Purpureos spargam flores, animamque nepotis His saltem accumulem donis, et fungar inani Munere." Sic tota passim regione vagantur Aëris in campis latis, atque omnia lustrant. Quæ postquam Anchises natum per singula duxit, Incenditque animum famæ venientis amore: Exin bella viro memorat quæ deinde gerenda, Laurentesque docet populos, urbemque Latini; Et quo quemque modo fugiatque feratque laborem. Sunt geminæ Somni portæ : quarum altera fertur Cornea, qua veris facilis datur exitus umbris ; Altera candenti perfecta nitens elephanto; Sed falsa ad cœlum mittunt insomnia manes. His ubi tum natum Anchises unaque Sibyllam Prosequitur dictis, portaque emittit eburna : Ille viam secat ad naves sociosque revisit. Tum se ad Caietæ recto fert limite portum. Ancora de prora jacitur; stant litore puppes.
Tu quoque litoribus nostris, Æneïa nutrix, Æternam moriens famam, Caieta, dedisti; Et nunc servat honos sedem tuus, ossaque nomen Hesperia in magna, si qua est ea gloria, signat. At pius exsequiis Æneas rite solutis,
Aggere composito tumuli, postquam alta quierunt Equora, tendit iter velis, portumque relinquit. Aspirant auræ in noctem, nec candida cursus Luna negat; splendet tremulo sub lumine pontus. Proxima Circææ raduntur litora terræ, Dives inaccessos ubi Solis filia lucos Assiduo resonat cantu, tectisque superbis Urit odoratam nocturna in lumina cedrum, Arguto tenues percurrens pectine telas. Hinc exaudiri gemitus iræque leonum,
Vincla recusantum, et sera sub nocte rudentum ; Sætigerique sues, atque in præsepibus ursi Sævire, ac formæ magnorum ululare luporum; Quos hominum ex facie dea sæva potentibus herbis Induerat Circe in vultus ac terga ferarum. Quæ ne monstra pii paterentur talia Troës, Delati in portus, neu litora dira subirent: Neptunus ventis implevit vela secundis, Atque fugam dedit, et præter vada fervida vexit. Jamque rubescebat radiis mare, et æthere ab alto
Aurora in roseis fulgebat lutea bigis ; Quum venti posuere, omnisque repente resedit Flatus et in lento luctantur marmore tonsæ. Atque hic Eneas ingentem ex æquore lucum Prospicit. Hunc inter fluvio Tiberinus amono, Verticibus rapidis, et multa flavus arena,
In mare prorumpit. Variæ circumque supraque Assuetæ ripis volucres et fluminis alveo Æthera mulcebant cantu, lucoque volabant. Flectere iter sociis terræque advertere proras Imperat, et lætus fluvio succedit opaco.
Nunc age, qui reges, Erato, quæ tempora rerum, Quis Latio antiquo fuerit status, advena classem Quum primum Ausoniis exercitus appulit oris, Expediam, et primæ revocabo exordia pugnæ. Tu vatem, tu diva, mone. Dicam horrida bella; Dicam acies, actosque animis in funera reges, Tyrrhenamque manum, totamque sub arma coactam Hesperiam. Major rerum mihi nascitur ordo ; Majus opus moveo.
Rex arva Latinus et urbes Jam senior longa placidas in pace regebat. Hunc Fauno et nympha genitum Laurente Marica Accipimus: Fauno Picus pater: isque parentem Te, Saturne, refert; tu sanguinis ultimus auctor. Filius huic, fato divum, prolesque virilis Nulla fuit, primaque oriens erepta juventa est. Sola domum et tantas servabat filia sedes, Jam matura viro, jam plenis nubilis annis. Multi illam magno e Latio totaque petebant Ausonia; petit ante alios pulcherrimus omnes Turnus, avis atavisque potens ; quem regia conjux Adjungi generum miro properabat amore; Sed variis portenta deum terroribus obstant. Laurus erat tecti medio in penetralibus altis, Sacra comam, multosque metu servata per annos : Quam pater inventam, primas quum conderet arces,
Ipse ferebatur Phobo sacrasse Latinus, Laurentisque ab ea nomen posuisse colonis. Hujus apes summum densa, mirabile dictu, Stridore ingenti liquidum trans æthera vectæ, Obsedere apicem ; et, pedibus per mutua nexis, Examen subitum ramo frondente pependit. Continuo vates, "Externum cernimus," inquit, "Adventare virum, et partes petere agmen easdem Partibus ex isdem, et summa dominarier arce." Præterea, castis adolet dum altaria tædis, Ut juxta genitorem adstat Lavinia virgo, Visa, nefas! longis comprendere crinibus ignem, Atque omnem ornatum flamma crepitante cremari, Regalesque accensa comas, accensa coronam, Insignem gemmis; tum fumida lumine fulvo Involvi, ac totis Vulcanum spargere tectis. Id vero horrendum ac visu mirabile ferri : Namque fore illustrem fama fatisque canebant Ipsam; sed populo magnum portendere bellum. At rex sollicitus monstris oracula Fauni, Fatidici genitoris, adit, lucosque sub alta Consulit Albunea: nemorum quæ maxima sacro Fonte sonat, sævamque exhalat opaca mephitim. Hinc Italæ gentes, omnisque notria tellus, In dubiis responsa petunt. Huc dona sacerdos Quum tulit, et cæsarum ovium sub nocte silenti Pellibus incubuit stratis, somnosque petivit : Multa modis simulacra videt volitantia miris, Et varias audit voces, fruiturque deorum Colloquio, atque imis Acheronta affatur Avernis. Hic et tum pater ipse petens responsa Latinus Centum lanigeras mactabat rite bidentes, Atque harum effultus tergo stratisque jacebat Velleribus subita ex alto vox reddita luco est: "Ne pete connubiis natam sociare Latinis, O mea progenies, thalamis neu crede paratis ;
Externi veniunt generi, qui sanguine nostrum Nomen in astra ferant, quorumque ab stirpe nepotes Omnia sub pedibus, qua Sol utrumque recurrens Aspicit Oceanum, vertique regique videbunt.” Hæc responsa patris Fauni, monitusque silenti Nocte datos, non ipse suo premit ore Latinus: Sed circum late volitans jam Fama per urbes Ausonias tulerat, quum Laomedontia pubes Gramineo ripe religavit ab aggere classem.
Eneas primique duces et pulcher Iulus Corpora sub ramis deponunt arboris altæ ; Instituuntque dapes, et adorea liba per herbam Subjiciunt epulis,-sic Jupiter ille monebat— Et Cereale solum pomis agrestibus augent. Consumtis hic forte aliis, ut vertere morsus Exiguam in Cererem penuria adegit edendi, Et violare manu malisque audacibus orbem Fatalis crusti, patulis nec parcere quadris : "Heus! etiam mensas consumimus ?" inquit Iulus. Nec plura alludens. Ea vox audita laborum Prima tulit finem, primamque loquentis ab ore Eripuit pater, ac stupefactus numine pressit. Continuo, "Salve fatis mihi debita Tellus, Vosque," ait, o fidi Troja salvete Penates.
Hic domus, hæc patria est. Genitor mihi talia, namque Nunc repeto, Anchises fatorum arcana reliquit: Quum te, nate, fames ignota ad litora vectum Accisis coget dapibus consumere mensas: Tum sperare domos defessus, ibique memento Prima locare manu molirique aggere tecta. Hæc erat illa fames; hæc nos suprema manebat, Exitiis positura modum.
Quare agite, et primo læti cum lumine solis,
Quæ loca, quive habeant homines, ubi monia gentis, Vestigemus, et a portu diversa petamus.
Nunc pateras libate Jovi, precibusque vocate
« PreviousContinue » |