Page images
PDF
EPUB

grad. R.RI PA 6823

.D8
1905

TIBERIUS CLAUDIusDONATI) Les

AD TIBERIUM CLAUDIUM MAXIMUM
DONATIANUM FILIUM SUUM

INTERPRETATIONES VERGILIANAE

PRIMUM AD VETUSTISSIMORUM CODICUM FIDEM
RECOGNITAS EDIDIT

HENRICUS GEORGII

VOLUMEN I

AENEIDOS LIBRI I-VI

IN AEDIBUS B. G. TEUBNERI LIPSIAE MCMV

Grad. R.R.I Ра 6823 D8 1905

LIPSIAE: TYPIS B. G. TEUBNERI

PRAEFATIO.

Tiberii Claudii Donati interpretationes Vergilianas edendas suscepi, non quod in deliciis haberem scriptorem taedii plenissimum, sed quia ad complendum et antiquorum Vergilii interpretum numerum et lectionis in Aeneide apparatum post doctissimorum virorum Thilonis et Hagenii curas hoc solum deesse videbatur. an vero Donatus, quoniam verborum magis quam rerum interpres fuit, semper in editione vitiosa et inhabili delitescet? et varia lectio Vergiliana e Servio et ceteris grammaticis summa diligentia investigata praesto erit, Donatus, qui Aeneidos versus tantum non omnes in commentarios suos recepit, quales eos legerit numquam in lucem proferetur? equidem, cum omnes scriptores veteres qui vetustatem pertulerunt, et optimos et deteriores, dignis nostro saeculo editionibus invulgare instituerimus, quo id iure Donato abnegetur non intellego. nulla erit nec de ipsius merito recte iudicandi copia nec qui ex eo ad nostrum usum fructus percipi possit aestimandi, nisi quid vere scripserit cognitum habuerimus. nam inutilem hodie et neglegendum Donatum esse vereor ne idcirco affirmare soleant, quod doctrinae plenam interpretationem desiderant, qualem nequaquam eum secutum esse iam van der Hoeven1) demonstravit. ceterum ne doctrina quidem Donati interpretationes omnino carent idque ipse truncis verbis quibus epilogus nunc terminatur exponere coepisse videtur.

1) van der Hoeven epistola ad Suringarium Leovardiae 1846.

167435

a*

[ocr errors]

non

nam et ad rerum cognitionem aliqua contulit ut illud quod 1, 367 de voce Punica bursalf" memorat et de verborum apud Vergilium usu aliquando non male disputavit (cf. de,,ecce" 2, 57) et grammaticorum vel interpretationes diversas vel quaestiones1) haud raro tetigit. sed plerumque artificiosam i. e. oratoriam expositionem sequitur (cf. 7, 646. 12, 21 al.), ut doceat quid et quo quidque consilio, quam breviter et pulchre, quam plane ac plene, quam prudenter et commode poeta dixerit. est meum in hac praefatione de interpretatione Donatiana, quam nostrae aetatis vocabulo usus aestheticam recte dixit v. d. Hoeven, ita disserere, ut absolvatur materia: inquirant alii novae editionis subsidiis melius quam antea instructi. sed, ut summatim agam, haec primum demonstrare studet: quam concinne Vergilius in enarrandis Aeneae factis et moribus propositam sibi materiam laudativam tenuerit (cf. prooem. p. 2 et 9, 1. 11, 295. 12, 952 et septimi epilogum); quam constanter Aeneidos acta ad fata (cf. prooem. p. 3 et 1, 1 sqq. 12, 111) et Iunonis odium (cf. prooem. p. 4 et 1, 4—5. 8 sqq. 5, 608. 12, 142 sqq.) rettulerit; quantus sit inveniendi (cf. 12, 930. 952) disponendi (cf. 1, 1 sqq. 494. 5, 730. 7, 39. 519) eloquendi (cf. 1, 49. 2, 773. 784. 3, 61. 7, 41 sqq. 9, 333) artifex; quam recto iudicio personarum et locorum et temporum ubique rationem habeat (cf. 1, 663); quam moraliter i. e. hominum moribus convenienter res tractet (cf. 3, 707. 4, 86. 5, 766. 9, 691); quam sapienter narrationis ordinem proponat et moderetur (cf. 1, 1. 7, 641), interruptum continuet et integret (cf. 1, 305. 7, 243. 11, 184. 597); quam apte transitus faciat et intervenientia inserat (cf. 7, 1. 2, 680. 10, 575); quam eleganter generalitate et specialitate mixta (cf. 11, 647), fabulis et parabolis interpositis (cf. 10, 187. 12, 855) aliisque artificiis

1) de quaestionibus v. libellum meum, die antike Aeneiskritik im Kommentar des Tiberius Claudius Donatus, progr. tuttg. 1893.

[ocr errors]

(cf. 6, 601) legentium taedium effugiat; quam subtiliter dicenda praestruat (cf. 1, 354. 670. 677. 5, 507. 11,649. 803), propositis respondeat (cf. 2, 323) aut non respondeat (cf. 2, 198), ad superiora respiciat (cf. 2, 329. 337. 501. 544); quam oratorie dicta augmentis cumulet, supplementis satiet amplificetque (cf. 1, 600. 642. 730. 2, 171. 10, 261); quam artificiose cum in aliis rebus tum in descriptionibus latitudinem rerum sermonis brevitate complectatur (cf. 1, 494. 2, 3-13. 6, 713. 8, 51. 79. 10, 897. 11, 515); quantam artem ostendat in orationibus (cf. 1, 65. 231) colore praenuntiato (cf. 1, 254. 5, 704. 6, 387. 12, 10. 18), principiis conformatis ad causam (cf. 7, 359. 10, 63. 611), suadendi persuadendi petendi artificiis adhibitis (cf. 2, 387. 4, 31. 10, 282. 3, 44. 640. 7, 229. 8, 10. 145. 9, 83. 283. 10, 153), adversariorum argumentis praesumendis extenuandis refutandis (cf. 1, 65. 71. 5, 843. 11, 420. 4, 333); quam praebeat locorum communium copiam (cf. 2, 403. 3, 41), quanta optimae dictionis ad imitandum exempla (cf. 1, 49. 6, 858. 8, 13). quae si Donatus suis generibus disposita exemplisque illustrata certis capitibus persecutus esset, sicut paucis locis (cf. 1, 102. 6, 511. 562) temptavit, non dubito quin inter memorabiles scriptores numeraretur. nunc quoniam totum carmen interpretando percurrens quae docere vult passim dispersa et per occasionem adnotata profert proindeque saepe repetit, reliqua, ubi nihil de arte explicandum est, inani loquacitate circumiens reddit, praeterea nimio studio dicta poetae expingendi (cf. quod ipse profitetur 10, 898 et e sexcentis unum exemplum 9, 612-613) et quasi exhauriendi (cf. 11, 588 „persequamur nunc singula, ut dictorum vim reseremus") in vanam saepe verborum iactationem prolabitur, ipse de fama sua male est meritus, peius, opinor, quam iis quae perperam intellecta inepte interpretatur, licet permulta sint et quaedam gravissima. nihilo tamen minus eos qui in tradenda adolescentibus Aeneide artem poetae sectentur nec omne studium in grammaticis et metricis rebus ostentandaque

« PreviousContinue »