Page images
PDF
EPUB

regem poetice inducit dicitque ad eum Iunonem supplicem locutam, cum verba eius non essent supplicantis, sed iubentis. supplicem ergo intellegendum, quod ipsa ad eum venit et locuta est haec: Aeole, namque tibi divum 65 5 pater atque hominum rex et mulcere dedit fluctus et tollere cento: hunc locum si quis attentius diligentiusque discutiat, nihil quod non miretur inveniet; est enim arte et subtilitate dicentis admodum satiatus. nam coepit a nomine, quod ipsum nec Iunonem humilem nec Aeolo in10 iuriam fecit. potior quippe si inferiorem nomine suo vocet, et se benivolum monstrat et illi unde gaudeat subministrat. pulchrum est enim, si inferiore in loco positus sit cognitus potiori perindeque carus acceptusque monstratur. fecit ergo secundum artis praecepta benivolum: facit at15 tentum, cum dicit namque tibi divum pater atque hominum rex et mulcere dedit fluctus et tollere vento. nam exinde conicere Aeolus potuit officium suum Iunoni esse necessarium, cum subtiliter conventus audisset habere se in ventos plenissimam potestatem. ne autem adrogantem 20 faceret Iunonem, ait divum pater atque hominum rex. non dixit frater meus et maritus meus, ut supra posuit „ast ego, quae divum incedo regina Iovisque et soror et coniunx". illic enim, ubi secum locuta est, si specialiter hoc posuit nullo audiente, adrogans iudicari non potuit, 25 hic vero cum dicit namque tibi divum pater atque hominum rex, intellegi potius voluit quam dici. non enim apud eum loquebatur qui non eam nosset. dictio autem ipsa ne esset prolixa et plurimum temporis teneret, ipsa occulte sibi proponit quae ab Aeolo possent excusationis so causa praetendi et ipsa illis respondet ita, ut ulterius accedi non posset. denique ne diceret Aeolus non sunt

2 supplicantis LR supplicis ante non ed. 9 ipsam ed. 10 facit ed. 11 benevolam sit R corr. r.

16 ventos ed.

R circumventus ed. 21 et LR atque ed.

6 ventos ed. ed. 12 possitis 14 ergo LR enim ed. facit et ed. 18 subtilitate ed. | conventus L cumventus 20 Iunonem L Iuno/// R cum ras.

venti in potestate mea, praevenit antea et ait plenam habes in ventos licentiam et tenendi et dimittendi, erigendi fluctus et placandi potestatem; nam tibi eam deorum omnium et hominum rex concessit et tradidit. ne diceret Aeolus habeo quidem in ventos potestatem, sed 5 non mihi licet mare perturbare, quod est sub alterius regno, idcirco dixit et potestatem accepisti in ventos et maria, cum volueris perturbare inmissis ventis vel placare, cum eos retinueris. certe et illud sentiendum est nec metuas Neptunum hac in parte, quia potior est Iuppiter 10 qui tibi hanc licentiam dedit. incipit iam insinuare ipsam causam dicens gens inimicia mihi Tyrrhenum navigat aequor Ilium in Italiam portans victosque penates: omnia proponentis et respondentis studio memorantur. hic enim non nominavit Aenean, ne diceret Aeolus non possum 15 aliquid moliri adversus nepotem Iovis qui mihi imperium dedit. ait ergo gens, quae generalitas nomen speciale suppressit, quod poterat inpedire desiderium. addidit inimica mihi, non dixit ego sum illius inimica, sed ipsam constituit inimicam, quasi inferiores potiorem provocarent. 20 gravavit hoc genere Troianos, ut etiam ipse Aeolus rerum. indignitate permotus iracundiam suam Iunonis commotioni coniungeret. mihi vero quod ait, hoc est reginae, sorori Iovis et coniugi, quae omnia per pronomen intellegi voluit et propter adrogantiam non apertius poni. Tyrrhe- 25 num navigat aequor, vel quod facilius moveri in perniciem navigantium posset vel quod vicinum esset Italiae. Ilium in Italiam portans: omnis opes suas omnemque substantiam secum portans, quae si perisset per idem tempus, novari posterius non posset. ne vero excusaret 30 Aeolus deorum causa, quibus cogebatur inferre violentiam, addidit victosque penates: scilicet metuendos non esse,

1 mea om. ed. 6 proturbare (et infra) LR perturbare ed. 14 proponentis LR ed. respicit ad p. 25, 29. | memorantur L memorat cum rasurae vestigiis R -rantur r. 18 addidit enim ed. 25 poni LR posuit ed. 30 potuisset ed. 31 causa LR edI causam edF.

qui nec sibi nec suis prodesse potuerunt. desiderii dehinc summa subnectitur et modus poenae. incute vim ventis submersasque obrue puppis aut age diversos et dissice cor- 70 pora ponto: expressit plenam patheticam; nam si eo ordine 5 quo locuta est vellemus intellegere, non cohaeret. si enim ordinatam posset commota proferre dictionem, sic debuit loqui: Aeole, gens inimica mihi Tyrrhenum navigat aequor Ilium in Italiam portans victosque penates: incute vim ventis submersasque obrue puppis et dissice corpora ponto 10 aut age diversos; namque tibi divum pater atque hominum rex et mulcere dedit fluctus et tollere vento. ante omnia tamen consideranda sunt quae Iuno perfici cupiebat dicta quidem, sed non ordine suo, ut appareret eam per commotionem nimiam ordinationem rebus ipsis dare ne15 quisse. dixit incute vim ventis submersasque obrue puppis, iungere debuit et dissice corpora ponto, quod fieri necesse erat navibus submersis, atque ita novissimum ponere aut age diversos, ut esset, sicut diximus, oratio recte conposita hoc modo: incute vim ventis submersasque obrue 20 puppis et dissice corpora ponto aut age diversos. denique hoc et ipsae coniunctiones ostendunt, cum dicit incute vim ventis et ponit ,,que", ut coniungat facto factum, submersasque obrue puppis, adsociat „et", ut conpleat effectum submersarum navium et proveniat inde dissice corpora 25 ponto. ecce ponit,,aut", diversae naturae coniunctionem hoc est disiunctivam, ut faciat separationem poenae, ut, si provenire non posset submersasque obrue puppes et dissice corpora ponto, proveniret saltem aut age diversos, quoniam sparsi nihil audere posterius poterant nec ad 30 Italiam pervenire. sunt mihi bis septem praestanti corpore

2 et

4 pa

1 potuerant ed. | desideriis cum antec. coniunctum ed. poenae om. ed. 3 desice (infra dissice) LR. theticam LR potestatem ed. 5 vellimus LR vellemus ed. an velimus? 6 debuit loqui LR loqui inciperet ed. 10 aut age diversos contra interpretationis sententiam post puppis trans11 ventos LR, sed supra bis vento sic r.

pos. ed. paret ed.

16 iungere debuit om. ed.

13 ap

nymphae, [quarum quae forma pulcherrima Deiopea]: ut cupiditatem et ardorem explicandae rei qua Iuno urgebatur ostenderet, ad auctoritatem iubentis addit et praemium, ut multifariam de effectu securior redderetur. sed haec dictio obliqua est; pulsat enim Veneris munus et, 5 quia propter Helenam, quae fuit in alieno matrimonio, et Graeci et Troiani perierant nec poterat esse matrimonium inter ipsam et Paridem et, si remorata apud ipsum foret, legitimam subolem utpote ex adultera procreare non posset, iis quae proponi e contrario potuerunt acute sub- 10 tiliterque respondit singulis, antequam dicerentur, occurens. sunt, inquit, mihi, hoc est non invadam te propter alienum, quod, cum dedero, posterius perdas, sed dabo quod habeo proprium. subicit deinde laudem muneris sui et eam ipsam multis extollit, primum a numero, bis septem, 15 a qualitate, praestanti corpore: quod difficile fuit, omnis formosas memorat et eam pollicetur quae pulchritudine ceteras anteiret, dehinc a genere, cum dicit nymphas, ut Helenam ratione sanguinis superaret; adiungit conubio iungam stabili [propriamque dicabo, omnis ut tecum meritis 20 pro talibus annos exigat], ut esset legitimo matrimonio sociata et honestis nuptiis iuncta, quod cum fit, stabile matrimonium est et unius consortio dedicatum. subnectit ex huiusmodi coniunctione quales possint procreari liberi, 75 et pulchra, inquit, faciat te prole parentem: Paris enim 25 nec diu potuit retinere quod male fuerat consecutus et si, ut dictum est, apud ipsum Helena vivo marito suo diutius mansisset ac partum aliquem edidisset, pater ex

9 ut

1 quarum Deiopea deest in LR, sed explicatur. postea adulteram LR utpote adulteram per rasuram r item ed. utpote ex adultera nos. 10 possit ed. | iis quae proponi LR corrupit ed. 12 te propter LR pr. te r, sed et alibi Don. propter secundo loco posuit. 14 subicit LR subiecit r ed. 15 primo ed. 16 a qualitate LR a om. ed. 20 propriamque 21 exigat deest in LR, sed explicatur. 22 fit LR 23 esset LR ed. est et nos. 25 inquit om. ed. 27 sicut LR ed. si ut r si post est ed.

sit ed. faciet LR.

eo dici non posset; ex adulterio enim concepti non habent legitimum patrem. proinde illa est pulchra proles quam profert honesta coniunctio. hoc loco inanis intellectus homines omisso Vergilii puro et vero sic suspicionibus in 5 falsam interpretationem ducit, ut adserant pulchram prolem idcirco Iunonem pollicitam, quod Aeolus iam turpis filios habuisset, cum Iuno ei et perpetui temporis matrimonium promisisset et pulchram prolem, hoc est non corporis, sed generis honestate decoratam. denique ostende10 mus pulchram prolem non in corporis forma Iunonem esse pollicitam, sed in ipso matris honesto consortio. alio

quippe in loco (286) ipse Vergilius, cum originem Caesaris adsereret a Troianis descendere et hanc partem inter laudes eius poneret, nascetur, inquit, pulchra Troianus 15 origine Caesar, scilicet pulchra non corpore, sed natalium honestate. hoc loco Vergilius docet contemnenda esse quae apud nos magna sunt, ut obtineamus quae magnopere desideramus inpleri. Aeolus haec contra: quod ait contra, hoc est non contra voluntatem Iunonis, sed contra 20 verba; noluit quippe ei parti respondere qua Iuno praemium promisit. neque enim dixit bene me accipis aut gratias ago promissis tuis, ne videretur etiam ipse ut Paris libidinis munere provocatus voluntati Iunonis obsecutus. item intellegi etiam sic potest contra, quia illa 25 dixit namque tibi divum pater atque hominum rex et mulcere dedit fluctus et tollere vento, item dixit victosque penates. Aeolus ergo quomodo contra responderit disseramus, sed primo videndum est quomodo etiam ipse benivolam fecit, ait enim tuus, o regina, quid optes ex30 plorare labor, mihi iussa capessere fas est. ut est, inquit,

[ocr errors]

1 adultero ed. 3 inanis LR maior ed. | hominis LR ed. -nes r. 4 amisso ed. supplicionibus R corr. r. 7 Iuno LR vivo ed. 16 docet LR d. non edF. 17 apud nos quae ed. 19 hoc est inserui ad exemplum v. 67 aliorumque. 25 dicit ed. 26 ventos ed. | item 27 penates om. ed. 28 primo LR prius ed. 29 benivolum fecit LR se interpos ed. benivolam nos (cf. 372. 522).

« PreviousContinue »