Page images
PDF
EPUB

iunx, natu maior, regina deorum, cum iniuria famae suae obtinere nequiverit. causae ergo irarum fuerunt, sicuti dictum est, in iudicio mali aurei duae: una quia non obtinuit, altera quia pulchrior iudicata est Venus. ira 5 pertinet ad illam partem, quia non vicit, saevi autem dolores ad iniuriam formae revocantur. gravissime quippe feminae offenduntur, si foedae iudicentur. denique satiat ipsam partem Vergilius dicendo manet alta mente repostum iudicium Paridis spretaeque iniuria formae, ut 10 non tantum irata videatur quod victa est quantum in illa parte quae ad iniuriam formae pertinebat. manet ergo quod dixit ad omnia pertinet, repostum vero ad iudicium Paridis, iudicium scilicet corruptum libidinis praemio, Paridis vero sic accipiendum, ut convicium sit, 15 non hominis nomen, scilicet quasi abiecti, quasi venalis, quasi vulgaris et inhonesti. manet alta mente iniuria formae: hoc loco doctores falluntur; nam tradunt iniuriam formae sic extitisse: dicunt enim Antigonam Priami filiam ingressam Iunonis templum formam corporis sui prae20 tulisse simulacro deae. quod contra est; nam melius est intellegere quod Vergilius habet quam fabulosa sectari, ut iniuria formae Paridis sit, non Antigonae. addit et genus invisum, ut ad principalem causam gementis aestus reduceret, et rapti Ganymedis honores, propterea quod 25 turpiter amatus sit a love. hoc loco foedum est intellegere aliquid de zodiaco circulo in quo Ganymedes dicitur conlocatus, ne infames et effeminati inter sancta sidera numerentur et sentiamus quod poeta non dixit. exposuit omnis causas et ostendit universas alienas ab Aenea so atque, ut posterius dictas ostenderet incidentis, ait his accensa super, hoc est his accensa super illam quae fuit propter excidium Carthaginis. et bene dixit accensa; ignis

7 foede LR foedae r ed. 12 repostum vero ad om. ed. 15 scilicet 16 inhonesti omittendo et interpolando corrupit ed. 18 extitisse om. ed. 22 adde ed. 26 de diodiaco LR corr. r ed. 28 numerentur LR sint numerati ed. 30-31 his accensa om. ed.

5

enim non accenditur, nisi ex nutrimentis habuerit adiumentum. incipit nunc narrare labores Aeneae et casus referens non prima, ut in themate exposuimus, sed sequentia. constabat enim ipso tempore quo in Tyrrheno mari navigabat Aeneas annum septimum currere ab excidio Troiae. denique ipse poeta sic posuit, ut ostenderet multa praecessisse, quae non praetermittentis animo siluit, sed ratione ordinati carminis; servavit enim haec ad Di30 donis convivium. iactatos aequore toto Troas, reliquias Danaum atque inmitis Achilli, arcebat longe Latio: haec 10 omnia ad exprimendam Iunonis iniquitatem posuit, ut satiaret odiorum unam et solam fuisse Carthaginis causam, qua exagitata nec misereri sinebatur nec deserere intentionem suam: quae quoniam noverat expugnari se ratione fatorum nec posse obtinere, cupiebat saltem ab iis terris 15 eos longe admodum separare quibus per posteros Romanum debebatur imperium. atque ut simul iniquitatem Iunonis ac saevitiam demonstraret, ait iactatos aequore toto Troas, reliquias Danaum atque inmitis Achilli, arcebat longe Latio. noverat enim contra rationem fatorum 20 sese certare, qua causa vel propellere cupiebat Troianos a terris Italiae, quos ad plenum superare non poterat. inde factum est ut nec miseratione moveretur, ut iactatos toto mari et eos qui ex infinito numero ad paucos fuissent redacti quosque e manibus saevissimorum hostium 25 fortuna servaverat insidiis non deficientibus obtereret. quod autem posuit reliquias Danaum, exprimitur crudelitas inimicae, quae tot cladibus satiari non potuit, et adquiritur Aeneae laus maxima, quod de reliquiis Troiae Romanum quaesivit imperium, perindeque poeta con- 30

2 nunc LR vero ed.

6 Troiae

corr. L 16 ad

1 ex trimentis R. om. ed. 8 ordinati LR observati ed. | servabit LR. | enim om. ed. 13 quae LR ed. qua nos. | miserere LR ipse r. sinebatur LR sinebat ed. 15 cupiat tamen ed. modum separare LR arcere ed. 18 ae saevitiam R e s. L ac s. r et s. ed. 21 vel om. ed. 28 inimicitiae ed. tot om. ed. 30 quaesit (ut supra) LR -ivit r. | perinde quae LR corr. r.

firmat Aenean defendere potuisse integris opibus patriam suam, si fata non obstitissent, cum adserit in alienis terris eum de reliquiis imperium quaesivisse. multosque per annos errabant acti fatis maria omnia circum: tantae 5 molis erat Romanam condere gentem: ne fatorum ratione passi videantur quae contra fatum Iuno faciebat, sic ordinatur sensus narrantis: ad condendam Romanam gentem multos per annos errabant maria omnia circum. tantae molis erat Romanam condere gentem; magna enim sine 10 magno labore condi non possunt. laudatur hic quoque eorum virtus qui nec malis frangebantur nec diuturnitate temporis et omnia fortiter tolerabant, ut superatis adversis ad retentionem debiti imperii pervenirent.

Vix e conspectu Siculae telluris in altum vela dabant 35 15 laeti: ordinatur sensus sic: e conspectu Siculae telluris in altum vela dabant vix laeti; perierat enim in Sicilia Anchises et proxima erat Italia. dolebant Anchisis casum, laetabantur autem quod haut procul esset Italia. temperavit igitur utrumque Vergilius et expressit utrumque, ut 20 diceret vix laeti. cum Iuno aeternum servans sub pectore vulnus haec secum: cum enim advertisset Iuno Troianos de proximitate Italiae gratulari, vulnere animi quod perpetuum retinebat magis magisque coepit urgeri. exclusa igitur ab inventione nocendi, exclusa loco et tempore sic 25 animi sui dolores et gemitus intimis sensibus enumerabat: mene incepto desistere victam? qualis vetus et pertinax inimica cogitationes habere debuerit non sine rhetorica disciplina poeta conposuit. inducturus enim saevientis deficientis inventiones ad nocendum inducto comparativae 30 qualitatis statu per aliena exempla nocendi consilia inventa commemorat. conparat ergo Iuno personas cum personis, hoc est suam et Minervae, Troianorum et Graecorum, inimicitiarum quoque causas confert, Graecorum

1 integris opibus om. ed. 9 magna 10 possunt om. ed.

3 eum de reliquiis om. ed. 12 ut 13 pervenirent LR et-prorumpebant ed. 30 alienae exempla LR. personis om. ed.

Don. interpr. Verg vol. I.

2

31 cum

poenam Minerva irascente conpletam cum Troianorum suppliciis, quae obtinere non potuerunt, enumerare non cessat: quae omnia plenius per singula disseremus. mene, inquit, in pronominibus est magnum dicendi pondus, ut quod non apertius dicitur intellegatur: mene ergo, hoc 5 est reginam deorum et sororem Iovis et coniugem, sicut infra, cum dolores suos persequeretur, aperuit dicendo ,,ast ego quae divum incedo regina Iovisque et soror et coniunx". hoc est mene quod est ast ego; intellectus enim pronominum ipsorum unus est. incepto desistere 10 victam: incepta sunt dispositiones et destinationes animorum, sicuti Sallustius ait (hist. I 74 M.),,nam talia incepta, ni in consultorem vertissent, reipublicae pestem factura". dolet ergo intentionem suam sine effectu defecisse nec superesse iam nocendi consilium vel tempus. interea 15 bonorum est incepta deserere, si tamen aut prece flectantur aut sponte ignoscant. haec dolet utramque se occasionem perdidisse et incidisse quod doleret, cum ludibrio scilicet, ut superata discedat. inde est quod ait nec posse Italia Teucrorum avertere regem? hoc est dicere si 20 perdere non potui, debui vel superare Teucrorum regem. Italia producte proferenda est, ut sit ab Italia deducta praepositione; ut est alio loco (263) ,,bellum ingens geret Italia", hoc est in Italia, ita hic intellegendum ab Italia. adgreditur conparationem poenarum, ut qui perire non 25 potuit vel secerneretur a terris Italiae. fit et numeri con

3 omnia om. ed.

13 ni in consultorem vertissent L ni in consultorem venissent R n. i. c. vertissent r ni in om. ed.: at 4, 314 (316) ni inconsulto revertissent LR ed. ni in consultorem vertissent r: haec vera Sallustii verba esse Linkerus quoque et Dietschius et Maurenbrecherus viderunt; quae de varia codicum lectione Maur. affert sola Harlemensis auctoritate nituntur ex iis quae v. d. Hoeven p. 46 scripsit petita. | pastem R corr. r. 16 incepta deserere LR incepto desistere ed. 17 haec LR hoc ed. 19 discedat LR -deret ed. | nec lemmatis initium LR desistere victam non ed. 22 ferenda LR proferenda ed. | est om. ed. 24 ita LR ita est ed. 25 ad

greditur LR aggreditur et ed.

26 et fit et edF.

paratio, ut, si plures non potuit opprimere, vel iuxta unum obtineret Aenean. sciebat enim stirpi eius deberi Romanum imperium et Carthaginis eversionem. quippe vetor fatis: venit ad conparationem suam et Minervae. si enim fata 5 inpediebant ne obtineret Iuno, nec Minervae, quae fuit inferior, permitti debuit ut quod vellet efficeret. sic ergo dixit Pallasne, quae non esset tanti meriti nec tantae potestatis, exurere classem Argivum atque ipsos potuit sub- 40 mergere ponto? haec est conparatio poenarum et perso10 narum: Minerva potuit et navis Graecorum et Graecos ipsos exurere, ego unum nec occidere potui nec avertere ab Italia. exurere plus est quam urere; urere est enim laedere aliquid flammis, exurere autem penitus abolere incendio. hoc loco et omni occasione confirmat poeta Aeneae 15 stirpi fuisse decretum imperium Italiae, cum de solo inducit. Iunonem loquentem quippe vetor fatis. venit rursus ad conparationem suam et Minervae, simul etiam ultro sibi obiectat quod sciebat obici posse: quod est in causa artificiosum, ut proponas ultro atque dissolvas quod potuit 20 formidari, ne praeteritum vel certe suppressum dicatur purgationis desperatione transitum. Pallasne exurere classem Argivum atque ipsos potuit submergere ponto? in ipsa conparatione persistens utitur argumento a minore ad maius. minor enim fuerat Minerva aetate et potestate, cui si 25 fata cesserunt, ut in eos quos oderat poenas exereret, multo magis aetate praecedenti Iunoni, sorori et coniugi Iovis, reginae quoque deorum omnium, debuerant nocendi sinere facultatem. fit conparatio alia qua dixit unius ob noxam et furias Aiacis Oili ipsa Iovis rapidum iaculata 30 e nubibus ignem disiecitque rates evertitque aequora veutis, illum expirantem transfixo pectore flammas turbine corri- 45 puit scopuloque infixit acuto: illa propter unum multos

4 suam LR sui edF. 8-9 inmergere LR at infra submergere. 9 et personarum om. ed. 14 et LR ex ed. 17 suam LR sui edF. 20 formidare ed. exerceret ed. cf. 407. 27 debuerat ed. ed. qua nos. 29 Oilei ed.

25 exereret LR 28 quam LR quum

« PreviousContinue »