Page images
PDF
EPUB

liter quae. quando enim tantum camporum vel tantam multitudinem animarum sermone posset includere? dein bella subiunxit quae gesturus in Italia fuit et gentis Italas futuras e diverso monstravit, quibus fidebat virum non terreri. tamen, quo firmiorem dimitteret, docuit quomodo 5 unumquemque laborem aut vinceret aut vitaret aut certe ferendo toleraret. ipsam sententiam poeta et in quinto libro (710) posuit sic: ,,superanda", inquit, „omnis fortuna ferendo est"; quod enim vinci non potest resistendo vel ferendo superatur.

10

Sunt geminae somni portae, quarum altera fertur cor895 nea, qua veris facilis datur exitus umbris, altera candenti perfecta nitens elephanto, sed falsa ad caelum mittunt insomnia manis: duas dixit esse portas, hoc est duos exitus inferorum, portam unam corneam, aliam ex ebore: per 15 corneam dixit veras emitti umbras, quod autem videmur nobis videre dormientes et quod nos plerumque facit non dormire per eburneam mittitur. his ubi tum natum Anchises unaque Sibyllam prosequitur dictis portaque emittit eburna: ubi igitur Anchises natum et Sibyllam his dictis 20 prosecutus est, eos per portam eburneam reddidit luci. ille, hoc est Aeneas, viam secat ad navis sociosque revisit: quid enim aliud facere debuit quam suos videre post tempus? revisere est post aliquas moras iterum visere. 900 tum se ad Caietae recto fert litore portum: recta via di- 25 citur, si quando nihil aliud agimus nisi iter continuum, ut nullo alio actu rumpatur quo tendimus. consideremus et Aeneae mentem, quae suorum revisendorum cupida nihil agere debuit nisi tenere litus, donec perveniret ad navis. sic igitur intellegendum est recto litore, quia so rectum litus non potest inveniri, ut una intentione animi ad portum Caietae pervenerit, in quo fuerant naves.

2 sermone om. ed.

6 aut vitaret om. ed. 7 postea Ved. poeta nos (cf. 12, 154). 14 dixisse V dixit ed. dixit 22 hoc est Aeneas om. ed.

esse nos.

16 mitti ed.

24 visere V videre ed. 25 acaietae V. 26 nil ed.

ancora de prora iacitur, stant litore puppes: hae enim illic stabant munitae ancoris, duplici scilicet ratione securae, vel quod muniebat has portus vel quod pondere tenebantur. portum Caietae ex persona poetae melius 5 accipimus; Aeneas enim nondum loco ipsi dederat nomen.

1 pupes V. | haec V. 2 duplicis licet V. subscriptio

plena: Tiberi Claudi Donati ad Tiberium Claudium Maximum Donatianum filium suum interpretationum Vergilianarum Aeneidos liber VI explicit incipit liber VII.

Corrigenda:

p. 8 n. 18 post Laviniaque insere (et infra).

p. 42 n. 10 lege aequet pro aequent.

p. 65,2 lege opus pro opes.

p. 431,8 dele, ante ex quo.

[merged small][merged small][ocr errors]
[graphic][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed]
[graphic][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed]
« PreviousContinue »