott.) luctus, h. e. eiulatus, clamor (mox v. 301. sonitus) diversus, e diversis urbis partibus.“ Heyn. Potius in diversis urbis partibus, ut cum Henrico (Tw. years II. p. 71. et Philol. XI. p. 609.) etiam Ladew. et Wagn. epitheton recte explicant. Ceterum cf. XII, 621. quisve ruit diversa clamor ab urbe, ubi quae antecedunt v. 620. quid tanto turbantur moenia luctu, prorsus i. q. hic miscentur moenia luctu. Vid. etiam XII, 805. luctu miscere hymenaeos. Conington, cui luctus videtur,,peculiarly used of the agony during a battle," confert supra v. 26. 369. et Sall. Iug. 97. luctu atque caede omnia conplentur. Scilicet, cum prima luctus causa sit caedes vel mors

vae etc.

[ocr errors]

66

[ocr errors]

Et magis atque magis, quamquam secreta parentis
Anchisae domus arboribusque obtecta recessit,
Clarescunt sonitus armorumque ingruit horror.
Excutior somno et summi fastigia tecti
Ascensu supero atque arrectis auribus adsto;
In segetem veluti cum flamma furentibus Austris
Incidit, aut rapidus montano flumine torrens
Sternit agros, sternit sata laeta boumque labores

300

305

alicuius, eius in proelio imprimis locum esse per se patet. Ceterum videtur hunc locum respexisse Val. Fl. III, 113. At magis interea diverso turbida motu Urbs agitur. 299. magis atque magis, ut Geo. III, 185. Aen. XII, 239. Tac. Ann. VI, 21. Suet. Vit. 11. Vesp. 3. Tit. 3. Plin. Ep. VII, 3. X, 28. Sen. de Benef. II, 15, 4. Cf. Hand. Turs. III. p. 565. cum adnott. ad Geo. IV, 86. 300.,,domus secreta recessit, pro: erat secreta, remotior a litore et porta Scaea, eaque parte, qua Achivi urbem ingressi erant. Stat. Theb. V, 242. et si lata recessit Urbe domus." Heyn. Sic et alibi recedere de locis abditis et remotis; velut Catull. LXIV, 42. quacunque opulenta recessit Regia, Ovid. Met. VIII, 559. procul, en! procul una recessi Insula grata mihi etc.; unde repetendus usus Subst. recessus (Aen. VIII, 193. etc.). 301. Clarescunt sonitus. Cf. infra v. 705. clarior ignis Auditur. Sic vox clarescit in Gabii Bassi fragm. ap. Gellium V, 7. et tibiae ap. Quinct. I, 11 (19), 7. Omnino multa verba ad auditum et visum pariter referri constat. armorum ingruit horror. Ingruere, quod plerumque de rebus molestis et perniciosis dicitur, quae subito accidunt (cf. VIII, 535. bellum ingruit, XII, 284. imber ferreus ingruit cett.), hic nihil fere aliud est, quam subito adpropinquare, propinquius audiri. Ceterum cf. Doederl. Synon. II. p. 122. et Boetticher. Lex. Tacit. p. 274. horror. Cf. XII, 405. saevus campis magis et magis horror Crebrescit. 302. Excutior somno. Cf. Ovid. Met. IX, 695. (ibique Gierig. et Bach.) XI, 678. Her. XIII, 111. Claud. in Ruf. II, 140. Calpurn. Ecl. X, 11. et Cort. ad Lucan. I, 77, 117. fastigia tecti Henry (Tw. years II. p. 72.) recte explicat per tectum fastigatum, comparans Liv. XLIV, 9. scutis super capita densatis fastigatam, sicut tecta aedificiorum sunt, testudinem faciebant. 302-308. Ascensu supero, pro adscendo. Sic VI, 676. hoc superate iugum, i. e. adscendite. 303. Verba arrectis auribus ads to (vid. ad Aen. I, 152.) continent simul stuporis notionem; ita enim sententiae cohaerent: arrectis auribus adsto, veluti stupet pastor accipiens sonitum.,,Quae sequitur comparatio duplex, adumbrata est ex II. II, 455. 456. XI. 155 sqq. et II. IV, 452-455. adde V, 87 sq. XI, 492 sqq. Lucr. I, 282-290. Cf. inf. v. 496 sq. Aen. XII, 523 sqq. et X, 405 sqq. [Adde Hor. Od. III, 29, 33 sqq. IV, 2, 5 sqq., imprimis autem Ovid. Met. VIII, 551 sqq.] Fortasse in eo poëta reprehendendus videri potest, quod ex Aeneae narrantis persona talis comparatio non satis commoda intexta sit. Sed illius narrantis recordationem suavitas narrationis iamdudum audientium animis excussit. Wagn. in edit. min. adnotat:,,rei magnitudine et atrocitate ita abripi poëtae animum, ut rem non diserte indicet, ad quam spectet comparatio: Tum omnia ardere et vastari mihi visa, veluti cum etc." Rectius autem Ladew. imprimis sequens inscius tertium comparationis continere censet. Uterque stupet, causam rei, quam videt, non perspiciens, quid de re cogitandum sit nesciens. 304 sqq. Cf. Hom. II. II, 455 sq. IV, 452 sqq. V, 87 sqq. furentibus Austris, i. e. ventis omnino. Vid. tamen adnott. ad Ecl. II, 58. Conington adnotat, pro furentibus exspectari posse ferentibus, ut Geo. II, 311., sed invitis Codd. nihil mutandum esse recte iudicat. 305. torrens, zɛíμagios, rapidus, quippe auctus montano flumine, aquarum colluvie e montibus delabente. Vergilio ante oculos fuisse videntur Hom. II. XI, 492 sqq. et Lucr. I, 281 sqq., quod etiam Conington animadvertit. Ceterum cf. Anth. Lat. III, 106, 23. Ut sternit gravis hiberno torrens de monte volutus. 306. Sternit

66

[ocr errors]

[ocr errors]

Praecipitesque trahit silvas; stupet inscius alto
Accipiens sonitum saxi de vertice pastor.
Tum vero manifesta fides, Danaumque patescunt
Insidiae. Iam Deiphobi dedit ampla ruinam
Volcano superante domus, iam proximus ardet
Ucalegon; Sigea igni freta lata relucent.
Exoritur clamorque virum clangorque tubarum.

[ocr errors]
[ocr errors]

310

Ceterum

Verba sata laeta Vid. adnott. ad Ecl. IV, 6. (ubi hic locus addatur.) boumque labores leguntur etiam Geo. I, 325., ubi vid. adnott. Cf. etiam ibid. v. 118. De laetis satis vid. adnott. ad Geo. I, 1. 307. inscius, causam tumultus praeter Hom. 1. 1. cf. etiam II. V, 92. nesciens. Verba stupet inscius redeunt infra VII, 381. et X, 249. 308. Cf. Iliad. IV, 455. Τῶν δέ τε τηλόσε δούπον ἐν οἴρεσιν ἔκλυε лоμ. Gossrаu praeterea confert similes comparationes ap. Hom. II. IV, 452. XI, 155. Lucr. I, 282. Hor. Od. III, 29, 38. IV, 2, 8. Geo. II, 304. Aen. X, 405. XII, 523. accipiens, audiens. Vid. supra ad v. 65. saxi de vertice, ut I, 225. fupiter de vertice caeli despicit. Ceterum -309verba sari de vertice pastor iterantur in Anth. Lat. I, 178, 136. 313. Tum vero manifesta fides, scil. captae urbis, ut alibi rebus fides fieri dicitur eventu; ideoque i. q. res iam manifesto intellecta est. (Etiam Haeckerm. in Zeitschr. XIX. p. 55. recte vertit:,,Da nun war die Sache klar.") Sic Lucan. I, 423. Addita fati Peioris manifesta fides. Liv. VI, 13, 7. manifesta fides, publica ope Volscos hostes adiutos. Burm. conferri iubet Gronov. ad Iustin. IX, 3. et sua ad Ovid. Met. XII, 365., Wagn. autem, cui fides est i. q. res fidem faciens, Soph. El. 887. Ti ἰδοῦσα πίστιν. 310. Deiphobi domus prima incensa. (Cf. Hom. Od. VIII, 517.) Hic Priami ex Hecuba fil., heros fortissimus (de quo vid. Iliad. XII, 94. XIII, 463. 516 sqq. Apollod. III, 11, 5. Hygin. f. 113. alios), Helenam post Paridis mortem duxerat et impediverat, quominus ea Graecis traderetur. Cf. Odyss. VIII, 517 sqq. cum schol. Quint. Cal. XIII, 354 sqq. Tryphiod. 602 sqq. et infra Aen. VI, 495. 525., ubi ipse in inferis narrat, quomodo ea nocte perierit. dedit ruinam, ut ap. Lucr. . II, 1145. (a Coningt. laud.) moenia mundi Expugnata dabunt labem putresque ruinas. Idem est ruinam trahere infra v. 465. 631. VIII, 192. IX, 712. et Claud. R. Pros. III, 379., ducere ruinam ap. Hor. Od. II, 17, 9. et facere ruinam ap. eund. Sat. II, 8, 54. 311 Volcano, igne (vid. ad Geo. I, 295.) superante, ut supra I, 537. superante salo, ubi vid. adnott. Ribbeck., cum Pal. exhibeat Volcane superante et Bern. I. Vulcano.. supante, edidit ecsuperante. proximus ardet Ucalegon, qui erat e principibus Troianis et in consilio seniorum. Cf. Iliad. III, 148.,,Imitationem manifestam vide apud Iuvenal. III, 198. lam poscit aquam, iam frivola transfert Ucalegon, qui hoc nomine hominem nobilem notavit. Ibidem v. 201. ultimus ardebit usurpatum, ut h. 1. Ucalegon ardet, h. e. aedes hominis." Wund. Cf. Hor. Sat. I, 5, 71. ubi sedulus

[ocr errors]

hospes Paene arsit, Tibull. II, 5, 21. ardentesque deos, Ovid. Fast. VI, 437. quo tempore Vesta arsit. Similiter infra III, 275. aperitur Apollo et ibid. v. 552. attollit se diva Lacinia contra (i. e. templum Apollinis, et Iunonis Laciniae) et IV, 671. flammasque furentes Culmina perque hominum perque deorum. Cic. Cat. mai. c. 16. Cuius quidem ego villam contemplans abest enim non longe a me (i. e. a mea villa) etc. 312.,,Sigea freta relucent, prospicienti ex urbe per tenebras. Cf. Quint. ibid. 464 sqq. lata cum dilectu h. 1. positum; nam late relucet mare circa Sigeum promontorium." Heyn. Lata pro late. Sic Aen. XII, 785. pater omnipotens ter caelo clarus ab alto intonuit et permulta similia. Sigeum autem promont. (nunc Ienischeer appellatum) in ea parte litoris Troiani situm, ubi Hellespontus exit in mare Aegaeum. (Cf. Strab. XIII. p. 595. Ptol. V, 2. Steph. Byz. p. 597. Mela I, 18, 3. Plin. V, 30, 33. et liber meus geogr. II. p. 114.) Ut hic Sigea freta, ita Aen. VII, 294. campi Sigei, in Culice 306. Sigea litora commemorantur 313. tubarum clangor Euripidis et Tragicorum exemplo

cett.

[ocr errors]

Arma amens capio; nec sat rationis in armis,
Sed glomerare manum bello et concurrere in arcem
Cum sociis ardent animi; furor iraque mentem
Praecipitant pulchrumque mori succurrit in armis.

Ecce autem telis Panthus elapsus Achivom,
Panthus Othryades, arcis Phoebique sacerdos,
Sacra manu victosque deos parvumque nepotem
Ipse trahit cursuque amens ad limina tendit.

315

320

memoratur; etsi Iliacis temporibus nondum fuere tuba et lituus." Heyn. Vide tamen infra ad V, 113. Locum nostro simillimum legimus supra I, 87. 314-317.,,Nec sat rationis, b. e. parum consilii, in armis [capiendis]; nec mihi satis ipsi constabat, quid et quantum his armis profuturus essem captae et incensae iam urbi. ardent animi [quae verba repetuntur in Anth. Lat. III, 81, 45.], ardeo, hic unus impetus erat, glomerare manum bello, colligere milites ad pugnam, et cum iis (cum sociis) in arcem ad regem concurrere." Heyn. Glomerare manum redit IX, 792. Sic IV, 155. agmina, IX, 440. hostes, VI, 311. aves, Geo. IV, 79. apes, Tac. Hist. III, 31. legiones glomerare etc. bello, ad bellum, ad pugnam; nam tertius est Casus. Sic infra III, 540. bello armantur equi. Geo. II, 447. bona bello Cornus. Ovid. Met. VII, 459. bello vires acquirit amicas cett. Cf. etiam VI, 599. Alius generis esse locos, ubi Dativus verbis motum aliquem indicantibus adiectus legitur, (qua de re ad Ecl. II, 30. et alibi diximus), in promptu est. 317. mentem Praecipitant, nimis maturant consilium semel captum. Sic apud Sil. III, 166. Praecipitat consulta viri et apud Liv. XXXI, 32, 2. praecipitata consilia legimus. Cf. etiam Aen. VIII, 443. et XII, 699. praecipitare moras, Sil. XIII, 774. praec. tempus et permulta similia. Verba curor iraque mentem Praecipitant repetuntur in Anth. Lat. III, 81, 106 sq. Illa una cogitatio animum subit, quam pulchrum sit, fortiter pugnando mori. Sic Geo. IV, 218. pulchramque petunt per volnera mortem." Heyn. Succurrit, nagiotarai, eadem ratione absolute positum videmus Čic. ad Div. XVI, 2, 6. Succurrit grave esse. Liv. II, 38, 5. illud non succurrit, vivere nos etc. Plin. H. N. VII, 48, 49. illud adnotare succurrit. ibid. XVII, 1, 1. et XXXIV, 18, 51. mirari succurrit cett. Sic etiam subire ap. Curt. VIII, 2, 6. subit, anniversarium sacrificium Libero patri non esse redditum. Vid. etiam infra ad v. 560. 318-321.,,Panthus, Пávdoos, Пávovs, sacerdos Apollinis, cuius templum erat in arce. Videtur Panthi, Othryos f., persona ducta ex Iliad. XV, 522., ubi Apollo Panthi filium, Polydamantem, tuetur." Heyn. Cf. etiam Iliad. III, 145. XIV, 449 sq. XVII, 40. et infra v. 429. De nomine proprio iterato vid. adnott. ad Ecl. VI, 20. Nomina appellativa eodem modo Adiectivo aliove praedicato amplificata geminantur Ecl. VI, 55. Aen. I, 109. II, 405. III, 80. IV, 25. V, 116. (VI, 86. X, 821.) et alibi. Cf. Iahn. ad Aen. XII, 858. 319. arcis Phoebique sacerdos, i. e. Phoebi, cuius templum erat in arce, ubi omnium deorum tutelarium templa esse finguntur. Cf. XI, 477. Similiter infra VII, 419. Iunonis templique sacerdos. 320.,,Sacra deosque, h. e. simulacrum Apollinis; uti v. 293. Sacra suosque - - Penates. Non tamen ignoro, vasa et utensilia sacra ab aliis intelligi [quod rectius esse puto. Conington tamen et hic et v. 293. cogitat de figura éròs dià dvoìy]. Deorum autem_simulacrum in excidio templi et urbis ex more secum ferre et servare studet sacerdos, ut Aeneas Penates, ne in hostium potestatem veniant." Heyn. victos deos cum magno affectu dictum, ut Aen. I, 68. victos Penates. - parvum nepotem fingit poëta ad rei miserationem augendam. Quamquam enim credibile est, Panthum, hominem iam seniorem, cuius tres filii pro Troia pugnantes, Euphorbus, Polydamas et Hypenor, ab Homero 11. 11. nominantur, plures habuisse nepotes, nihil tamen singulare de nepote quodam eius constat. manu Ipse. Vid. adnott. ad Geo. III, 395.

trahit, quia puerulus avi passus non potest aequare. Cf. infra v. 724.

« PreviousContinue »