Page images
PDF
EPUB

Prima quod ad Troiam pro caris gesserat Argis
Nec dum etiam causae irarum saevique dolores
Exciderant animo; manet alta mente repostum

---

[blocks in formation]

statuendum (cf. etiam infra v. 47 sq.); et constat, voce. vetus et antiquus saepe de re praeterita modo, sive nuper, sive olim acciderit, dici. (De voc. vetus cf. Aen. VI, 449. VIII, 332. Tibull. IV, 1, 63. Ovid. Met. I, 236. Nep. Eum. 11, 2. Suet. Vesp. 8., de voc. antiquus Ovid. Met. I, 116. II, 523. XV, 686. Trist. I, 5, 32. IV, 10, 94. Lucan. VI, 721. Val. Fl. II, 394. omninoque Burm. ad Val. Fl. VIII, 9. et Ovid. Trist. III, 21, I.) Cur autem saepius ita usurpetur Adiect. antiquus, quam vetus, ex natura utriusque vocabuli facile concluditur; antiqua enim sunt omnia, quae ante, vetera autem, quae diu fuerunt. Cf. Fronto de differ. vocab. p. 2192. Doederl. Syn. IV. p. 83 sq. et Lindem. ad Plaut. Mil. III, 1, 156. Eodem sensu vetus bellum legitur ap. Cic. pr. leg. Man. 11, 31. Henry 1. 1. qui vetus bellum etiam hic per long exercised, long accustomed, inveterate explicat, conferri iubet Tac. Ann. I, 20. vetus operis et laboris et ibid. VI, 44. vetus regnandi. Saturnia. Cf. III, 380. IV. 92. V, 560. VII, 428. 560. etc. Servius haec adnotat: Vergilius ubicunque Iovi vel Iunoni Saturni nomen adiungit, causas iis crudelitatis adnectit." 24. Prima, Heyn. et Wund. (ut antea etiam Wagn.) pro prius, olim positum habent (vid. supra ad v. 1.); cum tamen sic post illa veteris memor belli tautologia quaedam loco inferatur, nunc cum Thielio, Süpflio, Gossr., Ladew., Siebelisio p. 10. et Wagn. (in edit. min.) explico: princeps ante omnes (sie vor Allen, als Hauptperson, tv noоuázos). Cf. etiam adnott. ad II, 613. et XII, 33. Ameisio in Muetzellii Zeitschr. etc. VII. p. 934. prima simplieiter est zuerst, ut bellum Troianum opponatur praesenti Aeneae insectationi, quae tamquam illius belli continuatio spectetur; et Iahn. Annal. 1. 1. p. 31. ad verba veteris belli relatum reddit per von vorn herein, im ersten Beginn. Peerlk., cui plane otiosum videtur illud prima, totos versus 23. et 24., qui omnino ordinem verborum valde turbent, pro insititiis habet; ut iam alii ante eum temere de iis dubitaverant (cf. Weichert. de verss. iniuria susp. p. 83.) et Heyn. putaverat, Vergilium, si Aeneidem retractare ei licuisset, eos deleturum fuisse. Iahn. Annal. 1. 1. p. 28 sqq. Siebelis p. 10. et Rau Sched. p. 22. etiam hos versus recte tuentur. pro caris Argis. Cf. Hom. Π. IV, 51. ἤτοι ἐμοὶ τρεῖς μὲν μολὺ φίλταταί εἰσι πόληες, Ἄργος τε Σπάρτη τε καὶ εὐρυάγυια Μυκήνη. Argi autem pro Argivis. Cf. adnott. ad Ecl. I, 62. et IV, 58. Causae primariae, unde Romanus poëta iram et odium Iunonis in Aeneam repetit, nimio Carthaginis amori, cui ab Aeneae nepotibus interitum paratum iri praevidet, Vergilius alias causas tamquam secundarias adiungit; et bene animadvertendum, quomodo hic poëta noster, carmen epicum conditurus, quod Augusto et Romanis suis placeret, illam causam ceteris omnibus anteponat, Paridis autem iudicium (quae Homero II. XXIV, 28 sq. una est odii illius causa) raptumque Ganymedis ita tantum adiiciat, ut his rebus accedentibus odium magis etiam adauctum esse dicat. Ceterum non tam cum Heynio et Ribbeckio vss. 25-28. in parenthesi positos habeo, quam potius cum Wunderl. et ceteris recentioribus editoribus anacoluthon statuo. Vergilius enim, ardore poëtico abreptus et oblitus coeptae orationis, alia infert, quam quae proprie scribenda erant, et v. 25. grammaticam sententiae rationem interrumpit, ad quam demum v. 29. revertitur, verbis His accensa super causas ante commemoratas in unum complectens et coeptam orationem continuans. Simplex sententiarum iungendarum ratio haec erat: Id metuens memorque veteris belli, et magis etiam accensa belli causis, Paridis iudicio et Ganymedis raptu, iactatos--arcebat longe Latio. Similem structurae mutationem invenimus V, 705. et IX, 359. 26. Exciderant animo. Cf. Liv. XXXIV, 37. pacis mentio exciderat ex omnium animis, idemque XXIX, 19 extr. excidere de memoria. Simplex verbum excidere sic legitur Stat. Theb. I, 645. Nec dum etiam responsa Deûm monitusque Exciderant. Ovid. Met. VIII, 448. excidit omnis luctus. Trist. IV, 5, 10. nomen tuum mihi excidit; Cic. ad

25.

Iudicium Paridis spretaeque iniuria formae
Et genus invisum et rapti Ganymedis honores.
His accensa super iactatos aequore toto

Div. V, 13. Liv. XXVII, 3. Quinct. XI, 2, 29. etc. manet alta mente (tief in der Seele) repostum quam formam syncopatam Vergilius Servio teste,, de Ennio transtulit:" vid. Geo. III, 527. Aen. I, 253. III, 364. VI, 59, 655. IX, 716. XI, 149. cum adnott. ad Geo. III, 166. Aen. VIII, 274. et al.) Cf. Hom. Π. ΧΙΧ, 125. τὸν δ ̓ ἄχος ὀξὺ κατὰ φρένα τύψε βαθεῖαν, Cic. ad Fam. X, 34. quae perpetuo animo meo fixa manebunt et adnott. ad Geo. III, 527. extr. Repetuntur autem haec verba in Anth. Lat. I, 172, 145. et I, 178, 39. 27. De Paridis iudicio, qui Venerem Iunoni et Minervae pulchritudine praestare censuerat, cf. Hom. II. XXIV, 25 sqq. Eurip. Troad. 925 sq. Hygin. f. 92. Lucian. D. D. 16. et quod attinet ad artis monumenta, in quibus expressum est, Inghirami Gal. Om. I. tab. 9. Gerhard. Vasengem. tab. 2. Welcker Le jugement de Paris. Paris. 1846. 8. (Extrait des Annales de l'Inst. arch. T. XVII. p. 132-215.) alii. ,,spretae iniuria formae adiectum ad declarandam iudicii indolem. spreta forma est Iunonis pulchritudo, pulchritudini Veneris posthabita; et quia id cum Iunonis iniuria factum, dixit plenius: iniuria spretae formae. Formam adumbravit Statius Theb. I, 246., ubi Iupiter: neque enim arcano de pectore fallax Tantalus et saevae periit iniuria mensae. Cf. Ovid. Fast. VI, 43. Causa duplex irae: rapto Ganymede dolebam; Forma quoque Idaeo iudice victa mea est.' Heyn. Verba spretaeque iniuria formae repetuntur in Anth. Lat. I, 178, 403. Adde Firmicum de err. prof. relig. p. 4. Bursian. quod irata mulier pro iniuria spretae fecerat formae, a Wold. Ribbeckio comparatus. Quod attinet ad Part. que vi explicativa praeditam, cf. similes loci Geo. II, 242. III, 198. 158. IV, 481. Aen. I, 258. II, 722. III, 366. IV, 355. cum adnott. ad Ecl. III, 34. et alibi. 28.,,Genus invisum, propter Dardanum, Iovis et Electrae pellicis, filiae Atlantis, filium, a quo Troiani ducunt originem. [Cf. VIII, 134 sq.] et Ovid. 1. 1. v. 42. iras In genus Electrae Dardaniamque domum. Verba Et genus invisum hinc repetuntur in Anth. Lat. I, 178, 54. rapti (cf. V, 255.) Ganymedis honores, ministerium poculorum, ad quod receptus est, remota Hebe." Heyn. Honores enim (ut Graec. Tuaí: cf. Valcken. ad Eur. Hippol. v. 107.) etiam alibi significant singula munera et ministeria diisin Olympo mandata. Alii minus recte rapti honores iungunt. Wagnerum, qui rapti cum contemptu dici putat, quemadmodum apud nostrates entführt, quod corrumpendi notionem involvat, ut infra IV, 198. Hic Hammone satus, rapta Garamantide Nympha, Henry (Tw. years I, p. 9. et Philol. XI. p. 489.) refutare studet coll. locis Aen. V, 254. et Ovid. ex P. I, 9, 1., quibus in exemplo mihi donato adiecit Val. Fl. II, 414.; sed vide quae Kappes. 1. 1. p. 13 sq. contra eum disputat. De raptu autem Ganymedis, quem plurimi Trois et Calirrhoes filium fuisse narrant, vid. Hom. Îl. XX, 232 sqq. Apollod. II, 5, 9. et III, 12, 2. Ovid. Met. X, 143 sqq. Verg. ipse infra V, 254 sqq. alii. Mirum est, Ravium, qui alibi iure adversatur Peerlkampii omnia addubitandi prurigini, hunc versum, vel illi non suspectum, ipsum damnare in Sched. p. 23., cum oneret et extra modum protrahat sententiam interpositam, cum prius hemistichium nihil novi inferat, alterum autem indignum sit carminis epici gravitate, quod Ganymedis raptum inter causas irae Iunonis enumeret, cumque praeterea intempestiva Copulae repetitione molestus sit; quae causae quam leves sint, quisque videt. 29. His est Ablat. causae cum voc. accensa arcte cohaerens et pertinet ad utramque irae et doloris causam, quam ad v. 25. exposuimus. Hübler. in Spec. adnot. ad Aen. L. I. Fribergae 1793. p. 3., Graser. in Censura edit. Wagn. supra laud. (contra quem hic disputat in Epist. ad Groeb. data p. 25) et Nauck. 1. 1. p. 4. coniungunt: super his accensa, ut super sit Praepositio, de cuius significatione huc pertinente dictum est ad Geo. IV, 559. Wagn. vero cum Heynio interpretatur per insuper, conferens Aen. VII, 462. ibique adnott., eandemque rationem etiam Iahn., Süpfl. et Coningt. sequuntur, scil. ut ad metum (v. 23.) etiam dolor et ira accedant; quod tamen nimis quaesitum videtur. Quare nunc cum

Troas, reliquias Danaum atque inmitis Achilli,
Arcebat longe Latio, multosque per annos

de

233.

[blocks in formation]

Ameisio in Muetzellii Zeitschr. etc. VII. (1853.) p. 933. et Ladew. super pro Praepositione habeo cum aequore toto coniungenda, ut haec verba respondeant seqq. maria omnia circum; quamquam non reticendum est, alibi poëtam nostrum ubique aut simplici Ablativo uti aequore toto (Aen. I, 128. V, 456. XI, 599. XII, 501. coll. Geo. III, 359. 470. Aen. I, 511. VIII, 96. X, 665.), aut Praepos. in adiungere (X, 569. et XII, 614.), quod nostrae explicationi fortasse opponi potest. Quod autem ad locum attinet, quem Praepositio occupat, Ameis. conferri iubet Aen. I, 700. II, 278. VI, 17. VII, 358., quibus adde IV, iactatos. Vid. supra ad v. 3. aequore toto. Vid. infra v. 128. V. 30. iteratur III, 87. reliquias Danaum, (quae verba ex h. 1. repetiit auctor Anth. Lat. I, 164.), Troianos, qui a Danais et ab Achille vivi relicti erant, qui Achivorum manus effugerant: reliquiae enim etiam eius dicuntur, cuius pars relicta est (ut Aen. IV, 342.) et eius, qui aliquid reliquit (ut Cic. Sen. 6, 19. ut avi reliquias [i. e. Carthaginem ab avo relictam] persequare); quo Genitivi usu vid. infra ad v. 462. Conington confert Aesch. Agam. 517. στρατὸν δέχεσθαι τὸν λελειμμένον δορός. Grammatici fere omnes (Serv., Donat. Art. III, 1, 2. et ad Ter. Phorm. prol. 22. Charis. p. 237. Diomed. p. 447. Beda p. 2344. Mar. Victor. p. 2481. alii) hic scribunt relliquias (de qua literae liquidae geminatione cf. Schneider Gr. Lat. I, 2. p. 584 sq. Ritter. Elem. Gramm. Lat. p. 27. et 134 sqq. Lachm. ad Lucr. III, 1014. p. 203 sq., Corssen. de pronunt. I. p. 83. alii); optimi tamen Vergilii Codd. huic scribendi rationi minus favent. Cf. Wagn. Orth. Verg. p. 463. et Ribbeck. Proleg. p. 429 sq. Graecos autem Vergilius plerumque Danaorum vel Graiorum, interdum etiam Achaeorum vel Argivorum nomine dicere solet. Danaum atque Achillis. Copula interdum eam habet vim, ut per epexegesin (de qua vid. adnott, ad Geo. I, 498.) praegressae multitudinis notioni subiungat singula, quae prae ceteris excellere significentur. Cf. Geo. IV, 14. Aen. IV, 45. VII, 535. VIII, 330. IX, 454. 811. et Wagn. Qu. Virg. XXXIII, 6.; neque aliena sunt, quae Hand. Turs. I. p. 467. disputat.,,Nomina Danaum et Achillis Graecos apte complecti apparebit comparanti Hom. Od. II, 344. immitis ingenium fortis herois designat, nec magis in contemptum dicitur, quam saevus Hector v. 99. Adde de Aiace uovuos apud Soph. Ai. 885." Wund. De forma Genitivi Achilli, quam praestantissimi libri (Med., Gud., duo Bern. alii, Prisc. p. 706. et 1101. P. Claud. Sacerd. II, 46. Probus Inst. II, 1, 51. et Servius) tuentur, cf. Wagn. ad h. 1. Schneid. Gr. Lat. II, 1. p. 163 sq. et quos laudant Iahn. ad Ovid. Met. XIII, 304. Klotz. ad Cic. Tusc. III, 10, 21, Madvig. ad Cic. de Finn. V, 18, 49. Seebodii Bibl. crit. 1824. Voll. VIII. p. 877. et Obbar. ad Hor. Ep. I, 6, 63. Vol. I. p. 284. Et Wagn. quidem, a Schneidero aliisque dissentiens, docet, Nomina Graeca in eus desinentia apud Dores terminata esse in ns, at Τυδεύς Τύδης, Ορφεύς "Ooq ns (vid. Prisc. VI, 18, 92.); hinc exstitisse Genit. in ou formatum sive primae, sive Aeoliensis tertiae Declinationis (Greg. Cor. p. 617. ed. Schaef.) et inde ortam Latinam Genitivi terminationem, quae res confirmetur eo, quod Plutarchus illam ipsam formam servarit Marcell. 20. Οὐλίξου, τουτέστιν Ὀδυσσέως. Sic igitur propriam eiusmodi nominum, qualia sint Achilles, Ulixes, terminationem Genitivi esse, Accusativi en (cf. etiam Obbar. ad Hor. Ep. I, 2, 18. Vol. I. p. 112. et adnott. ad Aen. II, 476.); contra quae per eus scribantur, neque altera ratione in es terminentur (ut Nereus, Tereus, Oileus, Ilioneus, Idomeneus etc.), Genitivum mittere in ei, Accusativum in ea (cf. Ecl. VI, 35. 42. 78. Aen. VIII, 382. X, 764. XI, 675.); Vergilium autem abstinuisse a formis Achillei Achillea, Ulixei Ulixea (a Nomin. Achilleus, Ulixeus factis), quibus Horatius et alii saepe utantur. (Cf. etiam ad Ecl. VIII, 70. et infra adv. 41. adnott.) Arcebat Latio, sexto Casu, ut Aen. VI, 316. arcebat harena et XI, 826. Troianos arceat urbe. Cf. etiam Geo. III, 131. Aen. I, 300. VII, 779. VIII, 73. Cum Dativo constructum est i. q. defendere, ut Geo. III, 155. arcebis hunc pecori. 31. Pergi poterat: multosque per annos egit (Iuno) etc. Eiusmodi autem inversionis

-

VERGILI. PARS II. ED. IV.

2

Errabant acti fatis maria omnia circum.
Tantae molis erat Romanam condere gentem.

Vix e conspectu Siculae telluris in altum

[ocr errors]

exempla apud poëtas haud rara. Cf. v. c. Tibull. I, 3, 70. I, 8, 54. Ovid. Met. X, 455. Silius II, 543 sqq. etc. Copula que etiam hic vim illam explicativam habere videtur, de qua ad Ecl. III, 34. diximus. multos per annos, i. e. per septem, ut Heyn. docuit in Exc. II. ad 1. III. Vid. infra v. 755. Praepos. autem per notionem diuturnitatis et continuationis inesse (volle Jahre hindurch), non est quod memorem. 32. acti fatis. Quaerunt interpretes multi, quomodo fatis agi potuerint Troiani, cum antea ipse poëta nominasset iram Iunonis? Sed res facilis explicatu: namque fata sunt etiam quaecunque mala a deo aut dea quadam immissa. Sie etiam de voluntate Iovis Aen. IV, 110. Sed fatis incerta feror, i. e. incerta sum propterea quod, quae voluntas sit Iovis, nescio." Ita Schirach. P. 410 sq. Similis huic rationi fatis pro voluntate Iunonis capienti est eorum, qui de ipsius Iunonis odio fatali cogitant, ut Gossrau. Sed praestare videtur simplicior ratio, ut de ipsis Troianorum fatis cogitemus, quae eos nusquam consistere patiebantur, antequam sedem destinatam invenissent. Troiani enim a fato destinati erant, ut imperii Romani conditores fierent; Iuno reluctatur et per plures annos hoc impedit; nihilominus fata impleri debent, ideoque quodammodo etiam suis fatis propelluntur Troiani. Cf. infra v. 382. data fata secutus, X, 67. Italiam fatis petiit auctoribus et IV, 14. heu quibus ille iactatus fatis cum locis Aen. 1, 2. 205. aliis. (Video hanc explicationem etiam Wagnero in edit. min., Ladewigio et Dietschio Theol. Verg. p. 17 sq. probari; Haeckerm. autem p. 2 sq. (et in Zeitschr. f. d. Gymn. W. XIX. p. 45.), quem iure refutat Dietsch. 1. 1., fatis pro malis, casibus, laboribus positum censet, ut III, 182., coll. I, 240. 628. et VI, 532.) Hinc etiam apparet, acti hic non esse i. q. circumacti, sed potius protinus acti, ut sensus sit: fatis Italiam versus agebantur, nihilominus tamen, a Iunone prohibiti, multos per annos circum omnia maria errabant; quod Henry quoque (Class. Mus. XIX et Tw. years I. p. 10.) bene perspexit, qui etiam conferri iubet infra v. 133. huc acti. maria circum. Eadem Praepos. postponitur etiam Geo. II, 382. Aen. III, 75. VI. 329. Lucr. I, 935. Cic. N. D. II. 41, 105. Stat. Theb. III, 395. alibi et a Vergilio quidem maxime in fine versuum. Cf. supra ad v. 13. Plus autem dicere circum (rings umher), quam circa (simpliciter umher), vere observat Nauck. p. 4. 33. molis, moliminis, laboris, difficultatis. Hac significatione voc. molis imprimis apud Tacitum legi, multis exemplis prolatis (Ann. I, 45. II, 78. XIII, 35. Hist. III, 84. cett.) docet Boettich. in Lex. Tacit. p. 300. Velleius aliquoties (II, 95, 1. 97, 4. 115, 1. alibi) de belli mole loquitur. Conington comparat Liv. XXV, 11. Plaustris transveham naves haud magna mole. Imitatur hunc locum Sulpitius Sever. Hist. II. p. 316. magnae molis erat urbem restituere, cuius etiam Calpurn. I, 84. memor fuit Romanae pondera molis commemorans. Romanam condere gentem, sedes in Italia figere et stirpem ibi condere, unde Romani orituri essent. Cf. Iustin. II, 6. Deucalion, a quo genus humanum conditum est et XVIII, 3. Tyriorum gens condita a Phoenicibus fuit. Contrarium est evertere (Aen. III, 1.) et exscindere (Aen. IV, 424.) gentem, quod Nauck. 1. 1. adnotat. 34. sqq. Troianis ex Sicilia in Italiam proficiscentibus Iuno parat exitium.,,Hic, ut in Odyssea, in medias res abripitur lector. Quomodo enim e Sicilia solverit Aeneas, qui tum classe in Italiam tendebat, infra videbimus sub finem libri III. Sed tempestate mox orta a cursu avertitur et ad litus Africae, tantum non naufragio facto, deiicitur. Rerum autem ordinem ipsamque dictionem ad Homeri exemplum instituit Od. V., ubi Ulysses e Calypsus insula Ithacam petens, cum iam Phaeaciam in conspectu habet, tempestate a Neptuno excitata naufragus enatat. Quod ibi Neptunus facit, tributum h. 1. Acolo, quodque Leucothea, hic Neptuno. Cf. Macrob. Sat. V, 2. In Homero tamen maior rerum varietas narrationisque suavitas." Heyn. e conspectu abeunt, qui ex eo loco, ubi antea fuerant, conspici amplius non possunt. Cf. XI, 903. Vic e conspectu exierat etc. Conington praefert alteram, quae

Vela dabant laeti et spumas salis aere ruebant,
Cum Iuno aeternum servans sub pectore volnus
Haec secum:,,Mene incepto desistere victam

[ocr errors]

335

cogitari potest, explicationem: qui eum locum, ubi antea fuerunt, conspicere amplius non possunt, (non out of sight from Sicily, sed out of sight of Sicily.) Siculae telluris. Sic tellus de insulis etiam infra III, 73. ap. Ovid. Met. III, 597. Hor. Od. I, 7, 29. Tibull. IV, I, 78. et alibi. 35. vela dabant, scil. ventis, quod alibi additur, v. c. Ovid. Met. I, 132. Cf. praeter alios Mitsch. ad Hor. Od. IV, 15, 4. et adnott. ad Aen. III, 686. Contrarium est ventis vela negare apud Ovid. Met. XI, 487. - laeti, alacres, utpote Italiae, laborum fini, tandem adpropinquantes. Habuit poëta ante oculos Odyss. V, 269. γηθόσυνος δ ̓ οὔρῳ πέτασ ̓ ἱστία dios 'Odvoσεús. Paullo aliter Haeckerm. 1. 1.:,,Laetabantur potius nautarum more Troes de expedito navium cursu; vide I, 416. 696. III, 347. IV, 190. 295. VII, 430. IX, 89." In quibusdam libris post laeti distinguitur: sed cum laeti et ad praegressa et ad sequentia spectet, praestat nulla hic interpunctione uti; vid. ad IX, 243. Haeckerm. I. 1. huic rationi verborum collocationem obstare temere iudicans coniungit verba laeti et - secabant, ut etiam Nauck. 1. 1. laeti et pro et laeti positum esse censet; et Haeckerm. quidem confert locos Aen. I, 262. III, 430. 668. IV, 124. VIII, 517. XI, 367., ubi eadem ratione Adiectivum cum emphasi quadam Particulae et praeponatur, Nauck. autem minus apte Aen. III, 276. IV, 166. V, 349. VI, 629., quos locos plane alius generis esse, quisque videt. spumas salis aere ruebant. Cf. locus parallelus X, 214. campos salis aere secabant, Val. Fl. I, 687. volat immissis cava pinus habenis, Injinditque salum et spumas vomit aere tridenti. Sal pro mari positum redit etiam infra v. 177. III, 385. V, 845. 866. VI, 697. alibi. Posteriores poëtae etiam de singulari aliquo mari usurpant. Cf. Avien. descr. terr. 912. Hyrcanum sal. aere, aeratis navibus, imprimis aereis rostris, mare ita suscitabant, ut spumas ageret. Praeter locos modo comm. cf. etiam Aen. V, 198. X, 414. et illos locos, ubi pinus, abies etc. pro nave ponuntur. (Vid. adnott. ad Ecl. IV, 38.) De aeratis navibus cf. Aen. V, 198. VIII, 675. X, 223. etc. (Ceterum similiter de aratione loquitur poëta noster Geo. I, 50. ferro cum scindimus aequor.) ruebant Heyn. interpretatur per secabant, Wagn. per sulcabant. Rectius tamen Schirach. p. 572. et Doederl. Synon. II. p. 123. (quibuscum etiam consentiunt Thiel. et Haeckerm. p. 3.) accipiunt pro eruebant; quemadmodum infra v. 85. totum (mare venti) a sedibus imis ruunt. Lucr. VI, 727. mare ruit arenam. Silius IX, 493. caelumque ruentes Eurique et Boreae. Unde tamen non sequitur, cum Lerschio Ant. Virg. p. 125. hic et 1. X. 1. 1. de remis aere firmatis cogitandum esse. Nescio, quid sibi velit Ladew., qui explicationem nostram reiiciens locum Germanice sic reddit:,,und streckten mit ehernem Schnabel die schäumende Salzfluth." 36. „Aeternum vulnus, qui v. 25. saevi dolores, dolor de iniuria, et cum dolore ira; ita Gr. zos. Adumbrata autem Iunonis indignatio ex Odyss. V, 281 sqq., ubi similis oratio Neptuni. Similem prorsus locum videbis inf. lib. VII, 286-320.“ Heyn. Ita etiam XII, 160. de tristi volnere mentis sermo est et Ovid. Met. IX, 540. canit: quamvis animo grave volnus habebam. sub pectore. Cf. Aen. XII, 831. Irarum tantos volvis sub pectore fluctus. Eadem ratione sub pro nostro in legitur infra v. 100. 453. alibi. Conington comparat Aesch. Eum. 156. ětvev ὑπὸ φρένας ὑπὸ λοβόν. 37. Haec secum,,, sine conscio" Serv. Cf. autem Geo. I, 389. IV, 465. Aen. II, 93. multosque similes locos, et de omisso verbo dicendi adnott. ad Aen. I, 335. Cum hac Iunonis iratae oratione Gossrav. conferri iubet similes Aen. VII, 286. Ovid. Met. II, 518 sqq. III, 262 sqq. IV, 420 sqq., sicut Neptuni irati ap. Hom. Od. V, 281. Mene incepto desistere etc. Male Heyn. (in minore edit.) signum exclamationis pro interrogationis signo post regem posuit. Apertum est enim, Iunonem indignabundam se ipsam interrogare, cur Aeneae perdendi consilio desistens, vel nihil certe faciens, quo iuvetur, illum in Italiam tendere tranquille patiatur. Similem, sed querentis, interrogationem per Infinitivum expressam infra legimus,

-

[ocr errors]
« PreviousContinue »