Page images
PDF
EPUB

Victor adest, magni magnum decus ecce triumphi,
Victor, qua terræ, quaque patent maria;
Horrida barbaricæ portans insignia pugnæ,
Magnus ut Enides, utque superbus Eryx;
Nec minus idcirco nostros expromere cantus
Maximus, et sanctos dignus inire choros.
Hoc itaque insuetis jactor magis, optime, curis ;—
Quid de te possim scribere, quidve tibi.
Namque, fatebor enim, quæ maxima deterrendi
Debuit, hortandi maxima causa fuit.
Pauca tua in nostras venerunt carmina chartas,
Carmina cum lingua, tum sale Cecropio ;
Carmina, quæ Pylium, sæclis accepta futuris,
Carmina, quæ Pylium vincere digna senem.
Molliter hic viridi patulæ sub tegmine quercus
Moris pastores et Melibus erant;
Dulcia jactantes alterno carmina versu,
Qualia Trinacriæ doctus amat juvenis.
Certatim ornabant omnes Heroïda divi;
Certatim divæ munere quæque suo.
Felicem ante alias tanto scriptore puellam!
Altera non fama dixerit esse prior:

Non illa, Hesperidum ni munere capta fuisset,
Quæ volucrem cursu vicerat Hippomenem ;
Candida cycneo non edita Tyndaris ovo;
Non supero fulgens Cassiopea polo;

Non defensa diu volucrum certamine equorum,
Optabant Graiæ quam sibi quæque manus;
Sæpe animam generi pro qua pater impius hausit,
Sæpe rubro Eleïs sanguine fluxit humus;
Regia non Semele, non Inachis Acrisione,
Immitti exspectant fulmine et imbre Jovem:
Cujus et ob raptum pulsi liquere penȧtes
Tarquinii patrios, filius atque pater;
Illo, quo primum dominatus Roma superbos
Mutavit placidis tempore consulibus.

10

20

30

Multa, neque immeritis, donavit præmia alumnis,
Præmia Messalis maxima Poplicolis.

Nam quid ego immensi memorem studia ista laboris ?
Horrida quid duræ tempora militiæ ?
Castra foro solitos, urbi præponere castra,

Tam procul hoc nato, tam procul hac patria?
Immoderata pati jam frigora, jamque calores?
Stertere vel dura posse super silice ?
Sæpe trucem adverso perlabi sidere Pontum ?
Sæpe mare audendo vincere, sæpe hiemem?
Sæpe etiam densos immittere corpus in hostes,
Communem belli nec timuisse deum?
Nunc celeres Afros perituraque millia gentis,
Aurea nunc rapidi flumina adire Tagi?
Nunc aliam ex alia bellando quærere gentem?
Vincere et Oceani finibus ulterius?

Non nostrum est, inquam, tantas attingere laudes;
Quin ausim hoc etiam dicere, vix hominum est.
Ipsa, hæc ipsa ferent rerum monumenta per orbem ;-
Ipsa sibi egregium facta decus parient.
Nos ea, quæ tecum finxerunt carmina divi,
Cynthius, et Muse, Bacchus, et Aglaïe.
[Si laudes aspirem, humili sed adire Camena;]
Si patrio Graios carmine adire sales
Possumus: optatis plus jam procedimus ipsis.
Hoc satis est, pingui nil mihi cum populo.

XII. IN POMPEIUM MAGNUM, VEL IN

MITHRIDATEM.

Aspice, quem valido subnixum gloria regno
Altius et cœli sedibus extulerat !

Terrarum hic bello magnum concusserat orbem;
Hic reges Asia fregerat et populos.

Hic grave servitium tibi, jam tibi, Roma, ferebat;
Cetera namque viri cuspide conciderant ;

40

50

60

Quum subito in medio rerum certamine præceps
Corruit, e patria pulsus in exsilium.
Tale deæ numen; tali mortalia nutu
Fallax momento temporis hora dedit.

XIII. AD ANTONIUM MUSAM.

10

Quocumque ire ferunt variæ nos tempora vitæ,
Tangere quas terras, quosque videre homines:
Dispeream, si te fuerit mihi carior alter.
Alter enim quis te dulcior esse potest?
Cui Venus ante alios, divi, divûmque sorores,
Cuncta, neque indigno, Musa, dedere bona;
Cuncta, quibus gaudet Phoebus, chorus ipseque Phœbi;
Doctior o quis te, Musa, fuisse potest?

O quis te in terris loquitur jucundior uno?
Clio nam certe candida non loquitur.
Quare illud satis est, si te permittis amari;
Non, contra ut sit amor mutuus inde mihi.
XIV. IN OCTAVII MORTEM.

Quis deus, Octavi, te nobis abstulit? an, quæ
Dicunt, an, nimio pocula dura mero?
Vobis si culpa est bilis: sua quemque sequuntur
Fata: quod immeriti crimen habent cyathi?
Scripta quidem tua nos multum mirabimur, et te
Raptum et Romanam flebimus historiam.
Sed tu nullus eris. Perversi, dicite, manes,
Hunc superesse patri quæ fuit invidia ?

10

XV. Fragmenta ex Epistola, quam ad Augustum Cæsarem super Eneide sua scripsit.

Ego vero frequentes a te literas accipio. Et infra: De Enea quidem meo, si, me Hercules, jam dignum auribus haberem tuis, libenter mitterem. Sed tantum inchoata res est; ut pæne vitio mentis tantum opus ingressus mihi videar; quum præsertim, ut scis, alia quoque studia ad id opus, multoque potiora, impertiar.

i

FASTI VIRGILIANI.

A.C. A.U.C.1

70.

55.

41.

684. Cn. Pompeio Magno et M. Licinio Crasso Coss.,
(mens. Oct.) P. Virgilius Maro natus.
Cn. Pompeio Magno II. et M. Licinio Crasso II.
Coss., (mens. Oct.) virilem togam sumit.

699.

713. P. Servilio Vatia Isaurico II. et L. Antonio Pietate Coss., in agraria largitione agros paternos amittit, sed postea recuperat.

[blocks in formation]

26. 24. 23.

728.

730.

Georg. IV. post hunc annum.
Jam Eneidem scribit Virgilius.

731. C. Cæsare Augusto XI. et A. Terentio Varrone
Murena Coss., M. Marcellus moritur, de quo
vid. Æn. vi. 861-87.

19. 735. C. Sentio Saturnino et Q. Lucretio Coss., mori

tur Virgilius, annos natus 50.

OXONII EXCUDEBANT J. H. ET J. PARKER.

Frequentatives - Asd & to third work.
Srceptives. Ent in seo

Desio ir ativose. Add uris to third root &minutives. And illo to rooty print Intensives - asd so, esso, isso, to

oor of primitive.

« PreviousContinue »