Page images
PDF
EPUB
[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

10

TURNUS ut infractos adverso Marte Latinos
Defecisse videt, sua nunc promissa reposci,
Se signari oculis; ultro implacabilis ardet,
Attollitque animos. Pœnorum qualis in arvis,
Saucius ille gravi venantum vulnere pectus,
Tum demum movet arma leo, gaudetque comantes
Excutiens cervice toros, fixumque latronis
Impavidus frangit telum, et fremit ore cruento:
Haud secus accenso gliscit violentia Turno.
Tum sic affatur regem, atque ita turbidus infit:
"Nulla mora in Turno; nihil est quod dicta retractent
Ignavi Æneada; nec quæ pepigere, recusent.
Congredior. Fer sacra, pater, et concipe foedus.
Aut hac Dardanium dextra sub Tartara mittam,
Desertorem Asia,-sedeant spectentque Latini-
Et solus ferro crimen commune refellam:
Aut habeat victos; cedat Lavinia conjux."
Olli sedato respondit corde Latinus:
"O præstans animi juvenis, quantum ipse feroci
Virtute exsuperas, tanto me impensius æquum est
Consulere, atque omnes metuentem expendere casus.
Sunt tibi regna patris Dauni, sunt oppida capta
Multa manu; nec non aurumque animusque Latino est;
Sunt aliæ innuptæ Latio et Laurentibus agris,
Nec genus indecores. Sine me hæc haud mollia fatu

20

Sublatis aperire dolis; simul hoc animo hauri.
Me natam nulli veterum sociare procorum
Fas erat, idque omnes divique hominesque canebant.
Victus amore tui, cognato sanguine victus
Conjugis et mæstæ lacrimis, vincla omnia rupi:
Promissam eripui genero; arma impia sumsi.
Ex illo qui me casus, quæ, Turne, sequantur
Bella, vides; quantos primus patiare labores.
Bis magna victi pugna vix urbe tuemur
Spes Italas; recalent nostro Tiberina fluenta
Sanguine adhuc, campique ingentes ossibus albent.
Quo referor toties? quæ mentem insania mutat?
Si Turno exstincto socios sum adscire paratus:
Cur non incolumi potius certamina tollo?
Quid consanguinei Rutuli, quid cetera dicet
Italia, ad mortem si te-Fors dicta refutet!—
Prodiderim, natam et connubia nostra petentem?
Respice res bello varias; miserere parentis
Longævi, quem nunc mæstum patria Ardea longe
Dividit." Haudquaquam dictis violentia Turni
Flectitur: exsuperat magis, ægrescitque medendo.
Ut primum fari potuit, sic institit ore:

30

40

"Quam pro me curam geris, hanc precor, optime, pro me Deponas, letumque sinas pro laude pacisci.

Et nos tela, pater, ferrumque haud debile dextra
Spargimus, et nostro sequitur de vulnere sanguis.
Longe illi dea mater erit, quæ nube fugacem
Feminea tegat, et vanis sese occulat umbris."
At regina, nova pugnæ conterrita sorte,
Flebat, et ardentem generum moritura tenebat:
"Turne, per has ego te lacrimas, per si quis Amatæ
Tangit honos animum-spes tu nunc una, senectæ
Tu requies misera; decus imperiumque Latini
Te penes; in te omnis domus inclinata recumbit-
Unum oro: desiste manum committere Teucris.
Qui te cumque manent isto certamine casus,

50

60

Et me, Turne, manent: simul hæc invisa relinquam
Lumina, nec generum Ænean captiva videbo."
Accepit vocem lacrimis Lavinia matris
Flagrantes perfusa genas: cui plurimus ignem
Subjecit rubor, et calefacta per ora cucurrit.
Indum sanguineo veluti violaverit ostro
Si quis ebur, aut mixta rubent ubi lilia multa
Alba rosa talis virgo dabat ore colores.
Illum turbat amor, figitque in virgine vultus :
Ardet in arma magis, paucisque affatur Amatam:
"Ne, quæso, ne me lacrimis, neve omine tanto
Prosequere in duri certamina Martis euntem,
O mater: neque enim Turno mora libera mortis.
Nuncius hæc Idmon Phrygio mea dicta tyranno
Haud placitura refer: Quum primum crastina cœlo
Puniceis invecta rotis Aurora rubescit,

70

Non Teucros agat in Rutulos: Teucrum arma quiescant
Et Rutulum: nostro dirimamus sanguine bellum :
Illo quæratur conjux Lavinia campo."

"

Hæc ubi dicta dedit, rapidusque in tecta recessit,
Poscit equos, gaudetque tuens ante ora frementes,
Pilumno quos ipsa decus dedit Orithyia;
Qui candore nives anteirent, cursibus auras.
Circumstant properi auriga, manibusque lacessunt
Pectora plausa cavis, et colla comantia pectunt.
Ipse dehinc auro squalentem alboque orichalco
Circumdat loricam humeris; simul aptat habendo
Ensemque clipeumque et rubræ cornua cristæ,-
Ensem, quem Dauno ignipotens deus ipse parenti
Fecerat, et Stygia candentem tinxerat unda.
Exin, quæ mediis ingenti adnixa columnæ
Edibus adstabat, validam vi corripit hastam,
Actoris Aurunci spolium; quassatque trementem,
Vociferans: " Nunc, o nunquam frustrata vocatus
Hasta meos, nunc tempus adest; te maximus Actor,
Te Turni nunc dextra gerit. Da sternere corpus,

80

90

Loricamque manu valida lacerare revulsam
Semiviri Phrygis, et fœdare in pulvere crines
Vibratos calido ferro, myrrhaque madentes."
His agitur furiis: totoque ardentis ab ore
Scintillæ absistunt; oculis micat acribus ignis.
Mugitus veluti quum prima in prælia taurus
Terrificos ciet, atque irasci in cornua tentat,
Arboris obnixus trunco, ventosque lacessit
Ictibus, et sparsa ad pugnam proludit arena.
Nec minus interea maternis sævus in armis
Eneas acuit Martem, et se suscitat ira,
Oblato gaudens componi fœdere bellum,
Tum socios mæstique metum solatur Iuli,
Fata docens; regique jubet responsa Latino
Certa referre viros, et pacis dicere leges.

Postera vix summos spargebat lumine montes
Orta dies; quum primum alto se gurgite tollunt.
Solis equi, lucemque elatis naribus efflant:
Campum ad certamen magnæ sub moenibus urbis
Dimensi Rutulique viri Teucrique parabant;
In medioque focos et dis communibus aras
Gramineas. Alii fontemque ignemque ferebant,
Velati limo, et verbena tempora vincti.
Procedit legio Ausonidum, pilataque plenis
Agmina se fundunt portis. Hinc Troïus omnis
Tyrrhenusque ruit variis exercitus armis;
Haud secus instructi ferro, quam si aspera Martis
Pugna vocet. Nec non mediis in millibus ipsi
Ductores auro volitant ostroque decori *,
Et genus Assaraci Mnestheus, et fortis Asylas,
Et Messapus equum domitor, Neptunia proles.
Utque dato signo spatia in sua quisque recessit,
Refigunt tellure hastas, et scuta reclinant.
Tum studio effusæ matres, et vulgus inermum,
Invalidique senes, turres et tecta domorum
Obsedere; alii portis sublimibus adstant.

* superbi

100

110

120

130

At Juno e summo, qui nunc Albanus habetur,Tum neque nomen erat, nec honos, aut gloria montiProspiciens tumulo campum aspectabat, et ambas Laurentum Troumque acies urbemque Latini. Extemplo Turni sic est affata sororem, Diva deam, stagnis quæ fluminibusque sonoris Præsidet; hunc illi rex ætheris altus honorem Jupiter erepta pro virginitate sacravit:

66

Nympha, decus fluviorum, animo gratissima nostro,
Scis, ut te cunctis unam, quæcumque Latinæ
Magnanimi Jovis ingratum ascendere cubile,
Prætulerim, cœlique lubens in parte locarim:
Disce tuum, ne me incuses, Juturna, dolorem.
Qua visa est fortuna pati, Parcæque sinebant
Cedere res Latio, Turnum et tua mœnia texi:
Nunc juvenem imparibus video concurrere fatis,
Parcarumque dies et vis inimica propinquat.
Non pugnam aspicere hanc oculis, non foedera possum.
Tu, pro germano si quid præsentius audes,
Perge; decet. Forsan miseros meliora sequentur."
Vix ea quum lacrimas oculis Juturna profudit,
Terque quaterque manu pectus percussit honestum.
"Non lacrimis hoc tempus," ait Saturnia Juno:
"Accelera, et fratrem, si quis modus, eripe morti;
Aut tu bella cie, conceptumque excute foedus.
Auctor ego audendi." Sic exhortata reliquit
Incertam, et tristi turbatam vulnere mentis.
Interea reges, ingenti mole Latinus

Quadrijugo vehitur curru, cui tempora circum
Aurati bis sex radii fulgentia cingunt,
Solis avi specimen: bigis it Turnus in albis,
Bina manu lato crispans hastilia ferro.
Hinc pater Æneas, Romanæ stirpis origo,
Sidereo flagrans clipeo et cœlestibus armis,
Et juxta Ascanius, magnæ spes altera Romæ,
Procedunt castris, puraque in veste sacerdos

140

150

160

« PreviousContinue »