Page images
PDF
EPUB

Circumfusus adhuc: tactus tamen aura lacessit
Jamdudum levior sensus, animamque reclusit.
Idque magis simul, ac solitum blandumque calorem
Frigore mutavit cœli, quod verberat acri
Impete inassuetos artus: tum sævior adstat,
Humanæque comes vitæ Dolor excipit; ille
Cunctantem frustrà et tremulo multa ore querentem
Corripit invadens, ferreisque amplectitur ulnis.
* Tum species primùm patefacta est candida Lucis
(Usque vices adeò Natura bonique, malique,
Exæquat, justâque manu sua damna rependit)
Tum primùm, ignotosque bibunt nova lumina soles.
'Carmine quo, Dea, te dicam, gratissima cœli
Progenies, ortumque tuum; gemmantia rore
Ut per prata levi lustras, et floribus halans
Purpureum Veris gremium, scenamque virentem
Pingis, et umbriferos colles, et cærula regna?
Gratia te, Venerisque Lepos, et mille Colorum,
Formarumque chorus sequitur, Motusque decentes.
At caput invisum Stygiis Nox atra tenebris
Abdidit, horrendæque simul Formidinis ora,
Pervigilesque æstus Curarum, atque anxius Angor:
Undique Lætitiâ florent mortalia corda,
Purus et arridet largis fulgoribus Æther.

75

80

85

90

95

Omnia nec tu ideò invalidæ se pandere Menti
(Quippe nimis teneros posset vis tanta diei
Perturbare, et inexpertos confundere visus)
Nec capere infantes animos, neu cernere credas
Tam variam molem, et miræ spectacula lucis:
10 Nescio quâ tamen hæc oculos dulcedine parvos
Splendida percussit novitas, traxitque sequentes;
Nonne videmus enim, latis inserta fenestris
Sicubi se Phœbi dispergant aurea tela,

100

105

Sive lucernarum rutilus colluxerit ardor,

Extemplo hùc obverti aciem, quæ fixa repertos

Haurit inexpletum radios, fruiturque tuendo.

Altior huic verò sensu, majorque videtur
Addita, Judicioque arctè connexa potestas,
Quod simul atque ætas volventibus auxerit annis,

Sight, our second sense.

9 Digression on light.

10 Sight, imperfect at first, gradually improves.

110

"Hæc simul, assiduo depascens omnia visu,
Perspiciet, vis quanta loci, quid polleat ordo,
Juncturæ quis honos, ut res accendere rebus
Lumina conjurant inter se, et mutua fulgent.

Nec minor "in geminis viget auribus insita virtus,
Nec tantum in curvis quæ pervigil excubet antris
Hinc atque hinc (ubi Vox tremefecerit ostia pulsu
Aëriis invecta rotis) longèque recurset;
Scilicet Eloquio hæc sonitus, hæc fulminis alas,
Et mulcere dedit dictis et tollere corda,
Verbaque metiri numeris, versuque ligare
Repperit, et quicquid discant Libethrides undæ,
Calliope quotiès, quotiès Pater ipse canendi
Evolvat liquidum carmen, calamove loquenti
Inspiret dulces animas, digitisque figuret.

13 At medias fauces, et linguæ humentia templa Gustus habet, quà se insinuet jucunda saporum Luxuries, dona Autumni, Bacchique voluptas.

14 Naribus interea consedit odora hominum vis,
Docta leves captare auras, Panchaïa quales
Vere novo exhalat, Floræve quod oscula fragrant
Roscida, cum Zephyri furtìm sub vesperis horâ
Respondet votis, mollemque aspirat amorem.
15 Tot portas altæ capitis circumdedit arci
Alma Parens, sensusque vias per membra reclusit;
Haud solas: namque intùs agit vivata facultas,
Quâ sese explorat, contemplatusque repentè
Ipse suas animus vires, momentaque cernit.
Quid velit, aut possit, cupiat, fugiatve, vicissim
Percipit imperio gaudens; neque corpora fallunt
Morigera ad celeres actus, ac numina mentis.

Qualis Hamadryadum quondam si fortè sororum
Una, novos peragrans saltus, et devia rura;
(Atque illam in viridi suadet procumbere ripâ
Fontis pura quies, et opaci frigoris umbra)
Dum prona in latices speculi de margine pendet,
Mirata est subitam venienti occurrere Nympham:
Mox eosdem, quos ipsa, artus, eadem ora gerentem

" Ideas of beauty, proportion, and order.
12 Hearing also improvable by the judgment.
Is Reflection, the other source of our ideas.
M

115

120

125

130

135

140

145

13 Taste.

14 Smell,

Unà inferre gradus, unà succedere sylvæ
Aspicit alludens; seseque agnoscit in undis.
Sic sensu interno rerum simulacra suarum
Mens ciet, et proprios observat conscia vultus.
16 Nec verò simplex ratio, aut jus omnibus unum
Constat imaginibus. Sunt quæ bina ostia nôrunt;
Hæ privos servant aditus; fine legibus illæ

150

155

Passìm, quà data porta, ruunt, animoque propinquant.

"Respice, cui a cunis tristes extinxit ocellos,

Sæva et in æternas mersit natura tenebras:

Illi ignota dies lucet, vernusque colorum
Offusus nitor est, et vivæ gratia formæ.

160

18 Corporis at filum, et motus, spatiumque, locique

Intervalla datur certo dignoscere tactu:

Quandoquidem his iter ambiguum est, et janua duplex
Exclusæque oculis species irrumpere tendunt

165

Per digitos. Atqui solis concessa potestas
Luminibus blandæ est radios immittere lucis.

19

Undique proporrò sociis, quacunque patescit
Notitia campus, mistæ lasciva feruntur
Turba voluptatis comites, formæque dolorum
Terribiles visu, et portâ glomerantur in omni.
20 Nec vario minus introïtu magnum ingruit Illud,
Quo facere et fungi, quo res existere circùm
Quamque sibi proprio cum corpore scimus, et ire
Ordine, perpetuoque per ævum flumine labi.

Nunc age quo valeat pacto, quâ sensilis arte
"1 Affectare viam, atque animi tentare latebras
Materies (dictis aures adverte faventes)

170

175

Exsequar. Imprimis spatii quam multa per æquor

Millia multigenis pandant se corpora seclis,

180

Expende. Haud unum invenies, quod mente licebit

Amplecti, nedum proprìus deprendere sensu,

"Molis egens certæ, aut solido sine robore, cujus

16 Ideas approach the soul, some by single avenues, some by two, others by every sense.

17 Illustration.-Light, an example of the first.

18 Figure, motion, extension, of the second.

19 Pleasure, pain, of the third.

20 Also power, existence, unity, succession, duration.

" Primary qualities of bodies.

22 Magnitude, solidity, mobility, texture, figure.

Denique mobilitas linquit, texturave partes,
Ulla nec orarum circumcæsura coërcet.
Hæc conjuncta adeò totâ compage fatetur
Mundus, et extremo clamant in limine rerum,
(Si rebus datur extremum) primordia. Firmat
Hæc eadem tactus (tactum quis dicere falsum
Audeat?) hæc oculi nec lucidus arguit orbis.
Inde potestatum enasci densissima proles;

Nam quodcunque ferit visum, tangive laborat,
Quicquid nare bibis, vel concava concipit auris,
Quicquid lingua sapit, credas hoc omne, necesse est
Ponderibus, textu, discursu, mole, figurâ
Particulas præstare leves, et semina rerum.
Nunc oculos igitur pascunt, et luce ministrâ
Fulgere cuncta vides, spargique coloribus orbem,
Dum de sole trahunt alias, aliasque supernè
Detorquent, retròque docent se vertere flammas.
Nunc trepido inter se fervent corpuscula pulsu,
Ut tremor æthera per magnum, latèque natantes
Aurarum fluctus avidi vibrantia claustra
Auditùs queat allabi, sonitumque propaget.
Cominus interdum non ullo interprete per se
Nervorum invadunt teneras quatientia fibras,
Sensiferumque urgent ultrò per viscera motum.

185

190

195

200

205

DE PRINCIPIIS COGITANDI.

LIBER QUARTUS.

HACTENUS haud segnis Naturæ arcana retexi
Musarum interpres, primusque Britanna per arva
Romano liquidum deduxi flumine rivum.

Cum Tu opere in medio, spes tanti et causa laboris,
Linquis, et æternam fati te condis in umbram !
Vidi egomet duro graviter concussa dolore
Pectora, in alterius non unquam lenta dolorem ;
Et languere oculos vidi, et pallescere amantem
Vultum, quo nunquam Pietas nisi rara, Fidesque,

5

Altus amor Veri, et purum spirabat Honestum.
Visa tamen tardi demùm inclementia morbi
Cessare est, reducemque iterum roseo ore Salutem
Speravi, atque unà tecum, dilecte Favoni!
Credulus heu longos, ut quondàm, fallere Soles:
Heu spes nequicquam dulces, atque irrita vota!
Heu mæstos Soles, sine te quos ducere flendo
Per desideria et questus jam cogor inanes!

10

15

At Tu, sancta anima, et nostri non indiga luctus, Stellanti templo, sincerique ætheris igne,

Unde orta es, fruere; atque o si secura, nec ultra
Mortalis, notos olìm miserata labores

20

Respectes, tenuesque vacet cognoscere curas;
Humanam si fortè altâ de sede procellam
Contemplêre, metus, stimulosque cupidinis acres,
Gaudiaque et gemitus, parvoque in corde tumultum
Irarum ingentem, et sævos sub pectore fluctus;
Respice et has lacrymas, memori quas ictus amore
Fundo; quod possum, juxtà lugere sepulchrum
Dum juvat, et mutæ vana hæc jactare favillæ.

25

« PreviousContinue »