Page images
PDF
EPUB

Nec posse Italia Teucrorum avertere regem
Quippe vetor fatis. Pallasne exurere classem
Argivom atque ipsos potuit submergere ponto
Unius ob noxam et furias Aiacis Oilei?

40

-

quam

v. 97. et V, 616. Cf. de hac interrogandi ratione Ruhnk. ad Ter. Andr. I, 5, 10. Heindorf. ad Hor. Sat. I, 9, 73. Ramsh. §. 168. 6. Krüger Untersuch. a. d. Gebiete der Lat. Sprachlehre. Fasc. I. p. 17 sqq. et Stallbaum. ad Ruddim. II. p. 226. victam se fateri putat, si desistat adversari Troianis. Cf. eiusdem Iunonis verba Aen. VII, 310. Vincor ab Aenea. 38. Teucrorum regem, i. e. ducem, principem. Sic etiam infra v. 543. 553. 575. et alibi; quare etiam Ascanius infra v. 677. regius puer dicitur. Italia avertere. Cf. Geo. II, 172. 39. Iahn. male interrogandi signum posuit post fatis, cum,,Iuno indignabunda haec interroget, quod sequentia doceant." Immo ironica est obiectio, ipsa sibi facit deorum regina, et ad quam ipsa statim respondet nova interrogatione. Quamquam enim ne dii quidem fata possunt infringere (cf. Aen. VII, 293. IX, 94.), possunt tamen morari (Aen. VII, 31.) atque ad tempus certe mutare (Aen. VI, 449.), et imprimis Iupiter eorum ordinandorum et moderandorum habet potestatem (sortitur fata Aen. III, 376.); cf. quos ad Geo. I, 416. laudavimus. Quare Ìuno, frustra nitens, ut fata superet, id certe efficit, ut Troianos per aliquot annos a terra fatis destinata arceat. Ita multo fortius et vividius procedere orationem, quisque videt. Quippe autem haud raro ironiae inservit, ut Aen. IV, 218. Cic. Mil. 12, 33. Plaut. Epid. V, 1, 12. Sil. Ital. V, 117. et alibi. Cf. Wunderl. ad Aen. 1. 1. Heindorf. ad Hor. Sat. I, 2, 4. Passov. ad Pers. Sat. I, 88. Ruperti ad Silii 1. 1. Kühner. ad Cic. Tusc. I, 21, 48. alii. vetor, prohibeor, mihi interdicitur; ut ap. Cic. Lael. 22. extr. Acta agimus: quod vetamur veteri proverbio. Nep. Hamile. 3, 2. Ut a praefecto morum Hasdrubal cum eo vetaretur esse, alibi. 39. sqq. ,,Potuit tamen Pallas, (et quanto magis ego, v. 46.) contra fata h. e. quamquam faustus reditus fato erat destinatus) Achivorum classem coelesti igni comburere et fluctibus opprimere [ad Caphareum, Euboeae promontorium] unius Aiacis ulciscendi causa, [quem dea fulmine percussum scopulis allisit.] Vid. ad v. 41. Ab Euripide haec sumta esse, Macrob. Sat. V, 22. docet. Locus est in Troad. v. 77-86.; videntur etiam versus 23 sq. Virgilio ante oculos fuisse. Fabulae fundus est in Homero Od. III, 135 sq. et multo magis IV, 499 sq.; sed ibi Neptuno tribuitur, quod h. 1. Minerva facit: Illum exspirantem Turbine corripuit." Haec Heyn., qui praeterea confert Quint. Cal. XIV, 420 sqq. Lycophr. Cassandr. 392. 93. et Hygin. f. 116. Vid. etiam Hor. Epod. X, 11 sqq. Prop. IV, 6, (III, 7,) 39. alii. Ipse Vergilius meminit huius facti etiam Aen. II, 403. et VI, 841. Ceterum hac quaestione multo vividiorem fieri Iunonis iratae orationem, qnam si poëta scripsisset: At Pallas tamen potuit etc., non est quod demonstrem. Pallasne pro: nonne Pallas. Interdum enim ne, quae natura sua negativa est Particula, etiam in eiusmodi interrogationibus ponitur, quae affirmativam exspectant responsionem, imprimis si verbo primario enunciati adfigitur. Cf. Heusing. ad Cic. Off. III, 17, 68. Gernh. ad Cic. Off. I, 17. Matth. ad Cic. Rosc. Am. 12, 33. Beier. Exc. XI. ad Cic. Off. I, 11. p. 336. Kühner. ad Cic. Tusc. II, 11, 26. Ochsner. Ecl. Cic. p. 102. Orell. ad Cic. Mil. 14. p. 86. alii. 40. Argivom pro Argivum cum recentissimis editoribus scripsimus. Cf. Corssen. de pronunt. I. p. 243 sqq. et Ribbeck. Proleg. p. 438. Peerlkampii coni. classem Argivam recte reiicit Iahn. Annal. 1. 1. p. 32. ipsos, Argivos, Graecos, nißátas, qui opponuntur classi. Ita etiam apud Homerum αὐτοί; v. c. Π. XIV, 47. πρὶν πυρὶ νῆας ἐνιπρήσαι, κτεῖναι δὲ αὐτούς. Cf. etiam II. XI, 525. XXI, 521. et similes loci, ex Vergilii autem carminibus Geo. III, 387. II, 297. Aen. III, 619. etc. 41. Unius ob noxam, [ut infra v. 251. unius ob iram] cum antea Achivis esset studiosissima: ob Aiacis Oilei f. insanam libidinem, qui stuprum Cassandrae intulerat in Minervae templo, in conspectu ipsius deae. (Cf. infra II, 403.)

[ocr errors]

Ipsa Iovis rapidum iaculata e nubibus ignem
Disiecitque rates evertitque aequora ventis,
Illum exspirantem transfixo pectore flammas
Turbine corripuit scopuloque infixit acuto;

45

Facinus hoc honeste, graviter tamen, declaratur per noxam et per furias." Heyn. Noxa enim cum scelus significat, cui poena debetur, tum poenam, quae scelus sequitur; est enim omnino detrimentum et quod aliis afferimus scelere, et quod ipsi capimus poena sceleris (cf. Doederl. Syn. II. p. 153.); et furiae haud raro pro furore, quo scelera committuntur, ad quae Furiae quasi instigare videntur. Cf. Aen. III, 331. VIII, 205. Ovid. Met. VI, 595. Wagn. confert Hom. Π. ΧΧ, 87. Μοῖρα καὶ ἠεροφοῖτις Ερινὺς qoeoir Euẞadov äygiov ärηy. Unius ut supra v. 16. illius. Oilei dubium est utrum sit Subst., scil. filii, (ut Hygin. fab. 97. et 114. Lucil. ap. Non. 1. 687. aliique scribunt Aiax Oilei filius) et Ovid. Met. XII, 622. Oileos Aiax (Alas Oilews, Apollod. III, 10, 9.), an Adiectivum, cum etiam Aiax Oileus (i. e. Oilides) notus sit ex Cic. Tusc. III, 29, 71. Or. II, 66, 265. (ubi tamen Oileos etiam Gen. graecus esse potest, ut ap. Ovid. 1. 1.) Sen. Med. 661. Sidon. Apoll. V, 197. Hygin. fab. 81. Dict. Cret. I, 17. Darete Phryg. 13. 14. aliis. Cf. Burm. ad Gratii Cyn. 103. et interpp. ad Ovid. Met. XII, 622. Priorem rationem cum Servio sequuntur Gossr., Ladew. et Conington. Ceterum Med. Oili, quod non probandum videtur, cum Nomin. ubivis scribatur Oileus, nusquam Oiles (vid. supra ad v. 30.); receptum tamen est a Ribbeckio, qui provocat ad Cod. Salisb. Macrobii IV, 5, 5. Codd. Diomedis p. 423., Schol. Hor. Od. II, 4, 5. et Asperum ap. Serv. ad Aen. VIII, 383. Eadem Episynaloephe infra v. 120. Ilionei. Vid. adnott. ad Ecl. VI, 42. 87. et al. Ad ipsam rem cf. Quint. Smyrn. XIV, 445 sqq. 508. 532. et Serv. ad h. 1. 42. Habemus hic exemplum deae fulmen moderantis, ut etiam infra IV, 120. Cf. etiam Val. Fl. I, 372. et tortum non ab Iove (sed a Minerva) fulmen. Conington conferri iubet Aesch. Eam. 827. et Eurip. Tro. 80. De diis autem fulmen iaculantibus Heyn. in Exc. ad h. 1. scripto agere memorat Cuperum Harpocr. p. 100. Burm. in love Fulguratore c. 15. et Winckelm. Monum. ant. ined. T. II. c. 2., quibus adde Wagn. ad Val. Fl. I, 116. et IV, 670. Ipsa. Oppos. Ast ego v. 46. Vid. adnott. ad Ecl. I, 38. rapidum fulmen dicitur ob ingentem celeritatem (reissende Schnelligkeit), ut Geo. I, 92. II, 321. Sol rapidus (quamquam in illis locis etiam vehemens omnino significare potest: ef. adnott. ad Ecl. II, 10.). De celerrimo hominum incessu hoc Adject. infra I, 644. usurpatum videbimus. iaculari verbum sollemne de fulmine, quippe quod rei vehementiae iam sono optime respondeat. Cf. Aen. II, 276. Hor. Od. I, 2, 2. Ovid. Am. III, 3, 33. etc. Val. Fl. IV, 671. 42-45.,,Facta per tempestatem navium dispersione ad Caphareum, Euboeae (cf. inf. XI, 260.) promontorium, Aiax ad Gyras petras, prope Myconum insulam, actus naufragium fecit. Ipsum vero Pallas fulmine percussum procellae vi scopulo etiam illisit. Commentarii loco esse potest Senecae imitatio in Agamemnone 528 sqq. Adde Quintum Cal. 1. c. XIV, 547 sqq." Heyn. Paullo aliter Aiacis interitum narrat Hom. Od. IV, 499 -511. Rau in Sched. laud. p. 24. hos quatuor versus 42-45. tumore tragico insignes ab hoc loco alienos et ab alia manu adiectos habet. 43. disiecit rates, i. e. dispersit. Vid. infra v. 128. et 170. Cf. etiam v. 70.44. exspirantem flammas, fulmine ictum et animam efflantem. Pluralis multos et crebros ignes indicat, ut Geo. I, 473. Aen. I, 727. II, 478. III, 574. IV, 567. cett. Cf. Wagn. Qu. Virg. p. 410. et quae ad Ecl. X, 76. et alibi adnotavimus. Ceterum compara Stat. Theb. XI, 2. exspiravitque receptum fulmen Capaneus, Claud. Rapt. Pros. I, 154. spirat inexhaustum flagranti pectore sulphur, et Attii locum (Clytemn. fr. 5.) a Servio hic allatum: In pectore fulmen inchoatum flammam ostentabat locis (quibus locis satís refutatur lectio transfixo tempore a Probo commemorata (cf. Serv. ad h. 1. et Ribbeck. Proleg. p. 141.), cuius in Codd. nec vola nec vestigium reperitur), praeterea autem similem locum Lucretii VI, 391. (icti flammas ut fulguris halent Pectore perfico). - 45. Turbine corripuit. Cf. Lucr. VI, 395. Turbine

-

Ast ego, quae divom incedo regina, Iovisque
Et soror et coniunx, una cum gente tot annos
Bella gero. Et quisquam numen Iunonis adorat

caelesti subito correptus et igni. infixit. Pauci quidam Codd. Pierii et ed. Iunt. inflixit, ut X, 303. Namque inflicta vadis dorso dum pendet iniquo, atque etiam apud Serv. legimus:,,Cornutus ait, inflixit verius, quod sit vehementius" (cf. Ribbeck. Proleg. p. 127.); sed acuto scopulo verbum infigendi accommodatius videtur, quani infligendi, atque Ladewigio etiam propterea aptius videtur, quod contineat notionem in eodem loco permanendi, qua excludatur honesti funeris cogitatio. Accedit denique, quod etiam Sidon. Apoll. V, 197. hunc locum imitatus scripsit: fixusque Cepharei Cautibus inter aquas flammam ructabat Oileus et quod in Wernsd. Poet. L. min. V, 1367, 14. legimus Infigar scopulo. Cf. etiam Ovid. in Ibin 337 sqq. Ennius p. 274. Hessel. s. p. 144. Vahlen. Sen. Agam. 571. Gronov. Obss. VI, 8. et Heins. ad h. 1. et Ovid. Fast. III, 599. Henry in Novis Ann. phil. et paed. LXVIII. p. 602. infigere explicat per transfodere, et turbine scopuloque in unam coniungit notionem,,ein wirbelnder Fels", quam tamen sententiam nunc ipse retractat. Cf. etiam, quae Kappes 1. 1. p. 44 sqq. verissime contra eum disputavit, infigere non solum significare in aliquid, sed etiam ad aliquid figere comprobans loco Silii XII, 738. Natis infigunt oscula matres. (Cf. infra v. 687. et Lucr. IV, 1175.) — 46. 47. Cf. Hom. II. XVIII, 364 sqq. Aen. VII, 304. 307-310. Ast. De hac antiquiore Particulae forma, quae redit infra v. 116. II, 467. III, 330. 410. et alibi, quamque orationis gravitati optime convenire facile perspicis, cf. Hand. Turs. I. p. 417. quae incedo magna cum vi pro simplici: quae sum. Incessus enim dearum, imprimis Iunonis, satis notus. Cf. infra v. 405. V, 649. Prop. II, 2, 6. incedit vel love digna soror, h. e. tamquam Iuno, etc. Cf. Markl. Epist. p. 81. Ruhnk. ad Ter. Andr. I, 1, 100. Lenz. ad Stat. Silv. I, 2, 98. et Thiel. ad h. 1. Similiter infra v. 497. de Didone: Regina cessit. De incedendi verbo, quod numquam simpliciter est i. q. ire, sed respondet nostro einherschreiten, Kappes 1. 1. p. 17 sq. conferri iubet Sen. Qu. N. VII, 31. Sall. Iug. 31. Liv. I, 26. II, 6. Hor. Epod. XV, 17. Plaut. Bacch. IV, 9, 146. etc. Cf. etiam Aen. V, 68. divom regina, tamquam Iovis uxor. Ita etiam apud Graecos, v. c. Pind. Nem. I, 39. (59) θεῶν βασιλέα vocatur, quia Iupiter est Ζεὺς βασιλεύς.

in

Iovis soror

[ocr errors]

si sum

tot

et coniunx ex Homerico xaovýτyv čλoxóv tε, II. XVI, 432. (coll. cum II. IV, 59 sq.). Cf. praeter alios Hor. Od. III, 3, 64. Coniuge me Iovis et sorore. Ovid. Met. III, 263. Si maxima Iuno rite vocor regina Iovisque Et soror et coniunx. Senec. Agam. 340. Ades, o magni soror et coniunx, Consors sceptri, Regia Iuno. Epit. Iliad. 99. mihi, quae coniunx dicor tua quaeque sororis Dulce fero nomen. coniunx. Ita fere ubique (Aen. VI, 473. 523. 764. et Geo. IV, 465.) Medic. consentiente Vatic., quos iam Heyn. recte secutus est. Cf. Velius Longus p. 2236. Schneider. Gr. Lat. I, 2. p. 463 sq. Wagn. Orth. Verg. p. 422., qui laudat Voll. Hercull. P. II. Col. IV. lin. 4., et Ribbeck. Proleg. p. 434. annos, per tot annos. Vere enim Serv. ad h. 1.,,Tot annos continuationem significat; tot annis intervallum." Cf. Ramsh. §. 135. 3. Zumpt. §. 395. Billroth. §. 168. not. etc. Reiicienda igitur paucorum librorum lectio tot annis. Peerlkamp. praeter necessitatem coniecit victa cum gente. Vide etiam quae Iahn. Annal. 1. 1. p. 34 sq. Siebelis p. 11. et Nauck. p. 5. (simul memorans, Iunonem ira abreptam hic non videre, totam gentem, etsi unam modo, plus esse, quam singulos aliquot homines a Minerva deletos, quae fortasse reticuisset, si reputasset, Iunonem consulto rem in maius extollentem non de una Aiacis nave, sed de tota Argivom classe loqui) de hac coniectura iudicant. Haeckerm. p. 4. minus probabiliter cogitat de una Priami gente, ut repeti dicas e v. 28. genus invisum et haec prodeat sententia:,,Pallas tot adversarios vicit, ego cum una sola familia bella tantum gero.' 66 48.,,Praeclare ad invidiam bella gero, pro: eam perdere cupio." Heyn. Cum seqq. verbis cf. Hom. Od. XIII, 128. Et quisquam. Vid. adnott. ad Geo. II, 433. quisquam autem positum, quia Iuno negativam exspectat responsionem. Vid. adnott. ad

Praeterea, aut supplex aris inponet honorem ?"
Talia flammato secum dea corde volutans
Nimborum in patriam, loca feta furentibus Austris,

Aen. XII, 761.

adoret

[ocr errors]

-

[blocks in formation]

numen (vid. adnott. ad v. 8.) Iunonis cum singulari vi et gravitate pro me. Haud raro enim ad vim orationis augendam pro simplici Pronomine personali nomen ipsum ponitur. Cf. Aen. II, 79. 549. 674. III, 611. IV, 31. etc. adorat - imponet optimorum est librorum (Med., Rom., aliorum) lectio (quibuscum etiam conspirare Anecd. Paris. rhet. ed. Eckstein. Halis 1852. p. 20., Dietsch. testatur Theol. Verg. p. 4. nota 23.); alii (inter quos Palat.) cum Quinct. Inst. IX, 2, 10. praebent imponat, quod Burm. defendit. Sed recte Heins., Heyn. et recentiores omnes alteram lectionem praeferunt. Indicativus mirantis est vel indignantis, et significat h. 1., Iunonem miraturam esse, si quis amplius se adoret; Coniunctivus autem esset dubitantis et indicaret, Iunonem vix credere, se posthac a quoquam cultum et adoratum iri; quod languidius esset. Cf. foci simillimi Eleg. in obit. Drusi v. 7. Et quisquam leges audet tibi dicere flendi et quisquam lacrymas temperet ore tuas? Ovid. Am. III, 8, 1. Et quisquam ingenuas etiamnum suspicit artes? ubi vid. Heins. Causa corruptelae in promptu est; haeserunt enim librarii in diversis temporibus adorat - imponet, fortasse etiam in Part. praeterea cum Praesente coniuncta. Diversa autem tempora posuit Vergilius, quod praeterea adorat idem est cum adorabit; quae Wagneri explicatio mihi verior videtur Iahnii ratione, qui haec adnotat:,,Futurum imponet cum Praesenti adorat propterea iunctum est, quod posteriora ex prioribus sequuntur, ideoque tempore succedunt." Gossr. explicat:,,iam nune ab hominibus negligor, neque in posterum mihi sacra ferent." (Nihilominus Bryce inponat et Conington inponit ediderunt; ceteri recentiores editores nobiscum consentiunt.) Imponere autem de sacrificiis legitur etiam Geo. III, 490. Aen. IV, 453. VI, 246. 253. Praeterea hic i. q. posthac. Cf. Geo. IV, 502. neque illum · praeterea vidit. Quod autein attinet ad Praesens adiectum, Wagn. in min. edit. comparat Prop. II, 7, 2. quondam flemus (pro flevimus), Iuven. IV, 97. olim est, Ter. Eun. II, 3, 46. cras est, Plaut. Trin. III, 3, 87. iam conduco. (Alia res est, ubi quondam et olim pro interdum ponuntur: vid. adnott. ad Aen. II, 367. et V, 125.) honos poëtis sollemne de sacrificiis, libationibus etc., quae in deorum honorem fiunt. Vid. adnott. ad Geo. III, 486. 50.,,Nota narrandi artificium: non ante verbis consilium Iuno exponit, sed statim, quid ea peregerit, subiicitur. Habuit autem poëta ante oculos II. XIV. 230 sqq., ubi Iuno Somnum adit." Heyn. flammato corde, scil. ira. Cf. Aen. IX, 766. ignescunt irae. Claud. de IV. Cons. Hon. 241. Iram sub pectore cordis Protegit imbutam flammis. Imitatus est h. 1. Statius Theb. I, 249 sq. Flammato versans inopinum corde dolorem Talia Iuno refert. secum corde volutans. Cf. infra IV, 533. et VI, 185. 51. 52. Cf. Hom. Od. X, 1 sq. Nimborum in patriam. Conington conferri iubet infra v. 540. et Ovid. Am. III, 6, 40. Nilus, Qui patriam tantae bene celat aquae. Nimbus, de quo vocabulo cf. Doederl. Synon. II. p. $8., secundum Isidor. Orig. XIII, 10, 3. p. 1146, 17.,,est densitas nubis intempesta et obscura" cf. Aen. II, 615. III, 198. VIII, 392. 608. XII, 416.); hic vero pro vento, procella, positum videtur, quae nubes cogit et impellit, et ita causa fit praecipitum pluviarum. (Cf. Hor. Od. I, 17, 4.) fetus eadem metaphora pro plenus positum legitur etiam inf. II, 238. ap. Sil. XVII, 452. colla serpentis feta veneno, alibi. Cf. etiam quae de voc. gravidus ad Geo. III, 317. et Aen. IV, 329. adnotavimus et Freinsh. ad Flor. III, 5, 18. Ceterum de voc. fetus eiusque orthographia vid. adnott. ad Ecl. I, 49. loca feta. Pluralem eadem ratione Singulari per appositionem adiectum vide Aen. V, 359. clipeum, Didymaonis artes. IV, 263. ensis quae munera Dido Fecerat. Ovid. Trist. II, 295. templum, tua munera, Martis. Sil. Ital. VI, 648. taurum, dona Iovis. Cf. Thiel. ad Aen. V, 359., qui de eodem Graecorum usu conferri iubet Herm. ad Viger. p. 898. Porson. ad Eurip. Or. 1051. et Matth. Gr. Gramm. §. 392. Verba furentibus Austris redeunt II, 304. Cf. etiam Geo. III, 150. Aen. X,

[ocr errors]
[ocr errors]

Aeoliam venit. Hic vasto rex Aeolus antro
Luctantis ventos tempestatesque sonoras
Inperio premit ac vinclis et carcere frenat.
Illi indignantes magno cum murmure montis
Circum claustra fremunt; celsa sedet Aeolus arce

55

578. 604. etc. Servius comparat Ennii fragm. (inc. 116. p. 84. Vahlen.) furentibus ventis. 52. Aeoliam venit, h. e. in unam ex Aeoliis seu Vulcaniis vel Liparaeis, fortasse in ipsam Liparam. Cf. Aen. VIII, 416. 417. Tum adi Odyss. X, 1 sq." Heyn. Homerus insulae Aeoliae situm non accuratius indicat; Romani vero septem vel novem insulas illas, quae prope septemtrionale Siciliae litus iacent, illis nominibus appellarunt, quippe quae omnes sint Vulcaniae, ignes autem e terra erumpentes et tempestates res arcte coniunctae esse soleant. Cf. Strab. VI. p. 424. Diod. Sic. V, 7. Plin. H. N. III, 9, 14. Heynii Exc. I. ad h. 1. et liber meus geogr. III. 816. P: 52-56. Aeolus ventos inclusos tenet vasto antro. Cf. Ovid. Met. I, 262. IV, 663. XI, 431. Lucr. VI, 106 sqq. Val. Flacc. Arg. I, 579 sqq. et multi alii poëtarum loci. Heyn. coll. Aen. X, 54. et Senec. Qu. N. VI, 18. adnotat, naturale esse vaporem et spiritum per loca concava (subterranea) concitari, sicque fieri ventum." Cf. quae de hac re exposui in libro meo geogr. I. p. 604 sq. 53. Omnia verba sunt delecta et cum singulari vi et gravitate posita; imprimis autem hic versus pingentes habet numeros, quo quasi ventos luctantes ipsi videmur audire, id quod iam Schirach. p. 479 sq. adnotavit. luctantes, prorumpere semper conantes et laborantes, sed coërcitos ideoque non inter se discordes et confligentes (ut Aen. II, 416. X, 356 sqq. al.), sed potius Aeolo reluctantes, ut etiam Haeckerm. p. 4. recte interpretatur, comparans Ovid. Met. XV, 299 sqq. Cf. infra II, 416 sqq. Ovid. Met. I, 57 sqq. et IV, 433 sqq. sonoras, strepentes. Exprimit hoc epitheton Homeri 9úelλα xñéσoα. Ita etiam XII, 139. flumina sonora commemorantur, ut apud Homerum I. I, 157. áλαooα ýýεõõα. Cf. etiam Val. Fl. I, 667., qui huius loci non immemor scripsit: Di, quibus undarum tempestatisque sonorae Imperium. Ceterum hunc totum versum repetit Vergilii imitator in Anth. Lat. I, 178, 218. 54. Inperio premit. Cf. infra v. 285. Servitio premit ac dominabitur. X, 54. dicione Karthago premat Ausoniam. Pers. V, 39. premitur ratione animus vincique laborat etc. Vid. etiam infra v. 63., ubi sibi opponuntur premere et laxas dare habenas. frenat, tenet, cohibet. vincula per carcerem declarantur et pro custodia sunt posita. Noli enim de compedibus cogitare. Vincla et carcer eadem ratione coniunguntur a Val. Fl. I, 602. Ceterum cf. Ovid. Met. XIV, 224. Acolon Hippotaden cohibentem carcere ventos. magno cum murmure (cf. infra v. 124. et 245. ibique adnott.), ita ut murmuret. Cf. etiam Lucr. I, 276. ita perfurit acri Cum fremitu saevitque minaci murmure pontus et adnoft. ad Geo. II, 424.; montis autem cum murmure iungendum esse, intelligitur ex v. 245. et ex Lucani imitatione X, 321. ac multo murmure montis invictis canescit fluctibus amnis. Sic etiam Hand. Turs. II. p. 154. h. 1. rectissime interpretatur:,,ita ut magno murmure resonaret mons." Schirach. vero v. 501. defendit vulgarem explicandi rationem: venti cum magno murmure fremunt circum claustra montis. Praeivit autem nostro Lucret. VI, 196. Speluncas - venti cum tempestate coorta Implerunt, magno indignantur murmure clausi; Vergilium vero imitati sunt Stat. Theb. I, 346. et Val. Fl. I, 574 sqq. imprimis 591 sqq.. 56. Fremunt venti circum claustra, septa, cancellos, quibus includuntur, erupturi. Cf. Stat. Theb. I, 346. iam claustra rigentis Aeoliae perculsa sonant. Claud. R. Pros. I, 73. si forte ahenos Aeolus obiecit postes et fractae redeunt in claustra procellae. Vid. etiam similis locus Aen. XI, 297 sq. Ladewigio facete adnotanti: „Die Windhöhle war ein Zellengefängniss mit Einzelhaft" claustra sunt portae singularum cellarum. Henry (Tw. years I. p. 28.) ventos hic cum equis circensibus carceribus clausis et erumpere aventibus comparari censet, coll. Sidon. Apoll. ad Consent. Illi (equi) ad claustra fremunt et Val. Fl. I, 611.,

[ocr errors]

« PreviousContinue »