P. VERGILI MARONIS A EN EI S. LIBER PRIMUS. ARGUMENTUM. Postquam auctor totius carminis argumentum paucis exposuit (1 – 7.) et Musam invocavit (9—11.), haec canit: Aeneas, Anchisae et Veneris filius, vir singulari pietate et fortitudine praeditus, qui Troia capta et eversa novam patriam quaerens iam septem annos per maria terrasque errabat, a Sicilia in Italiam navigans immissa ab Aeolo rogatu Iunonis Troianis infestissimae gravissima tempestate ad Libycum litus appellitur (12- 156.), et egressus in terram septem ingentis magnitudinis cervos sagittis prosternit singulosque in singulas naves (tot enim ex dispersa classe collegerat) aequaliter distribuit®(157 — 197.); deinde socios longis iam erroribus fatigatos, dum corpora curant et post coenam amissos requirunt amicos, solatur et spe futurae quietis ad toleranda, quae instent, excitat (198 – 222.). Tum Venus lovem forte in Libyam oculos coniicientem adit queriturque casus Aeneae sui, omnium calamitatum illarum culpam Junonis invidiae attribuens; Iupiter autem fata Aeneae eiusque posterorum breviter exponens spe felicis posteritatis potentiaeque Romanorum dolorem filiae consolatur et Mercurium de caelo mittit, ut Troianis Carthaginiensium hospitium paret (223— 304.). Eius oratione confirmata Venus postero die Aeneae locorum ignaro et explorandae regionis causa huc illuc oberranti venatricis habitu sese obviam praebet, naves dispersas salvas esse nuntiat, ostendit non procul inde abesse Carthaginem, eumque, ut Didonem reginam in condenda urbe occupatam bono animo adeat, hortatur (305—409.). Sero a filio agnita Paphum abit, Aeneas autem matris beneficio densa nebula circumfusus una cum Achate Carthaginem ingreditur, ubi pugnae ad Troiam commissae, quas artis ope in templo effictas conspicit, omnem ex animo eius pellunt metum (410 --- 493.). Hic etiam salvos reperit duces navium Troianarum in aliam litoris partem eiectarum, qui conquerentes iniuriam a litoris custodibus sibi factam a Didone benigno responso placantur (494—578.). Iam Aeneas rupta nube, qua erat circumdatus, prodit in conspectum, salutat Didonem et receptos socios atque a regina benigne excipitur, quae advenis munera mittit et in palatio epulas instruit (579642.). Aeneas Ascanium filium e navibus adduci iubet, Venus autem, quae cognita Poenorum perfidia eorum hospitio et muliebri inconstantiae non satis fidebat, sopito in Idaliae lucis Ascanio, pro eo Cupidinem substituit, qui inter amplexus et oscula reginae animum amore Aeneae incendat (643 -- 696.). Denique initur convivium a Didone institutum et Aeneas ab ea rogatur, ut Troiae excidium et errores suos enarret (696---756). VERGIL. PARS II. ED. IV. 1 Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena esse Quatuor illos versus, quos Heynii exemplum secuti typorum diversitate ab reliquis distinximus, Ille ego horrentia Martis, non esse Vergilii, sed a Grammatico aliquo assutos, Heinsii, Burmanni utriusque, Kootenii (in singulari de his verss. Dissert. Franeq. 1770. edita), Heumanni (Poecil. T. II. p. 378.), Marklandi (ad Stat. Silv. V, 3, 8.), Heynii, Schirachii (Clav. Virg. p. 426.), Graseri (in Censura editionis Wagner., Ephem. lit. Hal. a. 1835. ch. 185. p. 257 sq. inserta), Hildebrandi in Censura edit. meae, quam exhibent Iahnii Annall. Vol. XXVI. fasc. 1. p. 157 sqq.), Süpflii, Peerlkampii, Coningtonis, haud dubie etiam Ribbeckii (eos in marginem inferiorem reiicientis). aliorumque est sententia, qui eos, a plurimis sane Codd. (inter quos Medic., Rom., fragm. Ver., Gud.) omissos, et Vergilii ingenio indignos esse et epici carminis gravitati adversari censent. Sed leguntur illi in Palat. (Ambrogio teste etiam in Rom., cui tamen a Ribbeckio abiudicantur) aliisque Codd. secundi ordinis ac defenduntur et Donati (vit. Virg. $. 60.) et Servii (Praef. ad Aen.) auctoritate, qui eos a Vario sublatos haberi referunt, iidemque per se spectati satis tersi sunt et elegantes, nec quidquam continent, quod non Vergilianum censeri liceat, id quod statim singula perlustrantes videbimus; quare Wagnerus et in edit. sua et in Epist. ad Groebelium data, Dresdae a. 1836. p. 18 sqq. argumentis satis probabilibus demonstrare conatur, hos versus Vergilio. non abiudicandos, eique adsentiuntur Iahn., Weichert. de L. Varii et Cassii Parm. vita et carmm. Grimae 1836. p. 69. not. 61. Equidem, quamquam mihi persuadere non poteram, Vergilium ab iis vere incepisse Aeneidem suam, tamen, cum nemo facile divinare possit, a quo et quando hi versus compositi sint Augusteo aevo dignissimi, quos a Tucca et Vario rescissos esse Donat. et Serv. 11. 11. referant, semper eam opinionem habui, quam etiam Wagner. in Epist. illa proposuit atque Gossrau, Teuffel in Pauly Realencycl. VI, 2. p. 2653., Siebelis in Progr. Hildburgh. a. 1845. In Aeneid. ab Hofm. Peerlkampio editae l. I. adnott.), et Kappes Zur Beurth. der Aen. I. p. 1. amplectuntur, (dum Ladew. et Bryce certam sententiam non proferunt), Vergilium, aegre valedicentem carminibus, quibus gloriam debuit, et transeuntem ad genus plane diversum sibique ab alio impositum, quo num eandem laudem sibi comparaturus esset, certe dubitare poterat, hos versus (qui Pierio et Ribbeckio testibus in Codd. vel separatim Aeneidi praescripti, vel in margine adiecti sunt) pro titulo s. inscriptione praemisisse uni vel paucis exemplaribus huius primi libri, quae familiaribus quibusdam tamquam specimen totius operis mitteret; a qua sententia etiam nunc post ea, quae Hildebr., Süpft. et Peerlk. contra Wagnerum et memet ipsum disputarunt, recedere non possum. Quod enim Donat. et Servius narrant, Vergilium non ipsum edidisse Aeneidem, sed adeo moribundum tamquam opus imperfectum comburi voluisse, id non impedit, quominus poëta, unum alterumve librum amicis quibusdam flagitantibus legendum tradidisse et ut iis, qui carmina prius a se conscripta tanto cum plausu excepissent, etiam hoc novum genus commendaret, hanc inscriptionem addidisse putetur, quam totum carmen in publicum emittens haud dubie non adiecisset. (Non multum ab hac sententia recedit Conrads in Quaest. Virg. p. XXV. suspicatus, recita ndo huic libro a poëta praemissos esse versus illos, quos ipse in textum recipi noluerit; quam opinionem probare videtur Ribbeck. Proleg. p. 65.) Ex nostra autem sententia neque auctore suo carent versus elegantissimi et Vergilio dignissimi, neque unice aptum carmini exordium dctrahitur: Arma virumque cano etc., quod aperte Homeri "Avdoc uou ĚVVETE, Moù on imitatur, et ab Ovidio Trist. II , 533. Am. 1, 15. 25. Propertio III, 32, (II, 34, 63 sq., Persio I, 96. Martiali VIII, 56, 19 sq. et XIV, 185., Silio Ital. I, 1., Ausonio Epigr. 137., Calpurnio Ecl. IV, 163., poëtis Anth. Lat. Burm. II, 193, 9. 194, 1. 198, 3. 25. III, 106, 142. et Wernsd. II, 232, 27., Vegetio de re mil. II, 1., Cassiodoro de orthogr. Praef. p. 2278. P. aliisque spectatur. (Cf. autem de hoc veterum more libros primis eorum verbis commemoratis significandi Bentl. ad Hor. Ut quamvis avrdo parerent arva colono, Sat. I, 3, 7. et Ochsner ad Oliveti Ecl. Cicer. p. 395.) Henry vero vicina arva, scil. Arma virumque cano, Troiae qui primus ab oris tranquillum, agricolis potissimum placuerint; quare etiam gravis illa oppositio per at nunc. Hanc ipsam autem gravem et minus usitatam opponendi' rationem Ille ego, qui - - modulatus et coegi - - at nunc cano, in quam vix incidisset interpolator aliquis, ut hos versus ipsi Vergilio tribuendos censerem, imprimis me movisse fateor. Idem dicendi genus invenimus ap. Liv. I, 28, 9. 41, 3. III, 17, 3. 31, 7. 56, 12. (certe ex Gronovii coniectura, at vulgari ait substituentis) IX, 1, 8. X, 19, 17. 26, 3 sqq. cett. (Cf. etiam Hand. Tursell. I. p. 429.) Qui loci nostro sane non ex asse respondentes cui non multum probare videantur, is consideret, orationem interposita illa sententia Gratum opus agricolis quodammodo esse interceptam, ideoque poëtae licuisse ea ipsa Particula adversativa, quae bellorum strepitum vitae rusticae tranquillitati gravissime opponeret, ad inchoatam orationem rursus reverti. Quare Thiel. non inepte comparat Tibull. I, 10, 15 sqq. Sed patrii servate Lares! - At nobis aerata, Lares, depellite tela. Şüphius sane, meum de h. 1. iudicium irridens, omnem huius enuntiationis formam damnat et ad Ille ego necessario sum intelligendum esse censet; quod per me intelligat, cui mea ratio minus probabilis videatur. Peerlkamp., et ipse in h. 1. haerens, sententiam non absolutam esse iudicat, quam ita explet: qui modulatus sum, at nunc arma cano, quam vereor ut vires tanto operi sufficiant. Arma horrentia, hic i. q. horrenda s. horribilia , ut Aen. I, 165. horrenti atrum nemus umbra, ibid. 311. horrentibus umbris, et ap. Quinct. Decl. X, 7. Tunc horrentibus verbis urna praecluditur. Arma enim cum dicantur, non licet de telis (hastis, ensibus) horrentibus cogitare (qua de re cf. adnott. ad Aen. XI, 602.) 1. Poëta initio Aeneidis paucis verbis totum carminis argumentum complectitur, Homerum secutus, qui idem fecit et in Iliadis et in Odysseae principio. Summa enim Aeneidis est Aeneae in Latium adventus et sedes ex foedere cum Latino icto ibi accepta. Cf. Aen. XII, 187 sqq. Arma virumque cano cett., i. e. Bella canam et viri fata illius, qui adventu suo in Italiam ea excitavit. Aliam enim explicationem haec verba cum praecedentibus coniuncta non admittere, quisque videt. Si tamen principium Aeneidis per se spectatur, priorum quatuor versuum nulla ratione habita, tum sane arma virumque cum Burm. et Wagn. (qui provocat ad Ovidii locum supra laud. Trist. I1, 533.) per {v dod dvoìv explicare possumus, ut omnino hominis bello clari notionem inesse statuamus (coll. infra v. 566. virtutesque virosque et Silii IV, 11. Mavors strepit et ciet arma virosque). Ceterum cf. etiam Aen. XI, 747. Henry (Twelve years I. p. 3.) vult animadverti, quam graviter hic (ut Aen. IX, 525.) de carmine heroico poëta utatur verbo cano, cum de bucolico (v. 1., ut in Culice 99.) verbo modulor usus fuerit, et propterea quaesitam probat Vossii translationem Waffen ertönt mein Gesang. Sed nonne etiam Ecl. IV, 3. VI, 9. X, 8. Geo. I, 12. II, 176. verbum canere legimus ? „Primus Troiae ab oris ita intelliges, primum e Troianis in has certe Italine (proprie dictae) partes ad Lavinium (quod iam auctor libri de Orig. G. Rom. c. 1. docuit) pervenisse Aeneam; nam Antenor, (qui prior venerat: cf. infra v. 246. sqq.) ad Venetos in intimo sinu Adriatico, in aliam Italiae partem, quae Galliae Cisalpinae erat (ideoque non pertinebat ad Italiam antiquam Rubicone terminatam, cui Gallia Cisalpina demum Augusto imperante adiungebatur) appulerat; cf. inf. v. 147. et, qui ante eum Italiam frequentarant, Oenotrii, Euander et Hercules, ex Graecia advenerant. Malim tamen primus pro primo, olim accipere, ut Aen. I, 24. (ubi tamen vid. adnott.) "VIII, 319. Hor. Sat. 1, 2, 93.“ Heyn. Wagn. hanc alteram rationem probat, Qu. Virg. XXVIII, 3, e. cum h. l. comparans infra v. 24. et Geo. I, 144. Nam primi cuneis scindebant fissile lignum, i. e. homines anquissimorum temporum. Mihi prior ratio prae |