Page images
PDF
EPUB

doctrina consumant aliquid ex Donati interpretatione commodi hodie quoque capturos esse confido. timidius hoc dicam de altero Donati consilio, quo quid doceat Vergilius non solum de recte vivendi praeceptis (cf. 1, 8. 2, 18. 260. 8, 364. 10, 783. 11, 228. 303) sed etiam de variis hominum artibus et muneribus et de usu vitae (cf. 1, 52. 75. 2, 741. 9, 288. 10, 783. 12, 91. 172 et prooem. p. 5), de diis ac fatis (cf. 2, 213. 8, 398. 10, 466. 11, 536), de rerum natura (vel loco eminenti 6, 723 vel per occasionem 1, 607. 4, 367. 5, 738. 12, 684) exponendum sibi esse opinatur. huius generis multa talia sunt, ut inepta nobis videantur: sed singularis ineptiae Donatum accusare non audebit qui attenderit Macrobio, Servio aliisque auctoribus Vergilii carmina illa aetate pro thesauro omnis sapientiae et doctrinae habita esse. suae autem quemque aetatis modulo metiri praecipua lex est historiae. propter rhetoricam interpretationem ineptum hominem Donatum Heynius dixit. quid? etiamne, credo, Quintilianus ineptus dicetur, qui Homerum omnibus eloquentiae partibus exemplum et ortum dedisse praedicat 10, 1, 46–51 cf. 2, 17, 8. 12, 11, 21? recte Heynio v. d. Hoeven temporum hoc, non hominis vitium esse respondit. sed parum illud Heynii Hoppio1) fuit,,,stultitiam et perversitatem" Donato exprobrat, quod nonnumquam in uno loco exponendo eorum quae alibi apud Vergilium exstent rationem non habeat, quod ipse sibi aliquoties non constet, quod interpretatione sua Vergilio ineptias iniungat: quasi vero eiusmodi vitia non etiam in Servii commentariis occurrant! quid quod eo procedit, ut quaecunque apud Donatum, si non recte, at tamen,,scite arguteque excogitata" inveniantur „non ex ipsius ingenio profecta", sed ab aliis petita esse iudicet in eoque praeiudicio tamquam fundamento omnes suas argumentationes exstruat. hoc quam temere conclusum sit vel uno loco 5, 2 comparato intellegas, ubi Donatus

1) Hoppe de Tiberio Claudio Donato Aeneidos interprete dissertatio, Gottingae 1891.

in aquilonis quaestione contra diversam interpretationem suam tam perspicue defendit, ut non potuerit prudentius, nec secus 1, 186. 10, 8. 12, 412 al. ac si quis sententias, ut Serviano verbo utar, bioticas e Donato colligere velit, quas multas passim inseruit, bonam messem faciat. iuvat exempli gratia aliquas transcribere: 6, 435 „,nihil fit nisi quod faciendi habeat necessitatem"; 6, 515 „mala in oblivionem venire non possunt"; 7, 340 „plus est in rebus perficiendis velle quam cogi"; 8, 163 „proclive est bonum esse, meliorem vero arduum"; 9, 617,,apparet qui sitis, cum ea quae colitis recensendo convolvo"; 10, 620 „,ornamenta maiorum frustra unicuique iunguntur, nisi adiciant[ur] propria". talia qui scripserit eum perversi iudicii fuisse nego. iure v. d. Hoeven Donati opus satis eleganter nec plerumque inscite insulseque conscriptum esse affirmat. sed idem cum hanc fere solam utilitatem ex eo percipi dicit, quod conducat ad cognoscendam historiam interpretationis Vergilianae, angustis finibus rem circumscribit. ad ea enim quae supra memoravimus hoc quoque accedit, quod, quoniam Polybii, Claudii Caesaris liberti (Seneca consol. ad Polyb. 8, 2. 11, 5), et patris Statii (cf. Vollmer ad Stat. silv. 5, 3, 159 sqq.) aliorumque scripta perierunt, eius interpretandorum poetarum rationis qua rhetores in scholis utebantur Donati commentarios solum exemplum habemus. ergo ad rhetoricam quoque disciplinam cognoscendam utiles sunt. nam quod Quintilianus inst. or. 10, 5, 4 et 5 dicit: et ipsis sententiis (poetarum) adicere licet oratorium robur et omissa supplere et effusa substringere; neque ego paraphrasim esse interpretationem tantum volo, sed circa eosdem sensus certamen atque aemulationem", id Donatum summo studio secutum esse videmus. illa sane lege quam a patre suo observatam Statius tradit, ut paraphrasim cum versuum spatiis aequaret, se non devinxit, sed effusam potius ubertatem plerumque affectavit artemque suam cum aliis rebus tum clausulis conformandis ostentavit, adeo ut suo quoque exemplo stilum vere oratorium filio adolescentulo tradere

et commendare voluisse videatur. dum enim Vergilium „rhetorem summum" fuisse demonstrare contendit, illud quoque quod in prooemio p. 4 dicit, „non grammaticos, sed oratores praecipuos eum tradere debuisse", probare studet. haec habui quae monerem, ut de Donato iustius iudicaretur. nolo nostri saeculi homines ad illam existimationem revocare qua aetate Carolina et renascentium litterarum temporibus floruit, sed id ago, ut desinat quasi incognita causa damnari. dummodo exigatur ab eo quod. praestaturum se professus est, non neglegendus videtur.

Ti. Claudius Donatus quin diversus sit ab eo Donato quem Servius saepe laudat quique idem est atque Aelius Donatus Terentii interpres post gravissima argumenta quibus v. d. Hoeven hanc quaestionem profligavit hodie nemo est qui dubitet, abolita recoquere non libet.1) de vita Donati nihil fere constat, ne id quidem, num Romanus ex urbe fuerit, nisi quod notabile mihi videtur quam dignum viro Romano iudicium de officiis erga rempublicam et de maiestate imperii in prooemio multisque aliis locis prae se ferat. iuris Romani eum peritum fuisse et loci ad ius spectantes, quos v. d. Hoeven p. 48 sq. collegit et nos in indice complebimus, et verba ex iuris consultorum usu in Donati dictionem recepta demonstrant. qua in re quod de verbo „ilicet" 11, 468 dictum est v. d. Hoeven perperam intellexit: nam quod ait,,ad

1) Duos Donatos primus, ut videtur, suspicatus est Petrus Crinitus anno p. C. n. 1496, de quo ex libro manu scripto in bibliotheca Monacensi asservato rettulit Mommsenius Mus. Rhen. 16 p. 139. nam postquam codicis Laurentiani, qui in manus eius venerat, supplendae editionis Landinianae causa ,,meliora" exscripsit, in calce quinti libri haec adnotat:,,quamvis videtur opera ludi; non enim omnino doctus hic Donatus. quodsi addivinare licet, putarim alium et ab ipso diversum qui Terentii comoedias sit interpretatus, et fortasse huius est filius dictusque Donatianus". postea, ut v. d. Hoeven p. 32 memorat, Merula ad Ennium p. 56 eadem ratione ductus propter ,,obstinatam et morum qui retro et auctorum praetermissionem" Donatum,,suppositicium" esse opinatus est. duos scilicet Donatos fuisse ei non in mentem venit.

sumptum fertur ex veteri consuetudine, sicuti retro meminimus, ex more iudicum", non ad amissum quendam interpretationum locum referendum est, sed ad superiorem Donati vitam (cf.,,retro" 7, 474): semet ipsum quondam in iudiciis versatum esse dicit, quorum consuetudinis se peritum etiam 1, 506 ostendit. sed ut Quintilianus ab actione forensi ad scholas habendas transisse videtur, si quidem hoc non temere v. d. Hoeven ex verbis illis prooemii p. 4 effici vult,,Vergilium non grammaticos, sed oratores praecipuos tradere debuisse". 1) eodem spectat quod alio prooemii loco p. 6 „Vergiliani carminis lectorem rhetoricis praeceptis instrui posse" dicit. cumque Donatus stilo plerumque ipse usus declamatorio uno loco 7, 359 satis extensam declamationem Amatae conubium Aeneae dissuadentis componere non dubitaverit, recte id v. d. Hoeven hominem prodere rhetoricis exercitiis assuetum contendit. mihi quidem praeceptoris scholastici hoc quoque esse videtur, quod in prooemio p. 5 cum alios „,diversae professionis et diversarum sectatores artium" in Aeneide, scilicet suae interpretationis auxilio, inventuros declamat „quod discant", tum,,cives optimos et patriae spectatissimos cultores" et "qui se aptent ad deorum cultum futuraque noscenda magisterio eius instrui posse". mirum enim est quantum haec cum iis congruant quae Statius in eadem quam supra memoravi silva v. 176 sqq. de patris sui schola praedicat:,,mox et Romuleam stirpem proceresque futuros instruis inque patrum vestigia ducere perstas" et „arma probatus monstrasti Saliis praesagumque aethera certi auguribus“ etc. (cf. Vollmer p. 541). a lautioris vitae moribus eum non alienum fuisse cum reliqua Didonis convivii descriptio tum unus locus 1, 638 ostendit (cf. 8, 180). religionis Christianae ne minimam quidem notitiam praefert; nam quod 10, 325 de „execrabili sce

1) quamobrem valde miror quod Schanzius Gesch. d. röm. Lit. IV, 1 p. 162 Donatum, grammaticorum palam inimicum (cf. prooem. 1, 75. 179. 4, 625. 5, 2 al.), inter grammaticos potius quam inter rhetores enumerat.

lestissimorum iuvenum amore" dixisse putatur,,nihil Deo gravius" esse ab editoribus interpolatum codices docent. at multis locis, quorum praecipuos 1, 28. 442. (740?) 2, 165. 5, 709. 7, 259. 9, 247. 404. 627 v. d. Hoeven collegit (adde 6, 230), veterum deorum cultui addictum se esse ostendit.

Quinto p. C. n. saeculo Donatum non posteriorem fuisse inde apparet quod imperii Romani 1, 12 et morum Romanorum tamquam praesentium mentionem facit: cf. quae de ludis mimis cantibus picturis dicit 1, 741. 5, 65. 128. 132. 144. 662. 7, 172. 8, 287. 343 (alia quaedam exempla, quae Hoppius p. 21 attulit, aut parum idonea sunt aut ab editoribus interpolata). nec latinitate sua ad inferiorem aetatem relegatur, quae ut verborum tumore et eodem semper colore declamatorio stilum illum quem Africanum dici rectissime vetuit Norden (antike Kunstprosa p. 591 sqq.) profitetur, ita a barbarie longe remotus est. nam odiosa quoque illa affectatio qua plusquamperfecto pro imperfecto vel perfecto, indicativo et coniunctivo in quibusdam enuntiatis promiscue utitur modo tantum, non genere Servii aliorumque quarti et quinti saeculi scriptorum morem egreditur (cf. Thilonis ad Servium praefationem p. 72 sq.). et ubi liberius oratio excurrit ut in prooemio, in declamatione Amatae 7, 359, in epilogo eiusdem libri, in epistola ad filium fini subiecta, bonam haud dubie dictionem esse iudicaveris. accuratius qua aetate scripserit definiendi nullam video viam, nisi ut quae inter ipsum et Servium intercedat ratio cum aliqua veri similtudine exploremus. de hac re quod in libello meo p. 4 Burckasium1) ita disputasse dixi, ut Donatum Servii commentariis non usum esse nequaquam effecerit, hodie quoque id retineo. nam si multis locis ad ea quae cum Servio convenientia habet alia addit vel locos quosdam difficiles aliter interpretatur ac Servius vel cum additamentis Da

1) Burckas de Ti. Claudi Donati in Aeneida commentario dissertatio, Ienae 1888.

« PreviousContinue »